<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, <lb/>
            prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant, <lb/>
            ut uelint carnem secus in officio animae collocare, <lb/>
            non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent <lb/>
            enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque <lb n="20"/>
            sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines <lb/>
            scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, <lb/>
            quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil <lb/>
            sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle <lb/>
            de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut <lb n="25"/>
            instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius <lb/>
            iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum <lb/>
            uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem <lb/>
            damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad

<note type="footnote">1 adminiBtrantnr <hi rend="italic">PMF,</hi> administrentur <hi rend="italic">Gel</hi> 12 quo <hi rend="italic">PMF,</hi> quod <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            17 et hoc <hi rend="italic">NPam:</hi> et ex hoc <hi rend="italic">PMF</hi> 18 secus <hi rend="italic">scripri:</hi> sic <hi rend="italic">PMF</hi> 19 ne <lb/>
            et <hi rend="italic">PMF,</hi> ne ex hoc <hi rend="italic">C</hi> 21 homines scilicet et ipsos: <hi rend="italic">iniellege: cum et</hi> <lb/>
            ipri <hi rend="italic">(sc. ministri) rint homines</hi> 28 accommodarint <hi rend="italic">PMF,</hi> accommodant <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 26 animae soli iudio(andae diuinum iudic&gt;ium praesidere <hi rend="italic">fort. (cf. <lb/>
             43, 19),</hi> animae solius iudicio (iudice)m praeaidere <hi rend="italic">Eng</hi> 29 damnari <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> damnaris <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. <lb/>
            iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur <lb/>
            illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam <lb/>
            eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec <lb/>
            mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes<lb n="5"/>
            liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod <lb/>
            non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium, <lb/>
            in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli <lb/>
            uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus <lb/>
            damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum<lb n="10"/>
            uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis <lb/>
            puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non <lb/>
            a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio <lb/>
            religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias <lb/>
            animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis<lb n="15"/>
            sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de <lb/>
            diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris <lb/>
            sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius <lb/>
            [bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam <lb/>
            consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta <lb n="20"/>
            sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa <lb/>
            communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet <lb/>
            ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum <lb/>
            aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia <lb/>
            hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata <lb n="25"/>
            congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam

<note type="footnote"> 1 pronuntiari <hi rend="italic">PMF,</hi> pronuntiaris <hi rend="italic">Gel</hi> 2 ea <hi rend="italic">om. Gel</hi> 4 bonae operae <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            6 beneficos (os <hi rend="italic">in ras. F,</hi> -08 <hi rend="italic">B,</hi> -is <hi rend="italic">Gel)</hi> enim debet. optimi est autem <hi rend="italic">FB,</hi> <lb/>
            beneficus enim est atque optimus, debet autem <hi rend="italic">PM</hi> 7 debetur <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            deberetur <hi rend="italic">P</hi> 8 ructarit <hi rend="italic">Gel:</hi> ructaret <hi rend="italic">PMF</hi> frictricis <hi rend="italic">Gel:</hi> fictricis <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 12 uero <hi rend="italic">Gel:</hi> uel <hi rend="italic">PMF</hi> 14 inuidias <hi rend="italic">scripsi (Vorwwrfe):</hi> <lb/>
            inuidia <hi rend="italic">PMFRl,</hi> inladia <hi rend="italic">B3,</hi> inuidiam <hi rend="italic">Rig</hi> 17 de coronis <hi rend="italic">B,</hi> coronis <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> ministri <hi rend="italic">Bmg</hi> 18 inornabitur <hi rend="italic">B,</hi> inorbitur <hi rend="italic">PM,</hi> morbi- <lb/>
            <hi rend="italic">tur F</hi> honorabitur. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 bene <hi rend="italic">seclusi (ex 16 irrepsisse uidetur)</hi> <lb/>
            20 est <hi rend="italic">Pam:</hi> estne <hi rend="italic">PMF</hi> 25 consata <hi rend="italic">PMF,</hi> consita <hi rend="italic">B uulgo</hi> confirmata <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare, <lb/>
            eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet <lb/>
            limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut <lb/>
            gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta <lb/>
            est, qua animam capit et continet, homo uero de communione <lb n="5"/>
            naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, <lb/>
            sed ministerium. ita et [ministerium] tenebitur iudicio, <lb/>
            ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non <lb/>
            suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per <lb/>
            semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem <lb n="10"/>
            iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli, <lb/>
            iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas <lb/>
            carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore <lb/>
            uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen <lb/>
            et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin <lb n="15"/>
            nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio <lb/>
            in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent <lb/>
            erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit <lb/>
            carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter <lb n="20"/>
            anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote <lb/>
            incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam <lb/>
            corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus, <lb/>
            habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam <lb/>
            quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri <lb n="25"/>
            fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis,

