<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera <lb/>
            damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis <lb/>
            existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem. <lb/>
            nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non <lb n="20"/>
            posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens: <lb/>
            uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim, <lb/>
            quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus <lb/>
            carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo <lb/>
            placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter <lb n="25"/>
            uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum <lb/>
            spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum, <lb/>
            sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter <lb/>
            iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae <lb/>
            sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem <lb n="30"/>
            determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam

<note type="footnote"> 20] cf. Rom. 8, 8. 22] Rom. 8, 9. 27] cf. Rom. 8, 10. </note>

<note type="footnote"> 5 credinras <hi rend="italic">acripsi:</hi> credidimus <hi rend="italic">PMF</hi> praeferendum <hi rend="italic">F</hi> 11 corrampi.<lb/>
             ita <hi rend="italic">M</hi> 20 sint <hi rend="italic">PMF,</hi> sunt <hi rend="italic">Pam</hi> 24 monstrabit <hi rend="italic">F</hi> 26 illos<lb/>
             deo <hi rend="italic">Gel</hi> 27 ait <hi rend="italic">PMF,</hi> inquit <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            morti, (si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit. <lb/>
            excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore <lb/>
            excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi <lb/>
            est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? <lb/>
            si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit<lb n="5"/>
            Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor. <lb/>
            tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem <lb/>
            spiritum eius in uobis; ut et si animam quis <lb/>
            corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non <lb/>
            possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum<lb n="10"/>
            eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas <lb/>
            opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores <lb/>
            sumus non carni ad uiuendum &lt;secundum carnem); <lb/>
            si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut <lb/>
            moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis,<lb n="15"/>
            uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam, <lb/>
            si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus. <lb/>
            salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio <lb/>
            carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est <lb/>
            mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex <lb n="20"/>
            enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit <lb/>
            me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit <lb/>
            habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi <lb/>
            mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa <lb/>
            sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo <lb n="25"/>
            infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro <lb/>
            carnis delinquentiae et per delinquentiam,

<note type="footnote"> 5] Rota. 8, 11. 12J Rom. 8, 12-13. 20] Rom. 8, 2. 23] cf. <lb/>
            Rom. 7, 23. 25] Rom. 8, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">add. R</hi> non <hi rend="italic">om. F</hi> 3 illuc <hi rend="italic">Lat:</hi> illud <hi rend="italic">PMF</hi> 6 a mortuis <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 7 suscitabit <hi rend="italic">PMF,</hi> uiuificabit <hi rend="italic">C</hi> 13 ad uiuendum <hi rend="italic">PMF,</hi> ut <lb/>
            uiuamus <hi rend="italic">Gel</hi> secundum carnem <hi rend="italic">addidi</hi> 15 actus carnis <hi rend="italic">Gel</hi> 17 id <lb/>
            egentibus <hi rend="italic">F</hi> 21 manumisit te <hi rend="italic">Bmg</hi> 23 legi <hi rend="italic">scripsi:</hi> lege <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            26 in simulacro in similitudine <hi rend="italic">F</hi> 27 per delinquentiam <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> e <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) FC,</hi> per carnem <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            damnauit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; <lb/>
            neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim <lb/>
            peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia <lb/>
            caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae <lb/>
            obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit- <lb n="5"/>
            lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. <lb/>
            cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae <lb/>
            ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si <lb/>
            uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis <lb/>
            ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia <lb n="10"/>
            propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare <lb/>
            ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia <lb/>
            inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non <lb/>
            suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo, <lb/>
            inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam <lb n="15"/>
            fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere <lb/>
            deberent mundialiter uiuere. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem <lb/>
            dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem] <lb/>
            ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra <lb n="20"/>
            confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum <lb/>
            adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae, <lb/>
            per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut <lb/>
            ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac <lb/>
            ratione \'commortui Christo credamus, quod etiam

<note type="footnote">5] ct. Rom. 8, 6-7. 11] cf. Roxn. 7, 17. 14] Col. 2, 20. 18] cf. <lb/>
            Rom. 6, 6. 22] Rom. 6, 6. 24] ib. 25] cf. Rom. 6, 8. </note>

