Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae 2] cf. Matth. 17. 3-8. 7] Phil. 3, 21. 11] cf. II Cor. 11. 14. 27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. 1 lapidationi PF, lapidatione lrf, in lapidatione B 7 transfigurabit Pam: tranefigarauit PMF 8 conforme fieri Gel 9 quodsi et Gel: quod et siPltIF 10 Saulus Eng: Saul PMF 11 excessit. et uulgo 12 amittit. non uulgo 13 eueDtu Rlmg: euentum PMF 15 et iniquum C, ethnicum PMF 17 mercede FR3, mercedem PM (corr. 1n. 1) Rl 27 canticum nonam F &* in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit. Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. in hac nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum. 2 totum-carne om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F 7 creditur F resunvxit F 8 illa uulgaris ... argutia est PMF, illae uulgares ... argutiae C 9 ipsa inquiunt eadem F 11 clodi C 14 eadem PMF, eam B, eandem Pam 18 detruccatio PM optusio PMF 22 uexemur PMF, uitiemur C cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum et: stulta mundi elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et 8] I Cor. 15. 52. 10] cf. I Cor. 15, 53. 15] cf. I Thess. 4, 13-18. 23] Matth. 19, 26. 24] I Cor. 1, 27. 1 quanto M 7 resuscitatore scripsi: resuscitatorem PMF redint-gratore scripsi: redintegratorem PMF 17 amittere Rig: admittere PMF 19 adhuc B, ad hoc PMF 22 domino PMF, domino deu (\' sine lege et scripsi: et sine lege PMF 23 quo PMF, quomodo B enim scripst (cf. p. 120, 26 j: ergo PMF 25 sapientia PM . sapientiam F stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit. Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et 10—12] Es. 35, 10. 13] Apoc. 7, 17. 16] Apoc. 21, 4. 24] cf. Apoc. 20, 10. 28] cf. Dent. 8, 4; 29, 5. 1 illas M (s eras.) F, illa Puulgo 2 anuli aurei MF, aurei anuli P tmlgo 4 demutationia illius F, illius demutationis MP (sed inuer:it ordinem m. 1) 8 qua F Gel: quia PM 18 igitur-hactenus om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 19 jnorBj per B, per PMF 22 dominum PMF, deum C calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta etiam calciamenta protexit. Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem futuram et non dispositio propter hominem. sed enim apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici 4] cf. Dan. 3, 24. 6] cf. Ion. 2, 1. 8] cf. Gen. 5, 24. cf. IV Reg. 2, 11. 13] cf. I Cor. 9, 10. 22] I Cor. 3, 22. 25] Es. 40, 6. Ea. 40, 5. 1 inobsoleta PMF, et inobsoleta C 3 facilia crementa et scripsi: et facilia crementa PMF 4 enormitas P, inormitaa M, normitas F corruptela PMF, corruptelae Gel 5 sarabaras scripst: sarabus PMF, sarabara Gel 6 alienas PMF, aliena Gel 11 emunitatem PMF, immunitatem B 16 conseruatorem Gel: et conseruatorem PMF 25 quia addidi statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt — nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. cede disiunxit.- Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et 7] cf. Es. 29, 5; 40, 15. 17. 8] cf. Es. 42, 4. 12] cf. I Ioh. 2, 8. 6 dci C, domini PMF 7 deputatas FR, deputas PM 12 incubat JR3, incumbat PFR1, incumbit M (i ex a) 13 parenthesin indicaui: offulsit. et uulgo effulsit Gel 17 una-materia om. F 18 distinzit Fx 19 eiaggerent (e ex a) MGel: exaggerant P, exaggeraret F 20 eidem PMFC, fidem B 22 idem F ut F 24 eradant PM, credant i~, euanidam