Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate. quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic 7] I Cor. 15, 47. 11] cf. I Cor. 15, 45. 13] I Cor. 15, 48. 24] cf. I Cor. 15, 40-41. 1 sufficit F 4 lacunam signaui: cardinem uelim fruppleri,