<note type="footnote"> 4 legi <hi rend="italic">PMF,</hi> lege <hi rend="italic">Buulgo</hi> 5 etsi <hi rend="italic">PMF,</hi> et <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 10 deputatum <lb/>
            <hi rend="italic">FM (ex</hi> demutandum <hi rend="italic">corr. m</hi>. 1), deputandum <hi rend="italic">PBl</hi> 11 propter <lb/>
            carnem et <hi rend="italic">om. Gel</hi> 12 animae <hi rend="italic">PRl</hi> a qua <hi rend="italic">B, om. PMF</hi> delinquentiae <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 18 <hi rend="italic">coniunge:</hi> haec uita mandialis erit quam dicit ueterem <lb/>
            hominem confixum Chr. qua <hi rend="italic">Rig</hi> 19 esse <hi rend="italic">seclusi</hi> corporalitatem <lb/>
            <hi rend="italic">pro</hi> corporalitas, <hi rend="italic">quia intercessit:</hi> quam dicit sed moralitatem <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            2o Christo <hi rend="italic">Pam:</hi> in christo <hi rend="italic">PMF</hi> conuiuemus <hi rend="italic">MC,</hi> conuiuamus <hi rend="italic">PF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="96"/>
            conuiuemus ill ? . sic enim, inquit, et uos reputate mortuos <lb/>
            quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo <lb/>
            salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per <lb/>
            carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet <lb/>
            mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit<lb n="5"/>
            in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum <lb/>
            illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae <lb/>
            delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo <lb/>
            uelut ex mortuis uiuos, — non uelut uiuos, sed uelut ex <lb/>
            mortuis uiuos — et membra uestra arma iustitiae. et <lb n="10"/>
            rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae <lb/>
            et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc <lb/>
            exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium; <lb/>
            cum enim serui essetis delinquentiae, liberi <lb/>
            eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super <lb n="15"/>
            his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum <lb/>
            mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati <lb/>
            autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium. <lb/>
            finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae <lb/>
            mors, donatiuum autem dei uita aeterna in <lb n="20"/>
            Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum <lb/>
            seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens <lb/>
            et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a <lb/>
            stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique <lb/>
            compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset<lb n="25"/>
            imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, <lb/>
            si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum <lb/>
            baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni <lb/>
            inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an

<note type="footnote"> 1] Rom. 6, 11. 5] Rom. 6, 12-13. 11] Rom. 6, 19-23. <lb/>
            29J Rora. 6, 3-4. </note>

<note type="footnote"> 4 cui iam <hi rend="italic">F</hi> scilicet <hi rend="italic">om. PM (add. m. 2) Bl</hi> 5 carni <hi rend="italic">F,</hi> carne P <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. B) M</hi> 12 iniquitati <hi rend="italic">C</hi> 16 enim <hi rend="italic">Pam:</hi> ergo <hi rend="italic">PMF</hi> 17 uero <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> ergo <hi rend="italic">F</hi> 18 sacrificiam <hi rend="italic">P (corr. B)</hi> 21 totam <hi rend="italic">B,</hi> portam <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            22 seriem <hi rend="italic">B,</hi> seriemque <hi rend="italic">PMF</hi> 28 Lsi., per <hi rend="italic">B,</hi> per <hi rend="italic">PMB</hi> nisi etiam <hi rend="italic">Rmg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            ignoratis, quod quicumque in Iesum tincti sumus, in mortem <lb/>
            eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus <lb/>
            per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit <lb/>
            Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. <lb/>
            ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex <lb n="5"/>
            fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime <lb/>
            adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis <lb/>
            Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum <lb/>
            enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus <lb/>
            in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte <lb n="10"/>
            delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam <lb/>
            sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. <lb/>
            quomodo \'ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et <lb/>
            uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors. <lb/>
            nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, <lb n="15"/>
            proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari, <lb/>
            id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo <lb/>
            mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit: <lb/>
            ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio <lb/>
            tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas <lb n="20"/>
            abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit <lb/>
            saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum <lb/>
            est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens. <lb/>
            quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans, <lb/>
            quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, <lb n="25"/>
            ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo

<note type="footnote"> 7] Rom. 6, 5. 10] Rom. 5. 21. 17] cf. Es. 25, 8. 19] I Cor. 15, 55. <lb/>
            20] cf. Rom. 5, 20. 21J cf. II Cor. 12, 9. 21—25]cf.Ez.34,16. 26]cf.Phil.3,20. </note>

