<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti <lb/>
            dirigendus est sensus. nam quia durum et intolerabilem existimauerunt <lb/>
            sermonem eius, quasi uere carnem suam illis edendam <lb/>
            determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis. <lb/>
            praemisit: spiritus est qui uiuificat atque ita subiunxit: <lb n="5"/>
            caro nihil prodest, sed ad uiuificandum scilicet. exequitur <lb/>
            etiam, quid uelit intellegi spiritum: uerba. quae locutus <lb/>
            sum uobis, spiritus sunt, uita sunt, sicut et supra: qui <lb/>
            audit sermones meos et credit in eum, qui me misit, <lb/>
            habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed <lb n="10"/>
            transiet de morte ad uitam. itaque sermonem constituens <lb/>
            uiuificatorem, quia spiritus et uita sermo, eundem etiam carnem <lb/>
            suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam <lb/>
            uitae adpetendus et deuorandus auditu et ruminandus intellectu <lb/>
            et fide digerendus. nam et paulo ante carnem suam panem quoque <lb n="15"/>
            caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam <lb/>
            necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes <lb/>
            et carnes Aegyptiorum praeuerterant diuinae uocationi. igitur <lb/>
            conuersus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, <lb/>
            caro, ait, nihil prodest. quid hoc ad destruendam carnis <lb n="20"/>
            resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil <lb/>
            prosit, aliud tamen ei prodesse possit? spiritus prodest; uiuificat <lb/>
            enim. caro nihil prodest; mortificatur enim. itaque secundum <lb/>
            nos magis collocauit utriusque propositionem. ostendens <lb/>
            enim, quid prosit et quid non prosit, pariter inluminauit, quid <lb n="25"/>
            cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae uiuificatorem. <lb/>
            ueniet enim hora, inquit, cum mortui audient uocem <lb/>
            filii dei et qui audierint uiuent. quid mortuum nisi

<note type="footnote"> 1] cf. Ioh. 6, 64. 3] cf. Ioh. 6, 53. 5] Ioh. 6, 64. 7] Ioh. <lb/>
            6, 64. 8] Ioh. 5, 24. 15] cf. Ioh. 6, 51. 16] cf. Ioh. 6, 31. <lb/>
            20] Ioh. 6, 63. 27] Ioh. 5, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 sic et si <hi rend="italic">Gel:</hi> licet si <hi rend="italic">PMF</hi> 6 sed ad <hi rend="italic">PMF,</hi> ad <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> <lb/>
            10 uenit <hi rend="italic">F</hi> 11 transiet <hi rend="italic">PMF,</hi> transibit <hi rend="italic">Gel</hi> 15 dirigendus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            19 dispargendos <hi rend="italic">PM,,</hi> dispergendos <hi rend="italic">F</hi> 21 etsi <hi rend="italic">PM,</hi> si <hi rend="italic">F</hi> 26 carni, <lb/>
            mortificatae <hi rend="italic">Eng:</hi> carni mortificatae <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            caro? et quid uox dei nisi sermo? et quid sermo nisi spiritus? <lb/>
            merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et <lb/>
            ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulcro, quo inlatus <lb/>
            est ipse. denique cum dicit: ne miremini, quod ueniet <lb/>
            hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt. audient<lb n="5"/>
            uocem filii dei et procedent qui bona fecerunt in <lb/>
            uitae resurrectionem. qui mala in resurrectionem <lb/>
            iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari. qui <lb/>
            sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa <lb/>
            monumenta aliud quam cadauerum stabula. siquidem et<lb n="10"/>
            ipsi homines ueteres, id est peccatores. id est mortui per <lb/>
            ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur <lb/>
            haeretici. de monumentis processuri in iudicium aperte <lb/>
            praedicantur. ceterum quomodo de monumentis monumenta <lb/>
            procedent? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, <lb/>
            de capulis de sepulcris mortuos resuscitantis? cui rei <lb/>
            istud? si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad prae-! <lb/>
            sentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo <lb/>
            morituros suscitare. enimuero si ad fidem potius sequestrandam <lb n="20"/>
            futurae resurrectionis. ergo et illa corporalis praescribitur de <lb/>
            documenti sui forma. nec sustinebo dicentes idcirco tunc <lb/>
            resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, <lb/>
            quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae <lb/>
            inuisibilis nisi per uisibilis substantiae resuscitationem. male <lb n="25"/>
            deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; <lb/>
            et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt. <lb/>
            qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes <lb/>
            conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis

<note type="footnote">4J Ioh. 5, 28-29. 11] cf. Eph. 4, 22; Col. 3, 9. 28] cf. <lb/>
            Apoc. 6, 9. </note>

