<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque <lb n="15"/>
            autem quam deo indignum, aliam substantiam operari <lb/>
            aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria <lb/>
            lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem <lb/>
            caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat <lb/>
            omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de <lb n="20"/>
            grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino <lb/>
            resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque <lb/>
            conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum <lb/>
            illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, <lb/>
            uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu <lb n="25"/>
            diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, <lb/>
            quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum <lb/>
            canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem <lb/>
            solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 17. 3-8. 7] Phil. 3, 21. 11] cf. II Cor. 11. 14. <lb/>
            27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 lapidationi <hi rend="italic">PF,</hi> lapidatione <hi rend="italic">lrf,</hi> in lapidatione <hi rend="italic">B</hi> 7 transfigurabit <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            tranefigarauit <hi rend="italic">PMF</hi> 8 conforme fieri <hi rend="italic">Gel</hi> 9 quodsi <hi rend="italic">et Gel:</hi> quod et <hi rend="italic">siPltIF</hi> <lb/>
            10 Saulus <hi rend="italic">Eng:</hi> Saul <hi rend="italic">PMF</hi> 11 excessit. <hi rend="italic">et uulgo</hi> 12 amittit. non <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            13 eueDtu <hi rend="italic">Rlmg:</hi> euentum <hi rend="italic">PMF</hi> 15 et iniquum <hi rend="italic">C,</hi> ethnicum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            17 mercede <hi rend="italic">FR3,</hi> mercedem <hi rend="italic">PM (corr. 1n. 1) Rl</hi> 27 canticum nonam F </note>

<note type="footnote"> &amp;* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae <lb/>
            in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac <lb/>
            carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, <lb/>
            in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima <lb/>
            caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. <lb n="5"/>
            iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse <lb/>
            credetur, si non alia resurrexerit. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, <lb/>
            inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma <lb/>
            linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque <lb n="10"/>
            et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, <lb/>
            ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam <lb/>
            qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius <lb/>
            admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid <lb/>
            est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim<lb n="15"/>
            caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione <lb/>
            reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri <lb/>
            detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis <lb/>
            mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur <lb/>
            in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio <lb n="20"/>
            corporum accidens res est, integritas propria est. in hac <lb/>
            nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: <lb/>
            prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. <lb/>
            ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. <lb/>
            naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod <lb n="25"/>
            laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non <lb/>
            suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer <lb/>
            moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. <lb/>
            cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum.

<note type="footnote"> 2 totum-carne <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in <lb/>
            mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F</hi> 7 creditur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> resunvxit <hi rend="italic">F</hi> 8 illa uulgaris ... argutia est <hi rend="italic">PMF,</hi> illae <lb/>
            uulgares ... argutiae <hi rend="italic">C</hi> 9 ipsa inquiunt eadem <hi rend="italic">F</hi> 11 clodi <hi rend="italic">C</hi> 14 eadem <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> eam <hi rend="italic">B,</hi> eandem <hi rend="italic">Pam</hi> 18 detruccatio <hi rend="italic">PM</hi> optusio <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            22 uexemur <hi rend="italic">PMF,</hi> uitiemur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? <lb/>
            quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud <lb/>
            est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte <lb/>
            mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus <lb/>
            reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem <lb n="5"/>
            satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum <lb/>
            resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et <lb/>
            apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, <lb/>
            nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio <lb/>
            sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum <lb n="10"/>
            istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, <lb/>
            non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem <lb/>
            enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad <lb/>
            obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, <lb/>
            alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus <lb n="15"/>
            omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in <lb/>
            posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas <lb/>
            uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid <lb/>
            amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones <lb/>
            obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus <lb n="20"/>
            dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie <lb/>
            adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege <lb/>
            et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud <lb/>
            homines, possibilia apud deum et: stulta mundi <lb/>
            elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, <lb n="25"/>
            si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque <lb/>
            anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et

