<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem <lb/>
            allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem <lb/>
            de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici <lb/>
            uindicare. ecce enim diuina (in) primordio sententia terram <lb/>
            hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum<lb n="5"/>
            substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta <lb/>
            et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat <lb/>
            mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae <lb/>
            uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra <lb/>
            iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. <lb n="10"/>
            maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum <lb/>
            in figuram carnis homicidae. iam [et] si iuuari seu laedi <lb/>
            habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue <lb/>
            laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit <lb/>
            quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur <lb n="15"/>
            terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum <lb/>
            quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam. <lb/>
            ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id <lb/>
            est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus: <lb/>
            [dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes <lb n="20"/>
            sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet <lb/>
            profanorum. [et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt. <lb/>
            alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque <lb/>
            existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti <lb/>
            et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit? <lb n="25"/>
            sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur, <lb/>
            quae illam manent in regno dei reformatam et

<note type="footnote">5] Gen. 3, 19. 11] cf. Gen. 4, 11. 18] Ps. 96, 1. 20] Ps. <lb/>
            96, 4-5. 22] Zach. 12, 10; Ioh. 19, 37. 26] Es. 1, 19. </note>

<note type="footnote"> 4 &lt;in) primordio <hi rend="italic">Gel:</hi> primordio <hi rend="italic">PMF</hi> 11 quod R, quo <hi rend="italic">PM,</hi> quae <lb/>
            F 12 iam si <hi rend="italic">scripsi:</hi> nam et si <hi rend="italic">PMF</hi> 13 quoque <hi rend="italic">PMF,</hi> id quoque <lb/>
            <hi rend="italic">B reliqui</hi> 14 consistorii R3, consistoris <hi rend="italic">PMFR1</hi> 15 patietur. itaque <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 eum comminari <hi rend="italic">F</hi> 18 exultabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> exultaait <hi rend="italic">PMF,</hi> exultet <lb/>
            <hi rend="italic">Gel 20 deliinc subiungitsectow 21 sicut PMt uelud F 22 et seclusi</hi> in <lb/>
            eum, quem <hi rend="italic">scripsi;</hi> eum in quem <hi rend="italic">PMF,</hi> eum qui <hi rend="italic">Gel</hi> 23 alioquin <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            atque adeo <hi rend="italic">PMF,</hi> atque a deo <hi rend="italic">Eng</hi> si <hi rend="italic">om. F</hi> terrae <hi rend="italic">PMF,</hi> terra <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 24 concuti et <hi rend="italic">Gel:</hi> concutiet <hi rend="italic">PMF,</hi> conueniet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            angelificatam et consecuturam quae nec oculus uidit nec auris <lb/>
            audiuit nec in cor hominis ascenderunt. alioquin <lb/>
            satis uanum, ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis <lb/>
            uitae huius inuitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis <lb/>
            semel homini addicta conditione communicat, pluens super <lb n="5"/>
            bonos et malos et solem suum mittens super iustos et iniustos. <lb/>
            felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes <lb/>
            dei et Christi non modo utuntur uerum etiam abutuntur, <lb/>
            ipsam conditionem colentes aduersus conditorem. bulbos et <lb/>
            tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in <lb n="10"/>
            pane quidem uicturum hominem? sic Iudaei terrena solummodo <lb/>
            sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de <lb/>
            caelesti repromissum et oleum diuinae unctionis et aquam <lb/>
            spiritus et uinum animae uigorantis ei uite Christi. sicut et <lb/>
            ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem <lb n="15"/>
            potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus <lb/>
            Christum indutis sancta sit terra, uere sancta per incolatum <lb/>
            spiritus sancti, uere lacte et melle manans per suauitatem <lb/>
            spei ipsius, uere Iudaea per dei familiaritatem, - non enim <lb/>
            qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto — ut <lb n="20"/>
            et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia: <lb/>
            exurge, exurge Hierusalem. indue fortitudinem <lb/>
            brachii tui, exurge, sicut in primordii die, scilicet <lb/>
            in illa integritate, qua fuerat ante delictum transgressionis. <lb/>
            qui enim in eam Hierusalem uoces eiusmodi competent exhortationis <lb n="25"/>
            et aduocationis, quae occidit prophetas et lapidauit

