<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes <lb/>
            uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam <lb/>
            etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur, <lb n="5"/>
            habemus domum non manu factam aeternam in <lb/>
            caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per <lb/>
            passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat <lb/>
            euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur <lb/>
            propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum <lb n="10"/>
            m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem <lb/>
            mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur, <lb/>
            cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat <lb/>
            carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione <lb/>
            uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem, <lb n="15"/>
            meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam <lb/>
            et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit. <lb/>
            quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, <lb/>
            quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et <lb/>
            quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt <lb n="20"/>
            priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus, <lb/>
            cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium <lb/>
            nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes; <lb/>
            siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante <lb/>
            uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam <lb n="25"/>
            carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet,

<note type="footnote">4] II Cor. 5, 1. 9J Matth. 5, 10. 17] cf. Ioh. 14, 2. 22] n <lb/>
            Cor. 5, 2—3. </note>

<note type="footnote"> 2 quoque <hi rend="italic">PMF,</hi> etiam <hi rend="italic">Gel</hi> 3 adhuc <hi rend="italic">FGel:</hi> ad hoc <hi rend="italic">PM</hi> 5 nostri <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> nostri huius <hi rend="italic">C</hi> 7 pro hoc quod <hi rend="italic">Gel:</hi> quod pro hoc <hi rend="italic">PMRt,</hi> quod <lb/>
            per hoc <hi rend="italic">F,</hi> pro hoc <hi rend="italic">R3G</hi> 8 quod domicilium <hi rend="italic">R</hi> 10 est <hi rend="italic">F Gel:</hi> esset <lb/>
            <hi rend="italic">M, om. P (add. R ex Eirsaugienst)</hi> 11 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> pro dissolutione <lb/>
            eius <hi rend="italic">desidero</hi> 13 deputatur <hi rend="italic">C</hi> 18 et <hi rend="italic">om. R3</hi> 20 secuntur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> ostenduntur <hi rend="italic">P</hi> 21 priora-pertinere <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. <lb/>
             ex Hirsaugiensi)</hi> 22 in hoc C, hoc <hi rend="italic">PMF</hi> gemimua <hi rend="italic">PMF,</hi> ingemi- <lb/>
            <hi rend="italic">scimus C 24 inueniemur MF, inueniamur Puulgo 25 superinducere MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter <lb/>
            duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per <lb/>
            demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut <lb/>
            Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis <lb/>
            sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus<lb n="5"/>
            in aduentum domini, non praeueniemus eos, <lb/>
            qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu <lb/>
            et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui <lb/>
            in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis <lb/>
            simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et<lb n="10"/>
            ita semper cum domino erimus. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios <lb/>
            reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes <lb/>
            autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu <lb/>
            oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur<lb n="15"/>
            in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.] <lb/>
            hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis <lb/>
            ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet <lb/>
            etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et <lb/>
            mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud<lb n="20"/>
            domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere <lb/>
            desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, <lb/>
            quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus

<note type="footnote"> 4] I Thess. 4, 1»—17. 13] I Cor. 15, 51-52. 18] I Cor. 15, 53. <lb/>
            23] cf. II Cor. 5, 4. </note>