<note type="footnote"> 8] I Cor. 15. 52. 10] cf. I Cor. 15, 53. 15] cf. I Thess. 4, <lb/>
            13-18. 23] Matth. 19, 26. 24] I Cor. 1, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 quanto <hi rend="italic">M</hi> 7 resuscitatore <hi rend="italic">scripsi:</hi> resuscitatorem <hi rend="italic">PMF</hi> redint-gratore <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> redintegratorem <hi rend="italic">PMF</hi> 17 amittere <hi rend="italic">Rig:</hi> admittere <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 19 adhuc <hi rend="italic">B,</hi> ad hoc <hi rend="italic">PMF</hi> 22 domino <hi rend="italic">PMF,</hi> domino deu <lb/>
            (\' sine lege et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et sine lege <hi rend="italic">PMF</hi> 23 quo <hi rend="italic">PMF,</hi> quomodo <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> enim <hi rend="italic">scripst (cf. p. 120, 26 j:</hi> ergo <hi rend="italic">PMF</hi> 25 sapientia <hi rend="italic">PM</hi>. <lb/>
            sapientiam <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? <lb/>
            non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei <lb/>
            honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte <lb/>
            hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, <lb/>
            non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur<lb n="5"/>
            et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam <lb/>
            post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, <lb/>
            ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, <lb/>
            ne ultra pati possit. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput <lb n="10"/>
            eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, <lb/>
            inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et <lb/>
            Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab <lb/>
            oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant <lb/>
            quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem<lb n="15"/>
            indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit <lb/>
            omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; <lb/>
            igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata <lb/>
            quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror <lb/>
            et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis<lb n="20"/>
            obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet <lb/>
            laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? <lb/>
            aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici <lb/>
            impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum <lb/>
            angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur<lb n="25"/>
            fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae <lb/>
            reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? <lb/>
            quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et

<note type="footnote">10—12] Es. 35, 10. 13] Apoc. 7, 17. 16] Apoc. 21, 4. 24] cf. <lb/>
            Apoc. 20, 10. 28] cf. Dent. 8, 4; 29, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 illas <hi rend="italic">M</hi> (s <hi rend="italic">eras.) F,</hi> illa <hi rend="italic">Puulgo</hi> 2 anuli aurei <hi rend="italic">MF,</hi> aurei anuli <lb/>
            <hi rend="italic">P tmlgo</hi> 4 demutationia illius F, illius demutationis <hi rend="italic">MP (sed inuer:it <lb/>
            ordinem m. 1)</hi> 8 qua <hi rend="italic">F Gel:</hi> quia <hi rend="italic">PM</hi> 18 igitur-hactenus <hi rend="italic">om. P <lb/>
            (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 19 jnorBj per <hi rend="italic">B,</hi> per <hi rend="italic">PMF</hi> 22 dominum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> deum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta <lb/>
            manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum <lb/>
            facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia <lb/>
            defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii <lb/>
            ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam <lb n="5"/>
            Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, <lb/>
            in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis <lb/>
            expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione <lb/>
            dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati <lb/>
            et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab <lb n="10"/>
            omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem <lb/>
            carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua <lb/>
            credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae <lb/>
            enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut <lb/>
            et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et <lb n="15"/>
            carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta <lb/>
            etiam calciamenta protexit. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis <lb/>
            et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam <lb/>
            diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem <lb n="20"/>
            futuram et non dispositio propter hominem. sed enim <lb/>
            apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors <lb/>
            siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. <lb/>
            eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur <lb/>
            Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et <lb n="25"/>
            uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, <lb/>
            distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici

<note type="footnote"> 4] cf. Dan. 3, 24. 6] cf. Ion. 2, 1. 8] cf. Gen. 5, 24. cf. IV <lb/>
            Reg. 2, 11. 13] cf. I Cor. 9, 10. 22] I Cor. 3, 22. 25] Es. 40, 6. <lb/>
            Ea. 40, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 inobsoleta <hi rend="italic">PMF,</hi> et inobsoleta <hi rend="italic">C</hi> 3 facilia crementa et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            et facilia crementa <hi rend="italic">PMF</hi> 4 enormitas <hi rend="italic">P,</hi> inormitaa <hi rend="italic">M,</hi> normitas F corruptela <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> corruptelae <hi rend="italic">Gel</hi> 5 sarabaras <hi rend="italic">scripst:</hi> sarabus <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            sarabara <hi rend="italic">Gel</hi> 6 alienas <hi rend="italic">PMF,</hi> aliena <hi rend="italic">Gel</hi> 11 emunitatem <hi rend="italic">PMF,</hi> immunitatem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 conseruatorem <hi rend="italic">Gel:</hi> et conseruatorem <hi rend="italic">PMF</hi> 25 quia <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni <lb/>
            destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti <lb/>
            ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse <lb/>
            neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina <lb/>
            pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis<lb n="5"/>
            inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. <lb/>
            sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas <lb/>
            uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras <lb/>
            in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus <lb/>
            fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem<lb n="10"/>
            deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra <lb/>
            oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen <lb/>
            nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt <lb/>
            — nec alia erit forma nationum credentium nisi quae <lb/>
            et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem <lb n="15"/>
            nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae <lb/>
            in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. <lb/>
            cede disiunxit.-
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. <lb/>
            maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur,<lb n="20"/>
            aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et <lb/>
            fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet <lb/>
            discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t <lb/>
            eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique <lb/>
            sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. <lb n="25"/>
            quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio <lb/>
            et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et

