Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici uindicare. ecce enim diuina (in) primordio sententia terram hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. iam [et] si iuuari seu laedi habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam. ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus: [dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum. [et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt. alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit? sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur, quae illam manent in regno dei reformatam et 5] Gen. 3, 19. 11] cf. Gen. 4, 11. 18] Ps. 96, 1. 20] Ps. 96, 4-5. 22] Zach. 12, 10; Ioh. 19, 37. 26] Es. 1, 19. 4