<note type="footnote"> 6 aduentum <hi rend="italic">Oehlems:</hi> aduentu <hi rend="italic">PMF</hi> 7 in iussu et <hi rend="italic">om. Gel</hi> 8 uoce <lb/>
            tubae <hi rend="italic">MF (sed cf. p. 59, 14),</hi> in uoce angeli (archangeli <hi rend="italic">Gel)</hi> et in tuba <lb/>
            <hi rend="italic">Preliqui</hi> descendet <hi rend="italic">M,</hi> descendit <hi rend="italic">PF</hi> 10 simul <hi rend="italic">om. P (add. R ex <lb/>
            Hirsaugiensi)</hi> 11 <hi rend="italic">christo PMF,</hi> domino in aera <hi rend="italic">C (cf. c. 24)</hi> 12 omnes <lb/>
            in prima ad <hi rend="italic">addidi</hi> 13 (non) omnes <hi rend="italic">scripsi:</hi> omnes <hi rend="italic">PMF</hi> omnes <lb/>
            autem <hi rend="italic">scripsi:</hi> non autem omnes <hi rend="italic">PMF</hi> 15 sed illi-demutabimur <hi rend="italic">seelusi:<lb/>
             totum hunc locum ob eam rem consulto et deprauatum et interpolatum <lb/>
            esse, quia quae afferebantur uerba apostoli non concordabant<lb/>
             cum Vulgatae recensione, ex eis cognosci licet, quae infra p. 87, 7 sqq. <lb/>
            leguntur</hi> 16 resurgent (primil et) nos <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">hac P, haec MF</hi> positione <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> dispositione <hi rend="italic">Gel</hi> perspecta <hi rend="italic">scripsi:</hi> prospecta <hi rend="italic">PMF <lb/>
            19 etenim PMF, enim Ruulgo corruptum R 21 superinduere PMF,</hi> <lb/>
            Buperindui <hi rend="italic">C</hi> 23 nolimus <hi rend="italic">PM,</hi> uolumus <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\ <lb/>
            scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. <lb/>
            quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere <lb/>
            inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam <lb/>
            demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum <lb n="5"/>
            quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post <lb/>
            resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc <lb/>
            enim definimus carnem omnimodo quidem [resurrecturam <lb/>
            atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum <lb/>
            suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne, <lb n="10"/>
            demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est <lb/>
            caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui <lb/>
            deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia <lb/>
            et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est <lb/>
            recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit <lb n="15"/>
            a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis, <lb/>
            iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus. <lb/>
            quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia <lb/>
            cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique <lb/>
            enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam <lb n="20"/>
            abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni <lb/>
            genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera <lb/>
            deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam <lb/>
            de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta <lb/>
            tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum <lb n="25"/>
            fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes <lb/>
            populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et

<note type="footnote"> 5] cf. Matth. 5, 26; Luc. 12, 59. 15] cf. II Cor. 5, 4. 24J cf. <lb/>
            Tert. de anima c. 51. </note>

<note type="footnote"> 2 demntatur <hi rend="italic">PM,</hi> demutanmr <hi rend="italic">FRmg</hi> 4 lucrifacta <hi rend="italic">F,</hi> lucrifactam <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            lucrificata <hi rend="italic">C</hi> 6 exacturos <hi rend="italic">R,</hi> exacturus <hi rend="italic">PMF</hi> 8 omni modo quidem <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            quidem omni modo <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> resurrecturam atque <hi rend="italic">seclusi</hi> 9 illam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 aeterno <hi rend="italic">PMF,</hi> et aeterno <hi rend="italic">C</hi> 15 recipiam <hi rend="italic">M (corr. m. 2)</hi> 19 Jo.J illis <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            illis <hi rend="italic">PMF</hi> 20 existimans <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">del. R) M (corr. m. 2)</hi> 21 sensui <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sensu <hi rend="italic">PMF</hi> 23 grates P, arates <hi rend="italic">F</hi> 24 odei <hi rend="italic">Gel:</hi> hodie <hi rend="italic">PMFReo</hi> die <hi rend="italic">R3</hi> <lb/>
            25 sacrilegio <hi rend="italic">siue</hi> (apertura) sacrilega <hi rend="italic">Eng</hi> 26 aucida <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi <lb/>
            corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum <lb/>
            inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab <lb/>
            aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento, <lb/>
            numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait<lb n="5"/>
            deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis <lb/>
            uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique <lb/>
            conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale <lb/>
            est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et <lb/>
            deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non<lb n="10"/>
            potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare <lb/>
            alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur <lb/>
            nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne <lb/>
            deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos <lb/>
            praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem <lb n="15"/>
            substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur <lb/>
            carne deposita uel ex parte discissa siue detrita, - et hoc <lb/>
            enim nuditas potest dici — dehinc recipient eam, ut redinduti <lb/>
            carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem. <lb/>
            superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde cum dicit: itaque confisi semper et scientes <lb/>
            quod, cum inmoremur in corpore, peregrinemur a <lb/>
            domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, <lb/>
            manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem <lb/>
            carnis quasi separantis nos a domino. et hic enim exhortatio <lb n="25"/>
            fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a <lb/>
            domino quamdiu uiuimus, per fidem incedentes, non per

<note type="footnote">2] cf. II Cor. 5, 4. 12] II Cor. 5, 3. 21] II Cor. 5, 6-7. </note>