<note type="footnote"> 1] I Cor. 2, 9. 5] cf. Matth. 5, 45. 9] cf. Rom. 1, 25. 11] cf. <lb/>
            Dent. 8,3; Luc. 4,4; Matth. 4, 4. 12] cf. Ioh. 6, 51. 14] cf. Ioh. 15, 1. <lb/>
            15] cf. Exod. 3, 5. 18] cf. Exod. 3, 17. 19] Rom. 2, 28. 29. 22] Es. <lb/>
            51, 9. 26] cf. Matth. 28, 37; Luc. 13, 34. </note>

<note type="footnote"> 2 ascenderunt <hi rend="italic">FB,</hi> ascendit <hi rend="italic">PM</hi> 6 mittens <hi rend="italic">PMF,</hi> emittens <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 est <hi rend="italic">B,</hi> sunt <hi rend="italic">PMF</hi> 11 hominem. sic <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 aquam spiritus <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            Imam spiritus <hi rend="italic">PMF</hi> 14 uinum animae <hi rend="italic">C,</hi> aquam animae <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            17 uere (e <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. R) P</hi> 21 dei <hi rend="italic">om. PBl</hi> 22 indue <hi rend="italic">PMFR1,</hi> <lb/>
            induere <hi rend="italic">B3 wtlgo</hi> 23 primordii die <hi rend="italic">F,</hi> primordio die <hi rend="italic">M,</hi> primordio P, <lb/>
            primordio Ldiei.l <hi rend="italic">B</hi> 24 qua fuerat <hi rend="italic">PM,</hi> quae fuerat <hi rend="italic">F</hi> 25 qui enim <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> quae enim <hi rend="italic">PMF</hi> 26 lapidat <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit? <lb/>
            sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet <lb/>
            cum totius mundi habitu praeterire. etiam si quis audebit <lb/>
            terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum <lb/>
            dici capiat, Adae scilicet et Euae, proinde et in paradisum<lb n="5"/>
            restitutio carni uidebitur repromissa, quae eum incolare et <lb/>
            custodire sortita est, ut talis illuc homo reuocetur, qualis <lb/>
            inde depulsus est. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Habemus etiam uestimentorum in scripturis mentionem <lb/>
            ad spem carnis allegorizare, quia et apocalypsis Iohannis:<lb n="10"/>
            hi sunt, ait, qui uestimenta sua non coinquinauerunt <lb/>
            cum mulieribus, uirgines es scilicet significans et qui <lb/>
            semetipsos castrauerunt propter regna caelorum. itaque in <lb/>
            albis erunt uestibus, id est in claritate innubae carnis. et in <lb/>
            euangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. <lb n="15"/>
            itaque Esaias docens, quale ieiunium elegerit dominus, cum <lb/>
            subicit de mercede bonitatis: tunc, inquit, lumen tuum <lb/>
            temporaneum erumpet et uestimenta tua citius <lb/>
            orientur, non subsericam utique nec pallium sed carnem <lb/>
            uolens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu <lb n="20"/>
            praedicauit. adeo nobis quoque suppetit allegorice defensio <lb/>
            corporalis resurrectionis. nam et cum legimus: populus <lb/>
            meus, introite in cellas promas quantulum, do <lb/>
            nec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, <lb/>
            in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi<lb n="25"/>
            sub ultima ira per antichristi uim excesserint. aut cur cellarum <lb/>
            promarum potius uocabulo usus est, et non alicuius loci

