Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt, auibus Arabiae de resurrectione securis? Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui, etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de 11] Ps. 91, 13. 14] cf. Matth. 10, 33 2 signacula Bmg 8 fenii PMF 9 nemo iam F, iam nemo PM 11 in add. Eng florebis MF, florebit P uulgo 15 /ort. 9 operum C 10 mercedum scripsi: mercedem PMF 13 decurrit C 14 sola MFGel: solum P 15 effectum Gel: adfectumPMF 19 suggillatione GeZ.-augillationemPMF 21 ad concnpiscendutn CParn Rig, Oehlerus: sed cf. de anima c. 40 et 58 23 uel—placet in ras. M 24 ubiubi Gel: ubi PMF 25 egemonicon PMF, hegemonicon Gel 26 quamdiu in carne est Gel: OfIł.PMFB adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima: uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.