Etiam in apocalypsi ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa ciuitas a decem regibus dignos exitus referat. et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogatiua de soliis ordinetur, dehinc et igni dato uniuersalis resurrectionis censura de libris iudicetur. cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a deo repromittitur — et uacat. quod hic iam ab haereticis uindicatur — aut, si et agnitio sacramenti resurrectio, salua utique illa creditur quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis uindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis uindicaretur, cum uero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc [spiritalis] adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum. ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi. 5] cf. Apoc. 6, 9-11. 6] cf. Apoc. 15, 7; 16,1. 7J cf. Apoc. 17,12. 8; d. Apoc. 19, 19-20. 11] cf. Apoc.20,4. cf. Apoc.20,9. 12] Apoc.20, 12. 4 apocalypsi (Joannis) Gel 8 antichristi F 9 ecclesiae dei C 10 abyssum PM, abysso F relegato Eng: religato PMF 11 soliis C, solis PMF igni Gel: igne PMF 14 exodio Iun: exordio FMF 17 resurrectio PMF, resurrectio est B 18 quo C, quod PMF 19 uindicatur Pam: nindicetur PMF 21 edicitur B, educitur PMF 22 spiritalis tecluri adnuntiaretur PMF,