<note type="footnote"> 3] cf. I Cor. 7, 31. 4] cf. Gen. 31, 3; 48, 21. 11] Apoc. 14, <lb/>
            4; 3, 4. 13] cf. Matth. 19, 12. 14] cf. Apoc. 3, 5. 15] cf. Matth. <lb/>
            22, 11. 17] Es. 58, 8. 22] Es. 26, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 missos ad se <hi rend="italic">MF,</hi> ad se missos <hi rend="italic">P uulgo</hi> confecit <hi rend="italic">PMFCRt,</hi> confuit <lb/>
            <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 6 incolere <hi rend="italic">C</hi> 8 depulsus <hi rend="italic">FRlmg (ex Hirsaugiensi),</hi> <lb/>
            pulsus <hi rend="italic">PMRuulgo</hi> 14 innubae <hi rend="italic">Rig:</hi> innube <hi rend="italic">PMF,</hi> in nube R <lb/>
            19 subsericam <hi rend="italic">Gel:</hi> subscribam <hi rend="italic">PMF,</hi> subuculam <hi rend="italic">B</hi> 21 allegorice <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            (= dXXrjYoptxa <hi rend="italic">sc</hi>. \'tiXYY), allegorica <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 23 quantulura = jj-txpov <lb/>
            Soov <hi rend="italic">(Eng)</hi> 27 usus uocabulo F </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita <lb/>
            seruatur, depromenda illinc suo tempore? proinde enim <lb/>
            et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et <lb/>
            monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. <lb/>
            quod cum ita intellegi congruat, — ecquae enim ab ira <lb n="5"/>
            dei cellariorum nos refugia seruabunt? — hoc ipso quod ait: <lb/>
            donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post <lb/>
            iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram <lb/>
            fuerit inlata. nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod <lb/>
            infertur. et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum; <lb/>
            tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum <lb/>
            Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus <lb/>
            insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine <lb/>
            portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa <lb n="15"/>
            denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam <lb/>
            formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu <lb/>
            mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio. <lb/>
            de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum, <lb/>
            inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis. <lb n="20"/>
            et de manu hominis et de manu fratris exquiram <lb/>
            eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil <lb/>
            reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod <lb/>
            ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari <lb/>
            poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur, <lb n="25"/>
            uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem <lb/>
            praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut <lb/>
            sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae <lb/>
            quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius

<note type="footnote">7] Es. 26, 20. 13J cf. Exod. 4, 6-7. 15] cf. Ex<foreign xml:lang="grc">οό</foreign>. 4. 2-9. <lb/>
            19] Gen. 9, 5. </note>

<note type="footnote"> 4 sequestrentur <hi rend="italic">B</hi> 5 ecquae <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et quae <hi rend="italic">PMF</hi> 6 quo ait <hi rend="italic">CF</hi> <lb/>
            8 sepulchris in quae <hi rend="italic">Gel</hi> 11 sicut et <hi rend="italic">MF,</hi> sicut <hi rend="italic">P uulgo</hi> 13 mortuam F <lb/>
            15 portendit. siquidem <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 notabatur <hi rend="italic">Gel</hi> 18 iudicio executura <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            19 prophetam <hi rend="italic">F</hi> 26 uti <hi rend="italic">om. P (add. R ex HiTsaugienSf)</hi> carnem P, <lb/>
            carne <hi rend="italic">MF</hi> sanguine <hi rend="italic">F</hi> 27 ut <hi rend="italic">om. MF</hi> 28 allegoriae <hi rend="italic">P,</hi> allegoricae <hi rend="italic">MF</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tm. III. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: <lb/>
            ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit <lb/>
            uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit. <lb/>
            caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque <lb/>
            et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni<lb n="5"/>
            animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam <lb/>
            referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem <lb/>
            erepta referenda est per uiuificationem.\'
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum <lb/>
            et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione<lb n="10"/>
            ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc <lb/>
            spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant <lb/>
            non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem: <lb/>
            et facta est, inquit, super me manus domini et <lb/>
            extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio<lb n="15"/>
            campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit <lb/>
            me super ea per circuitum et ecce multa super <lb/>
            faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili <lb/>
            hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai <lb/>
            domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec <lb n="20"/>
            et dices: ossa arida, audite sermonem domini: <lb/>
            haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego <lb/>
            adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos <lb/>
            neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in <lb/>
            uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et <lb n="25"/>
            cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum <lb/>
            praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce <lb/>
            motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce

<note type="footnote"> 2] Dent. 32, 39. (cf. I Reg. 2, C) 14] Ez. 37, 1-14. </note>