<note type="footnote">1] cf. I Thess. 4, 4. 2] cf. I Thess. 4, 8. 10] of. Rom. 8, 8. <lb/>
            13] I Cor. 6, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">PMF</hi> tractare <hi rend="italic">PMF,</hi> tractari <hi rend="italic">Gel</hi> 2 appellatnr<lb/>
             exterior <hi rend="italic">PMF,</hi> exterior appellatur <hi rend="italic">Gel</hi> 6 praestat <hi rend="italic">PMF</hi>. habet <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 7 ministeriam <hi rend="italic">seclusi</hi> 8 ut <hi rend="italic">PMF,</hi> etsi <hi rend="italic">Gel</hi> 9 suppellex <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            sapellex <hi rend="italic">F</hi>. suppler <hi rend="italic">Bmg</hi> 13 glorificate, (inquit, et) tollite <hi rend="italic">Pam</hi> 14 conatne <lb/>
            <hi rend="italic">MFS3,</hi> coronatus <hi rend="italic">PBl</hi> 15 repromittit <hi rend="italic">B,</hi> repromittunt <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            16 culpam <hi rend="italic">Bmg</hi> 17 gloriam <hi rend="italic">Bmg</hi> 22 autem <hi rend="italic">om. F</hi> 28 probauimue <lb/>
            <hi rend="italic">M. Schanz (B. L. G. III, 292):</hi> probamus <hi rend="italic">PMF</hi> \'24 substantiae <hi rend="italic">Be-</hi> <lb/>
            duti: substantiuae <hi rend="italic">Rlmg,</hi> substantiae (ae) soliditatis <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere: <lb/>
            ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad <lb/>
            facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione <lb/>
            carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne <lb/>
            non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire.<lb n="5"/>
            quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et <lb/>
            ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit. <lb/>
            habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere, <lb/>
            ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque <lb/>
            et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam<lb n="10"/>
            plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non <lb/>
            potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam <lb/>
            pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro <lb/>
            si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non <lb/>
            requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem <lb n="15"/>
            iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat. <lb/>
            cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem <lb/>
            per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine <lb/>
            carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet <lb/>
            corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum <lb n="20"/>
            quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo <lb/>
            modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans <lb/>
            iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et <lb/>
            carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata <lb/>
            mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati <lb n="25"/>
            iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici <lb/>
            possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc <lb/>
            animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.]
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus <lb/>
            omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur.

<note type="footnote"> 1 probabit <hi rend="italic">PMF,</hi> probauit <hi rend="italic">Gel</hi> 2 Bufficiat <hi rend="italic">F</hi> 4 qua <hi rend="italic">FBI,</hi> quia <hi rend="italic">PMRX</hi> <lb/>
            SquaFRa, quiaPMRi 6etiamad C 19carnis, etsitwJaro 20proinde«mp«: <lb/>
            quaeproindePilfF 21 quam nec scripsi: nec PitfjF,&lt;plene, quemadinoduin&gt; <lb/>
            nec <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> quo <hi rend="italic">PM:</hi> quoquo <hi rend="italic">FParn Rig Oehlervs</hi> 27 sustinuerunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            28 decerpuntur <hi rend="italic">(id est carpuntur, puriiwntur) PMF,</hi> decerpunt <hi rend="italic">Gel reti-</hi> <lb/>
            qui si-destinaretur <hi rend="italic">secL JJJng ut interpretamentum uocabuH</hi> alioquin </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="49"/>
            cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, <lb/>
            honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla <lb/>
            earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique <lb/>
            secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi <lb/>
            oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate <lb n="5"/>
            uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam <lb/>
            interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile <lb/>
            sit aut deo impossibile&gt; aut iudicio inhabile. plane <lb/>
            incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod <lb/>
            etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, <lb n="10"/>
            ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. <lb/>
            at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest, <lb/>
            ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam <lb/>
            sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum, <lb/>
            quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor, <lb n="15"/>
            apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum. <lb/>
            duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa <lb/>
            discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem <lb/>
            homini inminere, quaeram necesse est, quid eius <lb/>
            cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit <lb n="20"/>
            nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per <lb/>
            mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam <lb/>
            dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et <lb/>
            qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum. <lb/>
            hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse <lb n="25"/>
            substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et <lb/>
            ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit

<note type="footnote"> 23] Gen. 3, 19. 26] Ioh. 2, 19. 27] cf. Ioh. 2, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 tot auctoritates iustorum <hi rend="italic">B3,</hi> tota auctoritate si iustorum <hi rend="italic">PMFB1</hi> <lb/>
            7 et <hi rend="italic">PMF,</hi> aut <hi rend="italic">Gel</hi> 8 inhabile <hi rend="italic">B,</hi> inhabitabile <hi rend="italic">PMF</hi> 9 praedicatum <lb/>
            <hi rend="italic">FGel:</hi> praeindicatum <hi rend="italic">PM</hi> 12 personet <hi rend="italic">Rig</hi> 14 persuadetur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> perauadeatur <hi rend="italic">PMF,</hi> persuadebatur <hi rend="italic">Eng</hi> 15 titulo <hi rend="italic">MF,</hi> stilo <hi rend="italic">PC <lb/>
            20 80rtitum sit PM,</hi> sortitum <hi rend="italic">F</hi> 23 sententiam dei terra es et in terram <lb/>
            ibis natura pronuntiat <hi rend="italic">fort</hi>. 24 audit <hi rend="italic">PF,</hi> audiit <hi rend="italic">M,</hi> audiuit <hi rend="italic">Pam</hi> membrorntn <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> membrorum est <hi rend="italic">B</hi> 25 cum <hi rend="italic">om. Gel</hi> ipse <hi rend="italic">Eng:</hi> ipsa <hi rend="italic">PMF</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari. <lb/>
            — quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad <lb/>
            mortem, sed non cadentem per mortem, - quia et scriptura <lb/>
            de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae <lb/>
            morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur. <lb n="5"/>
            anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin <lb/>
            ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut <lb/>
            ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest <lb/>
            cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit <lb/>
            egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima <lb n="10"/>
            cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim <lb/>
            agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, <lb/>
            si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in <lb/>
            imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum <lb/>
            aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac <lb n="15"/>
            materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari <lb/>
            ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura <lb/>
            est, praeiudicium sit et carni non minus mortali <lb/>
            resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli <lb/>
            uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio <lb n="20"/>
            caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine <lb/>
            mortui. [quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm] <lb/>
            sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis <lb/>
            uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum <lb/>
            de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 26, 38. 4] Ioh. 2, 21. 25] Gen. 23, 4.\' </note>

<note type="footnote"> 1 cuius et <hi rend="italic">PMF,</hi> eius et <hi rend="italic">Parn</hi> 2 circumferret <hi rend="italic">Pam:</hi> circamferet <hi rend="italic">FM,</hi> <lb/>
            circumferat <hi rend="italic">P</hi> 5 enuntietur <hi rend="italic">Gel</hi> 6 atqui <hi rend="italic">C</hi> 8 suscitauit B3, suaci- <lb/>
            In <lb/>
            tabit <hi rend="italic">PMFM1</hi> ingressa <hi rend="italic">M (syll</hi>. in <hi rend="italic">in ras.)</hi>, egressa <hi rend="italic">P (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            non potest-ingressa <hi rend="italic">om. P (add. in mg. B ex Hirsaugiensi) M (add</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. m. 2)</hi> 9 suscitauit F, suscitabit <hi rend="italic">Pam</hi> 11 sedenim <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            etenim <hi rend="italic">C</hi> 12 si iaceret <hi rend="italic">PMF,</hi> si iaceret Let iaceret, si caderet...B <hi rend="italic">reliqua</hi> <lb/>
            13 ueritate <hi rend="italic">PMF,</hi> ueritatem <hi rend="italic">Gel</hi> 14 imagine <hi rend="italic">PMF,</hi> imaginem <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            21 rei istud est carnis <hi rend="italic">MF</hi> 22 quia-mortuorum <hi rend="italic">seclusi</hi> 24 aarrae <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> sarae F 25 Heth <hi rend="italic">R</hi>. eth <hi rend="italic">PMF,</hi> Cheth <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="51"/>
            sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum, <lb/>
            carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset. <lb/>
            et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici <lb/>
            mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, <lb/>
            cum dicitur mortuorum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem <lb/>
            utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si <lb/>
            quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, <lb/>
            manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora <lb/>
            praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici <lb n="10"/>
            formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen <lb/>
            semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam <lb/>
            in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes <lb/>
            ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc <lb/>
            esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque <lb n="15"/>
            animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo <lb/>
            non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem <lb/>
            eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus <lb/>
            et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut <lb/>
            de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas <lb n="20"/>
            et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo <lb/>
            resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum <lb/>
            in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis <lb/>
            saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem <lb/>
            carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac <lb n="25"/>
            carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem <lb/>
            statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam

<note type="footnote"> 20] cf. Eph. 4, 22; Col. 8, 9. 21] cf. Matth. 23, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 mortnum meum <hi rend="italic">Gel:</hi> mortuam meam <hi rend="italic">PMFC</hi> 4 mortuum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 si quid diuersa pars <hi rend="italic">FB,</hi> si qua pars diuersa <hi rend="italic">PM</hi> 9 praeualeatur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> de <hi rend="italic">seclugi (irrepsisse uidetur ex 54 2)</hi> 10 praescribatur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            14 mortem <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 15 discidium <hi rend="italic">FGel:</hi> dissidium <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi> 17 <hi rend="italic">ordinem uerborum inuerti:</hi> in errore iacuerit quam in <lb/>
            sepulcro <hi rend="italic">PMF</hi> 18 adita <hi rend="italic">R2,</hi> addita <hi rend="italic">PMFR1</hi> 19 morte <hi rend="italic">M (in ras.)</hi> <lb/>
            22 cum eum in baptismate <hi rend="italic">B,</hi> cum baptisma <hi rend="italic">PMF</hi> 24 consuerunt <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            consueuerunt <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit <lb/>
            arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. <lb/>
            sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes <lb/>
            de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, <lb/>
            quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium<lb n="5"/>
            deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus <lb/>
            uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte <lb/>
            detineat. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem <lb/>
            eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines<lb n="10"/>
            contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines <lb/>
            distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, <lb/>
            ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, <lb/>
            quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. <lb/>
            si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed <lb n="15"/>
            et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum <lb/>
            quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. <lb/>
            nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit <lb/>
            Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si <lb/>
            oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', <lb n="20"/>
            sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et <lb/>
            principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in <lb/>
            persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona <lb/>
            Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes <lb/>
            congregati sunt in unum, Annas et Caiphas,<lb n="25"/>
            aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui <lb/>
            et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et <lb/>
            tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. <lb/>
            sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum

<note type="footnote"> 18] cf. Eb. 7, 14; Matth. 1, 23. 20] cf. Ea. 8, 4. 21] cf. Es. <lb/>
            3, 14. 22] Ps. 2, 1-2. 27] Es. 53, 7. 29] cf. Es. 50, 6. </note>

<note type="footnote"> 6 uel <hi rend="italic">om. F</hi> 8 detinebat <hi rend="italic">Gel</hi> 13 dilioiarentar <hi rend="italic">M</hi> 14 obtendas <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. 22)</hi> 19 deum <hi rend="italic">Pam:</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> Iesuni <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 principibus <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> archontibus <hi rend="italic">Gel</hi> 27 iugulationem <hi rend="italic">PMF,</hi> uictimam <hi rend="italic">G-el</hi> <lb/>
            28 tondentem (se) <hi rend="italic">Gel</hi> 29 sine uoce; sic non aperuit os suum; dorsum <lb/>
            <hi rend="italic">itulgo: rectius distinxit Eng</hi> suum <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens <lb/>
            a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, <lb/>
            perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et <lb/>
            potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis <lb/>
            adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae <lb n="5"/>
            imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne <lb/>
            uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid <lb/>
            nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, <lb/>
            nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec <lb/>
            claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque <lb n="10"/>
            interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum <lb/>
            a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta <lb/>
            sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, <lb/>
            saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices <lb/>
            et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum <lb n="15"/>
            exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis <lb/>
            (et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius <lb/>
            Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque <lb/>
            dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis <lb/>
            quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in <lb n="20"/>
            rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica <lb/>
            forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam. 
</p></div></div></body></text></TEI>