<note type="footnote"> 1 iesum <hi rend="italic">PMF,</hi> Christum Iesum <hi rend="italic">C</hi> in mortem-sumus <hi rend="italic">om. F</hi> 3 pcr <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> post <hi rend="italic">C</hi> 6 uiuenda <hi rend="italic">PMF,</hi> incedenda <hi rend="italic">Bmg</hi> 7 consati <hi rend="italic">FBmg,</hi> <lb/>
            conplantati <hi rend="italic">PM (de pud. c. 17 legitur:</hi> consepulti) fuerimus <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            :ąnmUB <hi rend="italic">Gel</hi> 8 ita et <hi rend="italic">PMF,</hi> 9imul et <hi rend="italic">(leI,</hi> sed et <hi rend="italic">fort. (rf. de pttd. 17)</hi> <lb/>
            9 resurgemus <hi rend="italic">C</hi> 13 ita <hi rend="italic">B,</hi> ista <hi rend="italic">PMF</hi> 18 mortale, ita et <hi rend="italic">scripsi:</hi> ita <lb/>
            •?t mortale <hi rend="italic">PMF</hi> deuorata <hi rend="italic">scripsi (cf. p. 106.1 et 113,14):</hi> deuorato <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            •lenoratum <hi rend="italic">M</hi> (Q <hi rend="italic">in</hi> o <hi rend="italic">corr. m. 1) P</hi> (Q <hi rend="italic">in o corr. R)</hi> 20 superabundabit <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            superabundauit <hi rend="italic">PMFB1</hi> 21 abundabit <hi rend="italic">Gel</hi> periit <hi rend="italic">Pam:</hi> perit <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            26 philipenses <hi rend="italic">M,</hi> philippenses <hi rend="italic">PF</hi> </note>

<note type="footnote">XXXXVIT. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus <lb/>
            legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae <lb/>
            humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio <lb/>
            post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est <lb/>
            ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos <lb n="5"/>
            obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo. <lb/>
            quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana <lb/>
            sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod <lb/>
            ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, — ita <lb/>
            claret, — qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse <lb n="10"/>
            autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit? <lb/>
            sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et <lb/>
            spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini. <lb/>
            habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec <lb/>
            alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.<lb n="15"/>
            </p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati <lb/>
            possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum. <lb/>
            sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in <lb/>
            prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus,<lb n="20"/>
            omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. <lb/>
            sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui <lb/>
            sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios <lb/>
            omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et <lb/>
            sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis <lb n="25"/>
            demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam <lb/>
            inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem <lb/>
            Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit.

<note type="footnote"> 1] Phil. 3,21. 5] cf. Rom. 12, 1. 10] I Thess. 5, 23. 15j cf. Apor. <lb/>
            1,18. 17J I Cor. 15 50. 23] cf. I Cor. 15,1—9. 27] I Cor. 15, 12-18. </note>

<note type="footnote"> 1 saluificatorem <hi rend="italic">Gel</hi> 2 transtigurabit <hi rend="italic">Pam:</hi> transfigurauit <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            3 conformatum <hi rend="italic">Gel</hi> 5 haec <hi rend="italic">PM,</hi> nec <hi rend="italic">F</hi> 8 placibilem <hi rend="italic">Pmn:</hi> placi- <lb/>
            <hi rend="italic">bilia JPJWJF 9 ipsius PMF, (ut) ipsius Gel</hi> 10 accipiant F <hi rend="italic">12sed3/F</hi>. <lb/>
            quod P 17 hereditati <hi rend="italic">MF,</hi> hereditate <hi rend="italic">P uulgo</hi> 21 disiectis <hi rend="italic">FJimp</hi> <lb/>
            22 expediet <hi rend="italic">Eng:</hi> expetent P, expectent <hi rend="italic">MF</hi> 23 ut <hi rend="italic">om. Gel</hi> 27 ita P (que <lb/>
            <hi rend="italic">s. u. add. R)</hi> 28 <hi rend="italic">Chri\'Bt\\isom.P(s.u.add.Ii) resurrereiitP3fF,resurrexit C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="99"/>
            quomodo quidam dicunt in uobis resurrectionem mortuorum <lb/>
            non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. <lb/>
            si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio <lb/>
            nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi <lb/>
            testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit <lb n="5"/>
            Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui <lb/>
            non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus <lb/>
            non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in <lb/>
            delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt <lb/>
            perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere? <lb n="10"/>
            resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub <lb/>
            exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe, <lb/>
            inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur? <lb/>
            utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus <lb/>
            resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si <lb n="15"/>
            sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne, <lb/>
            aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod <lb/>
            cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, <lb/>
            non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si <lb/>
            ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne, <lb n="20"/>
            iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne <lb/>
            et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et <lb/>
            per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, <lb/>
            mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret <lb/>
            substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum <lb n="25"/>
            auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut <lb/>
            in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes <lb/>
            uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam

<note type="footnote"> 15] cf. I Cor. 15, 3—4. 22] I Cor. 15, 21. 26] I Cor. 15, 22. </note>

<note type="footnote"> 3 si <hi rend="italic">PMF,</hi> si autem <hi rend="italic">C</hi> praedicatio uestra <hi rend="italic">PIf1</hi> 4 Uuacua est <lb/>
            fides nostra., inueniemur <hi rend="italic">B,</hi> uacua est et fides uestra. inueniemnr <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            inneniemur <hi rend="italic">PMF</hi> inuenimur autem <hi rend="italic">C</hi> 5 dixerimus <hi rend="italic">PMF,</hi> diiimus <lb/>
            idoersus deum <hi rend="italic">C</hi> 17 concedes <hi rend="italic">scripsi:</hi> concedis <hi rend="italic">PMF</hi> 18 mor- <lb/>
            <hi rend="italic">tem C</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 23 separaret <hi rend="italic">M (syll</hi>. ra s. fl,. <hi rend="italic">add. m. 2) Gel,</hi> <lb/>
            separet <hi rend="italic">PF</hi> </note>

<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>
             
<pb n="100"/>
            carne moriuntur. unusquisque autem in suo ordine, scilicet <lb/>
            quia et in suo corpore. ordo enim meritorum [dispositorum] <lb/>
            nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque, <lb/>
            ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut <lb/>
            possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro<lb n="5"/>
            mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc <lb/>
            eos instituisse portendit, qua alii etiam carni [ut] uicarium <lb/>
            baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, <lb/>
            quae non nisi corporalis [non nisi alias] in baptismate corporali <lb/>
            obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non<lb n="10"/>
            quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione. <lb/>
            sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora <lb/>
            periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique <lb/>
            periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi. <lb/>
            illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda<lb n="15"/>
            ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura <lb/>
            nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati <lb/>
            sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus. <lb/>
            omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi <lb/>
            carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem. <lb n="20"/>
            uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla <lb/>
            erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui? <lb/>
            quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus <lb/>
            corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed

<note type="footnote"> ljlCor. 15,23. 5] cf. I Cor. 15, 29. 10] cf. ib. 12] I Cor. 15, 30. <lb/>
            13] ICor. 15,31. 14] cf. I Cor. 15,32. 16] II Cor. 1, 8. 22] I Cor. 15. 35. </note>

<note type="footnote"> 2 dispositorum <hi rend="italic">deleuit Gel:</hi> dispositorum <hi rend="italic">MP,</hi> dispositor <hi rend="italic">F,</hi> &lt;non aliud <lb/>
            quam) meritorum dispositor <hi rend="italic">Pam (ex Vaticanis, ut dicit)</hi> 5 quidam <lb/>
            <hi rend="italic">Gtl: quidem PMF 6 ratione. certe Gel: ratione certa PMF</hi> 7 porten- <lb/>
            <hi rend="italic">dit PMF,</hi> contendit <hi rend="italic">Gel,</hi> Paulus ostendit (= p. <hi rend="italic">ostendit) Eng</hi> ut <hi rend="italic">del, Gel</hi> <lb/>
            9&lt;non&gt;nisi corporalis <hi rend="italic">scripsi:</hi> nisi <hi rend="italic">corporalis PMF</hi> non nisi alias <hi rend="italic">seclusi<lb/>
             (ut olim superscriptum uerbts</hi> nisi corporalis), quae nisi corporalis non [nisij <lb/>
            alias [in] baptismate <hi rend="italic">Eng</hi> 10 quid <hi rend="italic">Gel:</hi> qui <hi rend="italic">PMF</hi> id est <hi rend="italic">del. Gel, <lb/>
            quem sequuntur posteriores omnes,</hi> ait idem <hi rend="italic">Eng lacunam signaui:</hi> <lb/>
            corpora, pro illis <hi rend="italic">inten idisse puto</hi> 11 anima <hi rend="italic">Gel:</hi> animae <hi rend="italic">PMF</hi> 12 responsione <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> purgatione <hi rend="italic">Gel</hi> 17 quam supra <hi rend="italic">om. Gel</hi> 18 uti rt <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> uti ut <hi rend="italic">PFHuti</hi> ME3 22 dicet F, licet <hi rend="italic">PM (corr. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            cum eiusmodi quaestio posterior habeatur! sufficiet interim <lb/>
            ei hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de <lb/>
            qualitate corporum quaeritur. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p>Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera <lb/>
            totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda <lb n="5"/>
            uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere <lb/>
            est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius, <lb/>
            id est Adam, secundus homo de caelo, id est <lb/>
            sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de <lb/>
            caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod <lb n="10"/>
            Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio <lb/>
            substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam <lb/>
            ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus, <lb/>
            tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. <lb/>
            substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate. <lb n="15"/>
            quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur <lb/>
            choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. <lb/>
            si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis, <lb/>
            homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista <lb/>
            substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde <lb n="20"/>
            et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti <lb/>
            sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et <lb/>
            retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia <lb/>
            ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, <lb/>
            et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella <lb n="25"/>
            differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa <lb/>
            differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae <lb/>
            et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic

<note type="footnote"> 7] I Cor. 15, 47. 11] cf. I Cor. 15, 45. 13] I Cor. 15, 48. <lb/>
            24] cf. I Cor. 15, 40-41. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">sufficit F 4 lacunam signaui: cardinem uelim fruppleri,</hi> &lt;sanguinem) <lb/>
            <hi rend="italic">nauult Eng</hi> 5 quaestionis quasi substantias <hi rend="italic">M Gel</hi> 6 apostolus <hi rend="italic">JRmg<lb/>
             BGel:</hi> apostoli <hi rend="italic">PMF</hi> La dei regno, aeque <hi rend="italic">B,</hi> aeque <hi rend="italic">PMF</hi> 11 et si <lb/>
            <hi rend="italic">JJJfP</hi>. et <hi rend="italic">Gel</hi> dicitur <hi rend="italic">scripsi: dicet PMF,</hi> dictus <hi rend="italic">Gel</hi> 14 talis <hi rend="italic">(prius) M</hi> <lb/>
            19 quam <hi rend="italic">P (corr. R) R\'</hi> 22 intellegentur <hi rend="italic">FM</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1),</hi> <lb/>
            telleguntur <hi rend="italic">P uulgo</hi> 28 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            habitum Christi sectemur ex disciplina et illic fastigium conse <lb/>
            quamur ex gloria: sicut portauimus imaginem choici, <lb/>
            portemus etiam imaginem supercaelestis. portauimus <lb/>
            enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium <lb/>
            mortis, per exilium paradisi. nam si et in carne hic<lb n="5"/>
            portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si <lb/>
            non carnem, ergo conuersationem, ut proinde et caelestis <lb/>
            imaginem gestemus in nobis, non iam dei nec iam in caelo <lb/>
            constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in <lb/>
            sanctitate et iustitia et ueritate. atque adeo ad disciplinam<lb n="10"/>
            totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi <lb/>
            in ista carne et in isto tempore disciplinae. \'portemus\' enim <lb/>
            praeceptiuo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo <lb/>
            nulla alia substantia est quam caro et anima. aut etsi quam <lb/>
            aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, hic<lb n="15"/>
            tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. cum <lb/>
            igitur imaginem et choici et caelestis in conuersatione constituat, <lb/>
            illam eierandam, hanc uero sectandam, dehinc adiungat: <lb/>
            hoc enim dico, — id est propter ea, quae supra dixi; propterea <lb/>
            autem coniunctio est sensus supplementum antecedentibus <lb n="20"/>
            reddens — quod caro et sanguis regnum dei hereditate <lb/>
            possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat <lb/>
            carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici. <lb/>
            quae si in conuersatione censetur uetustatis, conuersatio autem <lb/>
            uetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non

<note type="footnote"> 2] I Cor. 15, 49. 6J cf. Eph. 4, 22. 10] cf. Eph. 4, 24. 19] I <lb/>
            Cor. 15, 50. </note>

