<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim <lb/>
            carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam <lb/>
            tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, <lb/>
            quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo <lb/>
            contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de <lb n="5"/>
            contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res, <lb/>
            [agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur, <lb/>
            quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, <lb/>
            dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum <lb/>
            occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia <lb n="10"/>
            prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta <lb/>
            ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus <lb/>
            cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo, <lb/>
            quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium: <lb/>
            faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb n="15"/>
            nostram. et fecit hominem deus, id utique quod <lb/>
            fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. <lb/>
            et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam <lb/>
            existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem <lb/>
            induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat <lb n="20"/>
            sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem <lb/>
            carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? <lb/>
            cum, et si alia materia excudendo homini competisset, <lb/>
            artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et <lb/>
            eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae <lb n="25"/>
            manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur <lb/>
            nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed

<note type="footnote">15] Gen. 1, 26. 18] cf. Phil. 2, 6. </note>

<note type="footnote"> 2 illi <hi rend="italic">seripgi:</hi> ille <hi rend="italic">PMF</hi> 5 de contactu dei figmentum <hi rend="italic">scripsit</hi> figmentum <lb/>
            de contacta dei <hi rend="italic">PMF</hi> 6 non <hi rend="italic">addidi</hi> 7 agebatur <hi rend="italic">scclusi:</hi> (sed&gt; <lb/>
            a deo-agebatur <hi rend="italic">JEng</hi> quae <hi rend="italic">PMF,</hi> qua <hi rend="italic">R uulgo</hi> 10 deditum <hi rend="italic">FGeZ:</hi> <lb/>
            dedicatum <hi rend="italic">P,</hi> dedipatum <hi rend="italic">M</hi> 12 ducebat <hi rend="italic">Urs:</hi> decebat <hi rend="italic">PMF,</hi> dictabat <lb/>
            <hi rend="italic">.в.g,</hi> ductabat <hi rend="italic">Pam</hi> 18 limus, et <hi rend="italic">Eng:</hi> limas et <hi rend="italic">uulgo</hi> sermo caro <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 17 Christom <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 pariari B* <hi rend="italic">(cf. adu. Mare. F, 20):</hi> par <lb/>
            in <hi rend="italic">PMFBl,</hi> parem esse <hi rend="italic">Rmg Oehlerus</hi> 25 elegendo <hi rend="italic">C</hi> fidiae <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            fidei <hi rend="italic">P</hi> (eorr. <hi rend="italic">R),</hi> fidii <hi rend="italic">F</hi> 26 molitur et adoratur <hi rend="italic">PMF,</hi> molitae <lb/>
            adorantur Gel 27 sed <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> </note>

<note type="footnote">XZIXVir. Tart. in. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb/>
             
<pb n="34"/>
            summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia <lb/>
            Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise <lb/>
            uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni <lb/>
            infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo <lb/>
            deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum<lb n="5"/>
            limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet <lb/>
            et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur, <lb/>
            non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine <lb/>
            generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra, <lb/>
            quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia<lb n="10"/>
            materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. <lb/>
            ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus . <lb/>
            excusato censu eliquasse. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et <lb/>
            ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando <lb n="15"/>
            in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, <lb/>
            carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando <lb/>
            et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam <lb/>
            uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum <lb/>
            exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum <lb n="20"/>
            aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae <lb/>
            iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis <lb/>
            et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in <lb/>
            feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam <lb/>
            adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in

<note type="footnote"> 7] Gen. 3, 19. 19] cf. Gen. 3, 21. 22] Gen. 2, 23. </note>