<note type="footnote"> 2 factum <hi rend="italic">P</hi> 3 est <hi rend="italic">om. F</hi> et ex—ipse <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> <lb/>
            5 omnis <hi rend="italic">M</hi> 6 filii dei uocem <hi rend="italic">F</hi> 16 eius etiam F 17 resuscitantis R. <lb/>
            resuacitatis F, resuscitandis <hi rend="italic">1JM</hi> 20 suscitare <hi rend="italic">Pam:</hi> sascitari <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            28 procucurrisse <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="81"/>
            exhibere sine carne. at ego deum malo decipere non posse, de <lb/>
            fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse <lb/>
            quam rem disposuisse uideatur, immo ne, si exemplum resurrectionis <lb/>
            sine carne non ualuit inducere, multo magis plenitudinem <lb/>
            exempli [in eadem substantia] exhibere non possit. <lb n="5"/>
            nullum uero exemplum maius est eo, cuius exemplum est. <lb/>
            maius est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in <lb/>
            documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus <lb/>
            dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud <lb/>
            potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius <lb n="10"/>
            resurrectionm, uelut gustum carnis etiam resurrecturae suo <lb/>
            in tempore. atque adeo, secundum nostram uero aestimationem, <lb/>
            exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant <lb/>
            quidem et carnis et animae resurrectionem, ne <lb/>
            cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo <lb n="15"/>
            minus aliquid edebant. non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem <lb/>
            sed in mortem aliam suscitabantur. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Quam Christus ediderit resurrectionem, apostolica quoque <lb/>
            instrumenta testantur. nam et apostolis nullum aliud negotium <lb/>
            fuit, dumtaxat apud Israhelem. quam ueteris testamenti resignandi <lb n="20"/>
            et noui consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. ita et <lb/>
            de resurrectione nihil noui intulerunt, nisi quod et ipsam in <lb/>
            gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam <lb/>
            fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus <lb/>
            Saducaeis. adeo facilius fuit negari in totum mortuorum <lb n="25"/>
            resurrectionem quam aliter intellegi. habes Paulum apud summos <lb/>
            sacerdotes sub tribuno inter Saducaeos et Pharisaeos

<note type="footnote"> 23J cf. Luc. 24, 26. 26] cf. Act. 23, 1-9. </note>

<note type="footnote"> 5 in eadem substantia <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 exemplum est <hi rend="italic">om. P (add. R ex <lb/>
            HirsGugienn)</hi> 12 <hi rend="italic">sic dutinxit Eng (uero = saltem, ut uidetur):</hi> ueri <lb/>
            aestimationem <hi rend="italic">Leopoldus,</hi> ueritatem <hi rend="italic">Bmg; ego olim uolui rescribi:</hi> atque <lb/>
            adeo (in) uero secundum nostram aestimationem 15 qua <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">PMF</hi> 16 in gloriam <hi rend="italic">id est in angelicae naturae splendorem<lb/>
             18 aliter distinxi capita:</hi> suacitabantur quam ediderit Christus. 39. Resurrectionem <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> Christus ediderit <hi rend="italic">MF,</hi> ediderit Christus <hi rend="italic">P uulgo</hi> <lb/>
            22 intnlerant <hi rend="italic">C,</hi> intulerant <hi rend="italic">PMF</hi> 27 tribus <hi rend="italic">Gel</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            fidei suae professorem: uiri, inquit, fratres, ego Pharisaeus <lb/>
            sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione <lb/>
            iudicor apud uos, utique communi, ne, quia iam <lb/>
            transgressor legis uidebatur, de praecipuo fidei totius articulo. <lb/>
            id est de resurrectione, ad Saducaeos sapere existimaretur. <lb n="5"/>
            ita quam nolebat uideri rescindere fidem resurrectionis utique <lb/>
            confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius, <lb/>
            Saducaeos. proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre <lb/>
            citra quam prophetae adnuntiassent. ergo seruabat resurrectionem <lb/>
            quoque, qualem prophetae adnuntiarant. nam et de <lb n="10"/>
            resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans <lb/>
            corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri <lb/>
            habebit. itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant <lb/>
            et dominus ipse defenderat et Saducaei, ne talem quoque <lb/>
            crederent, in totum esse noluerant. sed nec Athenienses<lb n="15"/>
            aliam intellexerant a Paulo portendi. denique inqiserant, non <lb/>
            inrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; <lb/>
            suscepissent enim uernaculae suae philosophiae frequentiorem <lb/>
            praesumptionem. at ubi iam nationes praeconium resurrectionis <lb/>
            inauditae retro ipsa nouitate concussit et digna incredulitas <lb n="20"/>
            rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc <lb/>
            et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei <lb/>
            corroborare curauit, et esse eam ostendens et nondum transactam <lb/>
            et. de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod <lb/>
            insuper dubitabatur, non aliter corporalem. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>