<note type="footnote"> 2 choici—enim <hi rend="italic">om. P (add. R ex HirsaugietUJi)</hi> 5 si et <hi rend="italic">PMF</hi>. etsi <lb/>
            <hi rend="italic">Jtig</hi> hic portatur <hi rend="italic">Urs:</hi> sic putatur <hi rend="italic">PMF</hi> 14 et si <hi rend="italic">PMF,</hi> si <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            15 hic <hi rend="italic">scripsi:</hi> huic <hi rend="italic">PMF</hi> 16 elaborare <hi rend="italic">P,</hi> et laborare <hi rend="italic">MF</hi> 18 eieran-j <lb/>
            dam <hi rend="italic">Bmg:</hi> gerandam <hi rend="italic">M,</hi> gerendam <hi rend="italic">PF</hi> adiungat <hi rend="italic">Gel:</hi> adiungit <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            19 quae <hi rend="italic">Gel:</hi> quaequae <hi rend="italic">PMF</hi> propterea <hi rend="italic">deleuit Gel, queni sequunttir, <lb/>
            posteriores</hi> 20 autem coniunctio est <hi rend="italic">scripsi:</hi> coniunctio est enim <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            coniunctio est. &lt;est) enim <hi rend="italic">Gel</hi> 24 conuersatio autem uetustatis <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            25 capit <hi rend="italic">PGel,</hi> capiat <hi rend="italic">MFM</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="103"/>
            capiendo dei regnum ad conuersationem rediguntur uetustatis. <lb/>
            plane si numquam apostolus pro operibus substantiam posuit, <lb/>
            nec hic ita utatur. si uero in carne adhuc constitutos negauit <lb/>
            esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius <lb/>
            subruere non debes, non substantiam sed opera substantiae <lb n="5"/>
            alienantis a dei regno. quibus etiam ad Galatas manifestatis <lb/>
            praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agant <lb/>
            regnum dei non sint hereditate consecuturi, non portantes <lb/>
            scilicet imaginem caelestis, sicut portauerant choici, ideoque <lb/>
            ei uetere conuersatione nihil aliud deputandi quam caro et <lb n="10"/>
            sanguis. quamquam et si subito in hanc definitionem erupisset <lb/>
            apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, <lb/>
            sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas <lb/>
            substantias proinde hominem ueterem interpretaremur carni <lb/>
            et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere <lb n="15"/>
            aduersus fidem resurrectionis: manducemus et bibamus, <lb/>
            cras enim moriemur? et hoc enim infulciens apostolus, <lb/>
            carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et <lb/>
            bibendi suggillauit. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et <lb n="20"/>
            sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter <lb/>
            quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim <lb/>
            resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum, <lb/>
            quod obuenit resurrectioni — est autem et in iudicium resurrectio <lb/>
            —, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum <lb n="25"/>
            specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat <lb/>
            edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro <lb/>
            meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, <lb/>
            patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine

<note type="footnote"> 3] cf. II Cor. 10, 3. 6] cf. Gal. 5, 21. 16] I Cor. 15, 32. </note>

<note type="footnote"> 1 uetustatis H3: ueritatis <hi rend="italic">PMFJtaBmg</hi> 7 agunt .... sunt <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            S hereditate <hi rend="italic">Gel:</hi> in hereditate <hi rend="italic">PMF</hi> 9 portauerant <hi rend="italic">F12,</hi> portauimuB <hi rend="italic">P <lb/>
            (corr</hi>. imus <hi rend="italic">in</hi> erant <hi rend="italic">R) M</hi> 10 existimandi <hi rend="italic">C</hi> 11 quamquam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nam <hi rend="italic">PMF</hi> 14 interpretaremur <hi rend="italic">B,</hi> interpretaretur <hi rend="italic">PMF</hi> 22 resurrectione <lb/>
            <hi rend="italic">F 23 negatur PMF, denegatur Gel 24parenthesin indicauit- Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen <lb/>
            formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. <lb/>
            adhuc dicam: caro et sanguis regnum dei hereditati <lb/>
            possidere non possunt. t merito sola et per semetipsa, <lb/>
            ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. spiritus enim<lb n="5"/>
            est qui uiuificat in regnum dei, caro nihil prodest. <lb/>
            prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum <lb/>
            opera quoque spiritus. resurgunt itaque ex aequo omnis <lb/>
            caro et sanguis in qualitate sua. sed quorum adire regnum <lb/>
            dei, induere oportebit uim incorruptibilitatis et inmortalitatis, <lb n="10"/>
            sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi <lb/>
            eam possint. merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola <lb/>
            regnum dei capere deficiunt. iam uero, cum deuorari habeat <lb/>
            corruptiuum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale <lb/>
            istud ab inmortalitate, id est sanguis, post resurrectionem <lb n="15"/>
            ex demutatione, merito demutata ac deuorata caro et sanguis <lb/>
            regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non <lb/>
            resuscitata. sunt, qui carnem et sanguinem Iudaismum uelint <lb/>
            accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, <lb/>
            quia et ille uetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab <lb n="20"/>
            apostolo denotetur, qui post reuelatum in se filium dei ad <lb/>
            euangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad <lb/>
            carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad <lb/>
            Iudaismum, sicut ad Galatas scribit. 
</p></div></div></body></text></TEI>