<note type="footnote"> 1 fruticaturi <hi rend="italic">Iun:</hi> fructicaturi <hi rend="italic">F,</hi> fructificaturi <hi rend="italic">PM</hi> 5 qui ab his <hi rend="italic">F <lb/>
            Gel,</hi> quia his <hi rend="italic">PM</hi> 6 deuoratuiri <hi rend="italic">scripsi (c:!. p</hi>. 4-4, 3): deuorat Qiri P, <lb/>
            deuoratum* iri <hi rend="italic">M,</hi> deuorat non iri <hi rend="italic">F</hi> 12 non inueniemur nudi <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            non nudi inueniamur <hi rend="italic">C</hi> 15 et reuestitos <hi rend="italic">C, reaestitos PMF</hi> 18 dehinc <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> et dehinc <hi rend="italic">C</hi> 19 carnem <hi rend="italic">Gel:</hi> carne <hi rend="italic">PMF</hi> 20 potest R3 <lb/>
            22 inmoremur <hi rend="italic">PMF,</hi> immoramur <hi rend="italic">C</hi> peregrinemur <hi rend="italic">PMF,</hi> peregrinamur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 let hic enim exhortatio fastidiendae uitae huius obuertitur, <lb/>
            siquidem peregrinamur a domino, quamdiu <hi rend="italic">B,</hi> quamdiu <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            speciem, id est spe, non re. et ideo subiungit: fidentes autem <lb/>
            et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et inmorari <lb/>
            ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus <lb/>
            quam per fidem, per rem potius quam per spem. uides quam <lb/>
            et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam <lb n="5"/>
            referat. nemo enim peregrinatus a corpore statim inmoratur <lb/>
            penes dominum, nisi ex martyrii praerogatiua, paradiso scilicet. <lb/>
            non inferis, deuersurus. defecerant autem apostolo uerba ad <lb/>
            significandum de corpore excessum? an ratione etiam noue <lb/>
            loquitur? temporalem enim absentiam a corpore uolens significare <lb n="10"/>
            peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinabitur <lb/>
            etiam reuertetur in domicilium. exinde etiam ad omnes: gestimus, <lb/>
            inquit, siue peregrinantes siue inmorantes placibiles <lb/>
            deo esse: omnes enim manifestari nos oportet <lb/>
            pro tribunali Christi Iesu. si omnes, et totos; si totos, et <lb n="15"/>
            interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: <lb/>
            uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum <lb/>
            quae gessit, bonum siue malum. hoc iam quomodo <lb/>
            legas quaero. quasi turbate enim per hyperbaton struxit. <lb/>
            utrumne quae per corpus \'reportanda erunt\' an [quae per <lb n="20"/>
            corpus] \'gesta sunt\'? sed et si [quae per corpus] reportanda <lb/>
            sunt, corporalis indubitate resurrectio est. et si [quae per <lb/>
            corpus] gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per <lb/>
            quod et gesta sunt. ita et totus hic a capite tractatus apostoli <lb/>
            tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum <lb n="25"/>
            haec erit intellegendus, quae cum clausula consonant.

<note type="footnote"> 1] II Cor. 5, 8. 12] II Cor. 5, 9. 10. 17] II Cor. 5, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 aadentes <hi rend="italic">Gel</hi> 2 boni <hi rend="italic">fort</hi>. ducentes <hi rend="italic">FR3,</hi> dicentes <hi rend="italic">PM</hi> (i <hi rend="italic">in</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. 2) 221</hi> 5 hic et <hi rend="italic">Gel</hi> 7 scilicet paradiso <hi rend="italic">P</hi> 11 nos <hi rend="italic">FE5M</hi> (s. <hi rend="italic">u. <lb/>
            a</hi> m. 2), se <hi rend="italic">PR1</hi> peregrinabitur <hi rend="italic">F,</hi> peregrinatur <hi rend="italic">PM (syll</hi>. bi <hi rend="italic">in mg, <lb/>
            a M. jf)</hi> peregrinatur-reuertitur <hi rend="italic">JEng</hi> 12 gestimus <hi rend="italic">PMF,</hi> &lt;et ideo&gt; <lb/>
            gestimus <hi rend="italic">Gel</hi> 13 placibiles deo esse <hi rend="italic">PMF,</hi> placibiles illi esse <hi rend="italic">C,</hi> placere <lb/>
            illi <hi rend="italic">Gel</hi> 15 Iesu <hi rend="italic">om. Gel</hi> si totos <hi rend="italic">Gel:</hi> si omnes <hi rend="italic">PMF</hi> 17 quae <lb/>
            <hi rend="italic">F. om. PM</hi> 18 sine <hi rend="italic">PF,</hi> seu <hi rend="italic">M</hi> 19 struxit <hi rend="italic">Gel:</hi> instruxit <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            20 quae per corpus <hi rend="italic">ter seclusi</hi> 24 et totus <hi rend="italic">F,</hi> totus <hi rend="italic">PM</hi> </note> 
<pb n="90"/>
            