<note type="footnote"> 7] cf. Es. 29, 5; 40, 15. 17. 8] cf. Es. 42, 4. 12] cf. I Ioh. 2, 8. </note>

<note type="footnote"> 6 dci <hi rend="italic">C,</hi> domini <hi rend="italic">PMF</hi> 7 deputatas <hi rend="italic">FR,</hi> deputas <hi rend="italic">PM</hi> 12 incubat <lb/>
            <hi rend="italic">JR3,</hi> incumbat <hi rend="italic">PFR1,</hi> incumbit <hi rend="italic">M</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> a) 13 <hi rend="italic">parenthesin indicaui:</hi> <lb/>
            offulsit. et <hi rend="italic">uulgo</hi> effulsit <hi rend="italic">Gel</hi> 17 una-materia <hi rend="italic">om. F</hi> 18 <hi rend="italic">distinzit Fx</hi> <lb/>
            19 eiaggerent (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">MGel:</hi> exaggerant P, exaggeraret <hi rend="italic">F</hi> 20 eidem <lb/>
            <hi rend="italic">PMFC,</hi> fidem <hi rend="italic">B</hi> 22 idem <hi rend="italic">F</hi> ut F 24 eradant <hi rend="italic">PM,</hi> credant i~, <lb/>
            euanidam &lt;credendam) <hi rend="italic">fort</hi>. eradicantes <hi rend="italic">Eng</hi> utique <hi rend="italic">fort. deltndum:</hi> <lb/>
            ut quae <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 27 cornpetum <hi rend="italic">PM</hi>. compitum <hi rend="italic">Gel,</hi> compum F, completum <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg</hi> aluei <hi rend="italic">PJIFRI,</hi> alui <hi rend="italic">R:\' uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non <lb/>
            erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt <lb/>
            diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et <lb/>
            operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo <lb/>
            renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus <lb n="5"/>
            et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu <lb/>
            et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet <lb/>
            uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi <lb/>
            futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc <lb/>
            demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum <lb n="10"/>
            necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa <lb/>
            uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale <lb/>
            corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem <lb/>
            et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata <lb/>
            tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, <lb n="15"/>
            nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed <lb/>
            iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout <lb/>
            gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum <lb/>
            uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis <lb/>
            sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine <lb n="20"/>
            prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam <lb/>
            adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie <lb/>
            dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem <lb/>
            saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de <lb/>
            dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues <lb n="25"/>
            dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam <lb/>
            nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu <lb/>
            negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam <lb/>
            uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat?

<note type="footnote"> 13j cf. 1 Cor. 15, 53. 17] II Cor. 5, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 perleia F 5 consensu seminum <hi rend="italic">F</hi> 6 conceptu non F discessnro <lb/>
            <hi rend="italic">PF,</hi> descessuro <hi rend="italic">M,</hi> decessuro <hi rend="italic">Gel</hi> 13 induet <hi rend="italic">Pam:</hi> induit <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            15 LaJ necessitatibus <hi rend="italic">B,</hi> necessitatibus <hi rend="italic">PMF</hi> 17 retinentur (re <hi rend="italic">ex</hi> de) <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> quisque <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quis <hi rend="italic">PMF</hi> 19 non licet esse <hi rend="italic">Wmg Gel:</hi> non <lb/>
            licet enim <hi rend="italic">PMF,</hi> non. licet eum <hi rend="italic">Bmg</hi> 22 et carinam dissolutam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            27 tn <hi rend="italic">Gel:</hi> tunc <hi rend="italic">PMF,</hi> tunc <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem <lb/>
            saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo <lb/>
            esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione <lb/>
            praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo <lb/>
            et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non<lb n="5"/>
            sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud <lb/>
            deum uacabit. 
</p></div></div></body></text></TEI>