Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res, [agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur, quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem deus, id utique quod fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed 15] Gen. 1, 26. 18] cf. Phil. 2, 6. 2 illi seripgi: ille PMF 5 de contactu dei figmentum scripsit figmentum de contacta dei PMF 6 non addidi 7 agebatur scclusi: (sed> a deo-agebatur JEng quae PMF, qua R uulgo 10 deditum FGeZ: dedicatum P, dedipatum M 12 ducebat Urs: decebat PMF, dictabat .в.g, ductabat Pam 18 limus, et Eng: limas et uulgo sermo caro Gel 17 Christom Bmg 19 pariari B* (cf. adu. Mare. F, 20): par in PMFBl, parem esse Rmg Oehlerus 25 elegendo C fidiae M, fidei P (eorr. R), fidii F 26 molitur et adoratur PMF, molitae adorantur Gel 27 sed Gel: et PMF XZIXVir. Tart. in. 3 summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur, non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra, quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus . excusato censu eliquasse. Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in 7] Gen. 3, 19. 19] cf. Gen. 3, 21. 22] Gen. 2, 23. 1 non quia elephantus B, elephantus PMF 2 et deua nerne C 6 iam om. F 7 et caro PMF, caro Gel 8 reuocatur datum seelusi ut glossam interlinearem: concesserat auctor carnem quodammodo esse terram, sed abhinc quod dedit restringit: est ease cf. p. 114,10.11 . 9 de mutatione scripsi: demutatione PMF 11 obsoletiore Gel: obsolentiore PMF 13 excausato F 14 dilutior PMF, ne dilutior B 15 laettnam signaui: atenim dssideratur 16 tractanerit MF, tractauit P uulgo 17 carni PMF, carnis Gel quando et quomodo FGel: quomodo et quando PM 21 feminae iam carne PMF, femina iam carnem C carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis, [tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis quibusque uasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an 1] cf. Gen. 2, 7. 7] Rom. 9, 20. 8] II Cor. 4, 7. 14] cf. CoL 2, 11. 2 uapore scilicet idoneo Lat, retorto quodammodo limo Bmg 5 fingere Gtl 7 et si scripsi: etsi PMF 8 et si scripsi: etsi PMF 9 tamen seclusi 10 uaporem, quam uulgo 15 adfirmauit PMF, confirmauit Gel 18 num scripsi: non PMF 19 acitycas PMF 21 oblaquees sed J23, oblaqueasaet PMFE1 22