<note type="footnote"> 1 non quia elephantus <hi rend="italic">B,</hi> elephantus <hi rend="italic">PMF</hi> 2 et deua nerne <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 iam <hi rend="italic">om. F</hi> 7 et caro <hi rend="italic">PMF,</hi> caro <hi rend="italic">Gel</hi> 8 reuocatur datum <hi rend="italic">seelusi <lb/>
            ut glossam interlinearem: concesserat auctor carnem quodammodo esse<lb/>
             terram, sed abhinc quod dedit restringit:</hi> est ease <hi rend="italic">cf. p. 114,10.11</hi>. 9 de <lb/>
            mutatione <hi rend="italic">scripsi:</hi> demutatione <hi rend="italic">PMF</hi> 11 obsoletiore <hi rend="italic">Gel:</hi> obsolentiore <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 13 excausato <hi rend="italic">F</hi> 14 dilutior <hi rend="italic">PMF,</hi> ne dilutior <hi rend="italic">B</hi> 15 <hi rend="italic">laettnam<lb/>
             signaui:</hi> atenim <hi rend="italic">dssideratur</hi> 16 tractanerit <hi rend="italic">MF,</hi> tractauit <hi rend="italic">P<lb/>
             uulgo</hi> 17 carni <hi rend="italic">PMF,</hi> carnis <hi rend="italic">Gel</hi> quando et quomodo <hi rend="italic">FGel:</hi> quomodo <lb/>
            et quando <hi rend="italic">PM</hi> 21 feminae iam carne <hi rend="italic">PMF,</hi> femina iam <lb/>
            carnem <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="35"/>
            carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de <lb/>
            dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo <lb/>
            limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. <lb/>
            sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam <lb/>
            robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere <lb n="5"/>
            speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. <lb/>
            nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? <lb/>
            id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis, <lb/>
            [tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, <lb/>
            quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea <lb n="10"/>
            pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque <lb/>
            adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie <lb/>
            spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum <lb/>
            superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem <lb/>
            carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum <lb n="15"/>
            ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem <lb/>
            de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi <lb/>
            rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es <lb/>
            diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas <lb/>
            et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, <lb n="20"/>
            non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et <lb/>
            insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis <lb/>
            quibusque uasculorum prius congruentiam cures, <lb/>
            proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques <lb/>
            dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui <lb n="25"/>
            auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et <lb/>
            indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an

<note type="footnote"> 1] cf. Gen. 2, 7. 7] Rom. 9, 20. 8] II Cor. 4, 7. 14] cf. <lb/>
            CoL 2, 11. </note>

<note type="footnote"> 2 uapore scilicet idoneo <hi rend="italic">Lat,</hi> retorto quodammodo limo <hi rend="italic">Bmg</hi> 5 fingere <lb/>
            Gtl 7 et si <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi <hi rend="italic">PMF</hi> 8 et si <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            9 tamen <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 uaporem, quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 adfirmauit <hi rend="italic">PMF,</hi> confirmauit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 18 num <hi rend="italic">scripsi:</hi> non <hi rend="italic">PMF</hi> 19 acitycas <hi rend="italic">PMF</hi> 21 oblaquees <lb/>
            sed J23, oblaqueasaet <hi rend="italic">PMFE1</hi> 22 &lt;uinis item) et unguentis <lb/>
            <hi rend="italic">Gtl, quem sequuntur religui</hi> 24 perspectae <hi rend="italic">MFBmg:</hi> perfectae <hi rend="italic">P uulgo</hi> <lb/>
            ferrDginis <hi rend="italic">Bmg:</hi> ferruginei3 <hi rend="italic">PMF,</hi> ferroginis <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione, <lb/>
            ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem <lb/>
            anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat <lb/>
            carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum <lb/>
            est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam<lb n="5"/>
            carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius <lb/>
            dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum, <lb/>
            quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per <lb/>
            carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento <lb/>
            sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu? <lb n="10"/>
            per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone <lb/>
            perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo <lb/>
            carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera <lb/>
            negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae <lb/>
            carnis est, ut non uiuere animae (nil) aliud sit quam a <lb n="15"/>
            carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et <lb/>
            uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni <lb/>
            quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est <lb/>
            ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors <lb/>
            et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum?<lb n="20"/>
            </p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis <lb/>
            suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de <lb/>
            propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae <lb/>
            friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi <lb n="25"/>
            sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci <lb/>
            nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est <lb/>
            cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit, <lb/>
            ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima

<note type="footnote"> 8 pareat <hi rend="italic">PMF,</hi> appareat <hi rend="italic">Gel</hi> 4 etsi <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 10 fulta est <lb/>
            <hi rend="italic">(hI</hi> 15 nil <hi rend="italic">add</hi>. JS3 18 eubiscent <hi rend="italic">(alt.) Gel:</hi> iacent <hi rend="italic">F,</hi> aabiaoeant <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi> utaris Lcum eo utaris., <hi rend="italic">B,</hi> utaris <hi rend="italic">PMF</hi> 23 suffragium <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            sufiragia P, (in) suffragiam <hi rend="italic">Gel</hi> 27 est <hi rend="italic">(prius)</hi> om. <hi rend="italic">Gel</hi> 28 denique <lb/>
            cum <hi rend="italic">Urs alligatur F,</hi> alligitur <hi rend="italic">PM,</hi> allegitur <hi rend="italic">B vulgo</hi> 29 alligari F, <lb/>
            alligi <hi rend="italic">PM,</hi> allegi i2 <hi rend="italic">uulgo</hi> scilicet <hi rend="italic">Ufx:</hi> sed et <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, <lb/>
            ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, <lb/>
            at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine <lb/>
            Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt <lb/>
            ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia <lb n="5"/>
            deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras <lb/>
            et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de <lb/>
            proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas <lb/>
            et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia <lb/>
            eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea <lb n="10"/>
            sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio <lb/>
            publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo <lb/>
            lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia <lb/>
            nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus <lb/>
            meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni <lb n="15"/>
            tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis <lb/>
            erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et <lb/>
            quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque <lb/>
            ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima, <lb/>
            quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, <lb n="20"/>
            ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis <lb/>
            uincta quo absoluta! 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem <lb/>
            dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae <lb/>
            uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius <lb n="25"/>
            suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque <lb/>
            uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes <lb/>
            probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, <lb/>
            totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam, <lb/>
            ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae

<note type="footnote"> 8 instaurat <hi rend="italic">Gel:</hi> instaaratur <hi rend="italic">PMF</hi> 9 modesta <hi rend="italic">Rs,</hi> modestia <hi rend="italic">PMJlRI</hi> <lb/>
            10 adolentar <hi rend="italic">Gel:</hi> adalentar <hi rend="italic">Bmg,</hi> adolantur <hi rend="italic">PMF,</hi> adulantur <hi rend="italic">Rmg (probat</hi> <lb/>
            Ertg) 15 lancinata <hi rend="italic">R,</hi> lacinata <hi rend="italic">PMF</hi> 17 monendo (в,ll. do <hi rend="italic">in ras.)<lb/>
             M,</hi> monente <hi rend="italic">P (corr. m. 1)</hi> 22 quo <hi rend="italic">FBmg,</hi> quod <hi rend="italic">PM (sed</hi> d <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            25 dominatni <hi rend="italic">om. F</hi> 26 aacramentis <hi rend="italic">PM,</hi> de sacramentis <hi rend="italic">F</hi> 28 resurgeret <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 29 absit absit <hi rend="italic">PMF,</hi> absit <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="38"/>
            reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, <lb/>
            testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum <lb/>
            destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum <lb/>
            a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans <lb/>
            post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget<lb n="5"/>
            carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus <lb/>
            in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum <lb/>
            non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam, <lb/>
            sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem: <lb/>
            etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit <lb n="10"/>
            saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit, <lb/>
            salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam, <lb/>
            sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras <lb/>
            carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur <lb/>
            ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni<lb n="15"/>
            non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei <lb/>
            benefica uacuisset. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam <lb/>
            quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos <lb/>
            et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc<lb n="20"/>
            solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit <lb/>
            salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit <lb/>
            spiritus meus in hominibus istis, quia caro <lb/>
            sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu <lb/>
            meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno

<note type="footnote">8] cf. Matth. 19, 17; Luc. 18, 19. 4] cf. Matth. 22, 37. 6] II <lb/>
            Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10. <lb/>
            11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3. <lb/>
            24] Ioel 3, 1.. </note>

<note type="footnote"> 3 uouimus solum, optimum <hi rend="italic">Rig (sed optimus = bonus, pessimus = <lb/>
            malus auctori sollemne est)</hi> 5 facit <hi rend="italic">Bmg</hi> 14 <hi rend="italic">signum interrogationis posui <lb/>
            </hi> honorantur <hi rend="italic">PMF,</hi> &lt;quae) honorantur <hi rend="italic">Gel</hi> 15 subuenit? ausim <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 uacuasset <hi rend="italic">F,</hi> uacauisset <hi rend="italic">Rmg</hi> 20 cum quando <hi rend="italic">PMF,</hi> tum <lb/>
            quando <hi rend="italic">Patn,</hi> cum caro <hi rend="italic">Big</hi> releuatur <hi rend="italic">R,</hi> reuelatur <hi rend="italic">PMF</hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. Gel; nescio an inuertendus sit uerborum ordo, ut</hi> omnis caro foenum <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> Esaias <hi rend="italic">collocetur</hi> 22 deus <hi rend="italic">om. i23</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="39"/>
            stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat <lb/>
            habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui <lb/>
            in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus <lb/>
            spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam <lb/>
            actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil <lb n="5"/>
            proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, <lb/>
            quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in <lb/>
            illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo <lb/>
            portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, <lb/>
            cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere <lb n="10"/>
            et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae <lb/>
            carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius <lb/>
            inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere <lb/>
            quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod <lb/>
            etiam probarit. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>