<note type="footnote"> 4 occiditur <hi rend="italic">Bmg,</hi> occiderit <hi rend="italic">PMF</hi> 6 animam teripere est, uiuificare, <lb/>
            contrarium eius, carni animam, referre est caro <hi rend="italic">B,</hi> animam referet caro <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 7 anima <hi rend="italic">R,</hi> animam <hi rend="italic">PMF</hi> 8 ereptam <hi rend="italic">MF</hi> 11 obradiant C <lb/>
            15 in <hi rend="italic">(prius) om. Gel</hi> 17 super <hi rend="italic">(alt.) om. P (supte 8. u.R)</hi> 24 neruos scripsi: <lb/>
            spiritum <hi rend="italic">PMF</hi> in uos carnes <hi rend="italic">FC,</hi> UOB in carnes <hi rend="italic">PM</hi> et circumdabo <lb/>
            in uobis <hi rend="italic">PMFBet om. B3,</hi> in <hi rend="italic">om. Gel</hi> 25 cutem-uobis <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            super ossa nerui et caro ascendit et circumpositae <lb/>
            sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad <lb/>
            me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et <lb/>
            dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor <lb/>
            uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis, <lb n="5"/>
            et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit <lb/>
            mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt <lb/>
            super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad <lb/>
            me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est. <lb/>
            ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes <lb n="10"/>
            nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad <lb/>
            eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham <lb/>
            uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam <lb/>
            uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus <lb/>
            aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de <lb n="15"/>
            sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum <lb/>
            et uiuetis et requiescetis in terra uestra et <lb/>
            cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim, <lb/>
            dicit dominus. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant <lb n="20"/>
            in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis <lb/>
            domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria <lb/>
            condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non <lb/>
            ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum <lb/>
            deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum <lb n="25"/>
            in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum <lb/>
            allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id <lb/>
            est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari <lb/>
            carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris, <lb/>
            id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis,

<note type="footnote"> 21] Ez. 37, 11. </note>

<note type="footnote"> 5 aentia caeli spiritus <hi rend="italic">C</hi> 7 constiterunt <hi rend="italic">FC,</hi> steterant <hi rend="italic">PM</hi> 10 et <lb/>
            periit spes nostra <hi rend="italic">om. P (add. B</hi> in <hi rend="italic">mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 15 apenierim <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> aperui <hi rend="italic">PMF</hi> 17 requiescitis BS 18 eim P, sum <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            22 eat israhel <hi rend="italic">PM,</hi> israhelis est <hi rend="italic">F (cf. 68, 21),</hi> Iarael est <hi rend="italic">Gel</hi> 29 carnibos <lb/>
            <hi rend="italic">MFBmg,</hi> carnis <hi rend="italic">P</hi> facultatum <hi rend="italic">Bmg,</hi> facultatem <hi rend="italic">PMF</hi> et <hi rend="italic">om. P</hi> </note>

<note type="footnote"> õ. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="68"/>
            educi et refrigerii nomine respirari et uiuere exinde in terra <lb/>
            sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid <lb/>
            post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit <lb/>
            ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur <lb/>
            resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum<lb n="5"/>
            rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil <lb/>
            mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum <lb/>
            Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de <lb/>
            recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque <lb/>
            euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura<lb n="10"/>
            componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam <lb/>
            etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate <lb/>
            est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de <lb/>
            uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit. <lb/>
            ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem,<lb n="15"/>
            qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum <lb/>
            rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est <lb/>
            ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus <lb/>
            diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas <lb/>
            spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset: <lb n="20"/>
            ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps. <lb/>
            at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur. <lb/>
            nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili <lb/>
            hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet: <lb/>
            domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re <lb n="25"/>
            temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset, <lb/>
            quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur <lb/>
            quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua

<note type="footnote"> 21] Ez. 37, 11. 23] Ez. 37, 3. 25] Ez. 37, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 respirari <hi rend="italic">PMF,</hi> respirare <hi rend="italic">Pam</hi> 3 resurrectio F 5 aut haec <hi rend="italic">IUfl</hi> <lb/>
            9 readunatione <hi rend="italic">C</hi> ossium <hi rend="italic">R</hi> 15 oasium <hi rend="italic">R</hi> 18 de auae ueritate <lb/>
            simplicitatis <hi rend="italic">PMF,</hi> de sua simplicitate et auctoritate <hi rend="italic">B,</hi> de suae auctoritate <lb/>
            simplicitatis <hi rend="italic">Pam: ego rescribi uelim:</hi> de suae simplicitatis ueritate <lb/>
            <hi rend="italic">ceteris</hi> (quam—expostulat) <hi rend="italic">ut interpretamento deletis</hi> 20 ossium <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">Pam</hi> 23 et <hi rend="italic">om. P</hi> 24 ossa thaeCj <hi rend="italic">B,</hi> ossa <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            incredulitate diffidens scandalizabatur et aspiciens habitum senescentis <lb/>
            sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius <lb/>
            animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus <lb/>
            et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam <lb/>
            praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo <lb n="5"/>
            id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens <lb/>
            esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. <lb/>
            denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego <lb/>
            dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod <lb/>
            fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si <lb n="10"/>
            aliter facturus quam locutus. 
</p></div></div></body></text></TEI>