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Si enim adhuc ad superiora respectes. unde mentio <lb/>
            hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem <lb/>
            et spem carnis integram inuenies? cum enim de lumine. <lb/>
            quod inluxerit deus in cordibus nostris ad inluminationem <lb/>
            agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos<lb n="5"/>
            thesaurum istum in testaceis uasis, scilicet in carne: <lb/>
            utrumne, quia testacea est secundum originem in limo, destruetur <lb/>
            an. quia diuini thesauri conditorium est. extolletur? atquin <lb/>
            si lumen ipsum illud uerum, quod est in persona Christi, <lb/>
            uitam in se continet eaque uita cum lumine committitur in<lb n="10"/>
            carnem, peritura est in quam uita committitur? plane sit. periturus <lb/>
            (est&gt; et ipse thesaurus ? perituris enim peritura creduntur, <lb/>
            sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit: <lb/>
            semper mortificationem Christi Iesu circumferentes <lb/>
            in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum<lb n="15"/>
            iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem <lb/>
            domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit, <lb/>
            manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo <lb/>
            in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum <lb/>
            gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur. <lb n="20"/>
            in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis <lb/>
            manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et <lb/>
            dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in <lb/>
            corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem, <lb/>
            non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam <lb n="25"/>
            omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat, <lb/>
            quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum

<note type="footnote"> 2] cf. II Cor. 4, 16. 4] II Cor. 4, 6. 6] cf. II Cor. 4, 7. 13] cf. <lb/>
            Matth. 9, 17; Marc. 2, 22; Luc. 5, 37. 14] II Cor. 4, 10. 15] cf. <lb/>
            1 Cor. 3, 16. 17] II Cor. 4, 11. 27] cf. Pa. 106, 16. </note>

<note type="footnote"> 4 luminationem <hi rend="italic">M</hi> 6 scilicet P, scilicet et <hi rend="italic">MF</hi> 9 ipsum <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            ipsum tdeij <hi rend="italic">B</hi> 11 plane ait. periturus &lt;est&gt; <hi rend="italic">scripsi:</hi> plane si (sic R) <lb/>
            periturus <hi rend="italic">PMF</hi> 12 thesaurus; perituris <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 et mortificationem <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 uita Iesu <hi rend="italic">C</hi> 18 in corpore nostro <hi rend="italic">C</hi> 21 ergo om. <hi rend="italic">F</hi> saluti sed <lb/>
            in <hi rend="italic">R,</hi> salutis sed in <hi rend="italic">B</hi> 22 aeterna <hi rend="italic">otn. F</hi> 24 quam <hi rend="italic">FC,</hi> qua <hi rend="italic">JPM</hi> <lb/>
            25 non modo <hi rend="italic">PM (add. s. u</hi>. quae m. 2) <hi rend="italic">Gel:</hi> quae non modo <hi rend="italic">FJR (ex <lb/>
            Hirsaugienst)</hi> in manifesto apud iudaeos <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            infregit, quae exinde iam nostra est. denique manifestabitur in <lb/>
            corpore. quando? post mortem. quomodo? dum resurgimus <lb/>
            in corpore, sicut et Christus. ne enim quis argumentetur <lb/>
            nunc habere manifestari uitam Iesu in corpore nostro per disciplinam <lb/>
            sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus <lb n="5"/>
            domini uita floruerit, prouidentissima apostoli intentio ingerit: <lb/>
            si enim nos. qui uiuimus, in mortem tradimur propter <lb/>
            Iesum, et uita eius manifestetur in corpore nostro <lb/>
            mortali. adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. <lb/>
            quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato. eo? proinde et in <lb n="10"/>
            clausula: scientes, ait, quod qui suscitauit Iesum et <lb/>
            nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexerit a mortuis, <lb/>
            nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit; si uero sicut ipsum, <lb/>
            non utique sine carne. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt. <lb n="15"/>
            in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem <lb/>
            hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, <lb/>
            renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem, <lb/>
            qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\', <lb/>
            ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem <lb n="20"/>
            ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam <lb/>
            ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias, <lb/>
            nec anima (ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo <lb/>
            uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei <lb/>
            et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro, <lb n="25"/>
            eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam <lb/>
            fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine <lb/>
            postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo

<note type="footnote"> 7] II Cor. 4, 11. 11] II Cor. 4, 14. 16] d. Eph. 4. 22-24. </note>

<note type="footnote"> 1 nostra eat <hi rend="italic">PM,</hi> nostra <hi rend="italic">F</hi> 6 dominus <hi rend="italic">F</hi> 8 et <hi rend="italic">PMF,</hi> ut <hi rend="italic">B uulgo</hi> <lb/>
            9 adeo <hi rend="italic">Gel:</hi> ideo <hi rend="italic">PMF</hi> 12 resurrexerit <hi rend="italic">PM,</hi> resurrexit <hi rend="italic">FGel</hi> 13 nisi <lb/>
            -sapit <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 18 sensu spiritus <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            22 defendant <hi rend="italic">Gel:</hi> defendat <hi rend="italic">PMF</hi> 23 ideo <hi rend="italic">addidi</hi> 25 anima Lquam., <lb/>
            caro <hi rend="italic">B</hi> 28 effectu <hi rend="italic">PMF,</hi> effectu tamen <hi rend="italic">C</hi> maius <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            priora non possunt. si caro uetus homo, quando istud? a <lb/>
            primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo. <lb/>
            nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul <lb/>
            fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam <lb/>
            seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant <lb n="5"/>
            fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia <lb/>
            duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum <lb/>
            prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse; <lb/>
            qua enim (unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed <lb/>
            apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim,<lb n="10"/>
            inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem <lb/>
            hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque <lb/>
            enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia <lb/>
            ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit: <lb/>
            deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque <lb n="15"/>
            ad proximum suum, quoniam membra alterutrum <lb/>
            sumus. irascimini autem et nolite delinquere. <lb/>
            sol non occidat super iracundiam uestram. neque <lb/>
            dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur, <lb/>
            immo potius laboret operando manibus, uti habeat <lb n="20"/>
            impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat <lb/>
            ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem <lb/>
            fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare <lb/>
            spiritum dei sanctum, in quo signati estis in <lb/>
            redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et<lb n="25"/>
            blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote <lb/>
            autem in alterutrum benigni misericordes donantes

<note type="footnote">3] cf. Gen. 1, 22. 5] cf. Tert. de anima c. 27. 10] Eph. 4, 22. <lb/>
            13] cf. Gal. 5, 19. 15] Eph. 4, 25—32. </note>

<note type="footnote"> 1 sit (nunc) caro <hi rend="italic">fort</hi>. 2 atqui <hi rend="italic">R</hi> 5 contemporant R, contemperant <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 6 duo isti <hi rend="italic">scripsi:</hi> duos istos <hi rend="italic">PMF</hi> 7 eduntur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            edunt <hi rend="italic">PMF</hi> 8 neuter R3, neutre <hi rend="italic">PMFR1</hi> rectius <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> citius <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            scitiua <hi rend="italic">fort</hi>. 9 unum et <hi rend="italic">addidi</hi> possimus <hi rend="italic">Bmg,</hi> possidemus <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            10 exponens <hi rend="italic">Gel</hi> 18 ne dederitis <hi rend="italic">Gel</hi> 19 furabatur <hi rend="italic">FGR3,</hi> furatur <lb/>
            <hi rend="italic">PMR1</hi> locum diabolo <hi rend="italic">F</hi> 21 impartire <hi rend="italic">R</hi> 22 de ore <hi rend="italic">F</hi> qui sit <hi rend="italic">GJR3,</hi> <lb/>
            quiBPM <hi rend="italic">(corr.in</hi> qui sit <hi rend="italic">m.2)F,</hi> si quis <hi rend="italic">Gel</hi> 26 blasphemia(et indignatio)C </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            inuicem, sicut et deus uobis donauit in Christo. igitur <lb/>
            qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem <lb/>
            sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli <lb/>
            occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam <lb/>
            credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum <lb n="5"/>
            optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum <lb/>
            et cor ad non indignandum et manus ad operandum <lb/>
            et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad <lb/>
            moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus. <lb/>
            atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum <lb n="10"/>
            pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi <lb/>
            ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum <lb/>
            et ueterem secundum pristinam conuersationem, non <lb/>
            secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne <lb/>
            tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non <lb n="15"/>
            corpulentiam, exutum. 
</p></div></div></body></text></TEI>