Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno 8] cf. Matth. 19, 17; Luc. 18, 19. 4] cf. Matth. 22, 37. 6] II Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10. 11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3. 24] Ioel 3, 1.. 3 uouimus solum, optimum Rig (sed optimus = bonus, pessimus = malus auctori sollemne est) 5 facit Bmg 14 signum interrogationis posui honorantur PMF,