Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus- Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae: exibitis — de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum, et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de 8] Ez. 37, 14. 25] Mal. 4, 2. 26] Es. 66, 14. - 4 qua MF, quia P (corr. m. 1 in quasi), quasi R uulgo 8 cognoscentea F 10 facturus Lquam locutus, B, facturus PMF 12 musitaret PM 13 exitum PMF, exitu Gel (prob. Eng) 15 consulatus M 17 cecinisset PMF (cf . 49, 12\', cecidisset Gel Pam 9 meo Gel: domini eo PMF 11 nouum om. MF 13 subicit Gel: suum dicit PMF 15 illorum MF, eorum P ttulgo 16 erit satis PMF, erunt Gel reliqui 21 eructuabunt F 22 faciam Bmg, facient PMF 24 uomant PMFB1, reuomant Bs uuigo 27 redibitionem PMF, redibitione Gel resurrectio etiam deuoratorum corporum, cum de ipsis deuoratoribus exactio edicitur. puto autem huius quoque diuinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de aluo piscis euoluitur, — et utique triduo concoquendae carni (tam) uiscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque conditae alicuius sepulturae, — saluo eo, quod et bestia feros in Christianum uel maxime nomen homines uel ipsos etiam iniquitatis angelos figurauit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi et credendi diligentior quam contendendi et diuinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et neruos et ossa, aliud quid haec comm.entabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non seueritas iudicii, non quodcumque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur. illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et neruorum et sepulcrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum uero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseuerant quam quod nominatur? si corporalia parabolae, ergo et animalia, si non et animalia, ergo nec corporalia. tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere. 4] cf. Ion. 2, 11. 5] cf. Ion. 2, 1. 3 utramque substantiam MF, utraque substantia P 4 carnem atque animam MF, carne atque anima P piscis M (bestiae s. u. a m. 2) euomitur Lat 5 parenthesin indicaui utique P, utrique MF triduo P, triduum MF tam addidi 7 conditae (o condiendi uerbo scilicet) PMF, reconditae Gel reliqui bestia scripsi: bestias PMF 8 hominis PR1 13 carne sed M 20 ossium S 22 transfingunt PMF, transfigunt R, transfigurant Gel Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si (non) ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera: dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem. tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si 4] Matth. 13, 34. 6] Matth. 13, 10. 7] Matth. 13, 13. 9] cf. Matth. 13, 14; Es. 6, 9. 14J Luc. 18, 9. 17J cf. Matth. 13, 18-23. 19J cf. Luc. 18, 1-5. 20J cf. Luc. 13, 6-9. 26] Matth. 11, 24. 271 Matth. 10, 7. 28] Luc. 14, 14. 4 sit MF, estP uulgo 6 ad iudaeos MF, iudaeos P uulgo 10 non (alt.) add.RS 11 etadquosdam Gel 13 scriptura om. F 14 parabolam om. Gel 17 edissertatam H3, edisseratam PMFR1 edissertam C 18 administrationem PMF, administratione R uulgo 26 sydoni F, sidone M, sydon et P nomina absolute sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem et transactionem regni et passionem iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salua animali, quam et ipsam pauci receperunt. In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene 15] cf. Luc. 19, 10. 22] cf. Luc. 15, 4-6. 1 absolute PM (corr . e in a m. 2), absoluta F Gel reliqui 3 dispositionem MFGR3, dispensationem P Ri 4 transactionem regni et paasionem iudicii scripsi: transactionem et passionem regni iudicii PMF 5 defendantor M (m . 2) N Rig 7 praestrinximus PR1 8 pensandus P (corr. B) M Icorr. m. I) 13 animalie M (litt . s eras.) 18 causae P (corr. B) M (corr. m. 1) 21 perit PMF, periit Gel 22 delinquendo totUB Gel 23 nisi P (del . ni B) minus facere **, cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur, non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit, ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus; [anima uero saluus] nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit. porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam. et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum facturus est dominus et quodcumque non perit utique non erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura 5] cf. Rom. 5, 20. 1 lacunam signaui: quam censuram humanam (cf. p. 45, 12) uel simile aliquid intercidisse uidetur 2 ualentior JR3 (tacet tmdt) 3 renuntiabitur (in hominis salutem) fort . 3 intellegetur Eng: intellegitur PMF 4 atqui R 6 perditus Ldicij B, perditus PMF 7 anima uero salous seclusi 10 animae om. P (add. R ex Hirsaugiensi) non om. F 16 qua MF, quia P uulgo 18 illa F 19 utrimque Rl mg (ex Hirsaugietisi), utrumque PMF 26 alterutra P sit Laltera amissura eam non sit, B, sit PMF eam non sit? et tamen adhuc sensu rem exprimit dominus ego dicens ueni. non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam uoluntatem. quam? oro te. ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam sed resuscitem illud nouissima die. quid a patre christus acceperat. nisi quod et induerat? hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum. [nec quicquam, quia nec quicquam] atquin si non et carnem resuscitabit nouissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. ingerens amplius: hoc est patris uoluntas, ut omnis, qui aspicit filium et credit in eum, habeat uitam aeternam et suscitem illum nouissimo die plenitudinem extruit resurrectionis. distribuit enim utrique substantiae per officia propria mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. ergo, dices, illis erit promissa res, a quibus Christus uidebatur. sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manauerit. nam si uidentibus et idcirco credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. feliciores enim qui non uident et credent; quando, et si illis negaretur carnis resurrectio. certe felicioribus competisset. quomodo autem felices, si ex parte perituri? 2] Ioh. 6, 38. 3] Ioh. 6, 39. 13] Ioh. 6, 40. \' 22] Ioh. 20, 29. 1 sensa (hoc est: edicto) rem scripsi: sensum rei PMF 5 nouissima MF, in nouissima P utdgo 9 nec—quicquam seclusi: nec quicquam MFB, nec quicquam, quia nec quicquam PC 10 atqui B 13 hoc PMF, haec Gel 15 nouissimo MF, nouissima P uulgo 16 distruit P (corr. R) propria Bcripsi: propriam PMF, priora Gel 17 filius MF, filius hominis P 21 fuerint C 22 enim PMF, enim, inquit C uident PMF, uiderunt Gel 23 credent PMF, credunt Gel 24 autem scripsi: enim PMF Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione corporis [questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine. et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima 1] d. Matth. 10, 28. 26J cf. Matth. 25, 46. 1 et corpus MF . corpus P uulgo 9 quaestio seclusi 10 intellego scripsi: iutellegalll PMF 15 etiam esse MF, esse etiam Puulgo 16 opponit Gel 19 corpus intellegi scripsi: corpus intellige PMF, intellegi corpus Gel reliqui occidi habeat in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem, quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore (re)surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.