<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes <lb/>
            sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus <lb/>
            aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post <lb n="5"/>
            mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo <lb/>
            officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum, <lb/>
            ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat. <lb/>
            at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos <lb/>
            atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem <lb n="10"/>
            ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate <lb/>
            ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat? <lb/>
            plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam <lb/>
            iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et <lb/>
            Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem, <lb n="15"/>
            si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et <lb/>
            Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo <lb/>
            adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi <lb/>
            non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus

<note type="footnote"> 15] cf. Seneca Troad. 897. </note>

<note rend="script" type="footnote"> INCIP DE CARNIS RESURRECTIONE <hi rend="italic">MPF,</hi> De resorrectione carnis <lb/>
            <hi rend="italic">Buulgo</hi> 3 illam <hi rend="italic">MF,</hi> illa <hi rend="italic">P uulgo</hi> 5 aperit, sed <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 parentat <lb/>
            <hi rend="italic">scripgi:</hi> parentant <hi rend="italic">PMF</hi> 7 sepultorum <hi rend="italic">scripai:</hi> eorum <hi rend="italic">PMF</hi> jeaculentorum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> sepultorum <hi rend="italic">Btng (quam uariam lectionem ad</hi> eorura, <lb/>
            non ad escnlentorum <hi rend="italic">adacribere uoluisae puto Meanartiuin)</hi> 8 negat <lb/>
            <hi rend="italic">PMFnegant B</hi> praesumat <hi rend="italic">PMF,</hi> praesumant <hi rend="italic">B</hi> 9 tunc, cum <lb/>
            ipsos quoque <hi rend="italic">acripei:</hi> tunc quoque cum ipsos <hi rend="italic">PMF</hi> 13 sententiam <lb/>
            Lsnanij <hi rend="italic">B,</hi> sententiam <hi rend="italic">PMF</hi> 14 scola <hi rend="italic">PMF</hi> 16 mimon <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> <lb/>
            Empedodis et <hi rend="italic">OMerua:</hi> empedocli sed <hi rend="italic">PMF,</hi> Empedocli. sed et <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            18 adhuc proxime <hi rend="italic">cf</hi>. adhuc tunc <hi rend="italic">p. -645, 20</hi> adfirmant, etsi <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> etsi <hi rend="italic">PM,</hi> et <hi rend="italic">F</hi> 19 Euphorbus <hi rend="italic">R,</hi> euphorbius <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            in Pythagoram, Homerus in pauum, re(dire) censeantur, certe re-I <lb/>
            cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\' <lb/>
            quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate.Į <lb/>
            ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis <lb n="5"/>
            adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo <lb/>
            Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare, <lb/>
            dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, <lb/>
            mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum <lb/>
            uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad<lb n="10"/>
            alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: <lb/>
            dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, <lb/>
            ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli <lb/>
            denique alii salutem corporali substantiae inuident quam <lb/>
            alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter <lb n="15"/>
            disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\' <lb/>
            eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum <lb/>
            Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun-I <lb/>
            dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut <lb/>
            salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem <lb n="20"/>
            negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue-I <lb/>
            tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos <lb/>
            uolumen praemisimus \'de carne Cristi\', quo eam et solidam <lb/>
            probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam <lb/>
            uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio <lb n="25"/>
            Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum <lb/>
            enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus <lb/>
            praescribendo nullum alium credendum deum praeter

<note type="footnote"> 6] cf, Matth. 22, 23-38. </note>

<note type="footnote"> 1 re(dire) ceuseastnr <hi rend="italic">Eng:</hi> recenseantur <hi rend="italic">PMF</hi> recensaantur. certe <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 saltem <hi rend="italic">Bmg:</hi> salute <hi rend="italic">PMF</hi> adita <hi rend="italic">FB,</hi> addita <hi rend="italic">PM</hi> 18 W)- <lb/>
            <hi rend="italic">eabulum</hi> ita <hi rend="italic">in libris mss. post</hi> illorum (11) <hi rend="italic">tradittm huc trcmspotui</hi> <lb/>
            16 creatoris <hi rend="italic">Bmg:</hi> creator carnis <hi rend="italic">PMF</hi> 20 Lconsortem., negant <hi rend="italic">B,</hi> negant <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 22 resorrexit <hi rend="italic">FGel:</hi> resurrezerit <hi rend="italic">PM</hi> 24 uanitatem <hi rend="italic">PM</hi>. natinitatem <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> aduersum =*= gegen; aduersus (35) =? <hi rend="italic">angesichta</hi> 27 obducimus <lb/>
            <hi rend="italic">absolute positum</hi> = <hi rend="italic">obsiegen cf. p. 404, 4</hi> </note> 
<pb n="27"/>

            creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinosci. <lb/>
            dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc (et) <lb/>
            de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam <lb/>
            et de - resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet <lb/>
            hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio* <lb n="5"/>
            nem, - nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit — <lb/>
            ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod <lb/>
            quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis <lb/>
            numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in <lb/>
            alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus <lb n="10"/>
            naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis <lb/>
            priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub <lb/>
            obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae <lb/>
            salutis . ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis <lb/>
            incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una <lb n="15"/>
            diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum <lb/>
            et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim <lb/>
            ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione <lb/>
            et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de <lb/>
            gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam <lb n="20"/>
            declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum. <lb/>
            per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur <lb/>
            deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione <lb/>
            carnis eliduntur quam de unione diuinitatis. [elidunt] <lb/>
            igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo <lb n="25"/>
            cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800 <lb/>
            quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus <lb/>
            Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor

<note type="footnote"> 2 -et d« icripsi: de <hi rend="italic">PMF</hi> 4 cougruenter aoUicet hoc I,,: congrnter<lb/>
             ecilieet. et boc <hi rend="italic">Big,</hi> coogruenter scilicet et de deo carais auctore <lb/>
            et de christo canle redemptore hoc <hi rend="italic">PMF 6 partttfhesin</hi> imdicatti 8 quaelitor. <lb/>
            atque <hi rend="italic">nmlgo</hi> 9 laborant <hi rend="italic">PMF,</hi> laborent <hi rend="italic">B vulgo</hi> 17 deprètiantibna <lb/>
            carnem <hi rend="italic">JB,</hi> depreciatibus carnie <hi rend="italic">PMF</hi> 18 ad alterins <hi rend="italic">B,</hi> alterlui <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 21 ultra <hi rend="italic">F</hi> 24 elidunt <hi rend="italic">aeclusi:</hi> (se&gt; elidunt <hi rend="italic">de la Oarda</hi> <lb/>
            26 occurrendum <hi rend="italic">Gtl:</hi> dectutendam <hi rend="italic">PMF</hi> iam <hi rend="italic">Bmg:</hi> etiam <hi rend="italic">PMF </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti <lb/>
            nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam <lb/>
            penes nos quoque incerta, id est penes creatorem, — nam et <lb/>
            multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos <lb/>
            instrui dirigi muniri oportebit — quia et (ex) hoc latere unio<lb n="5"/>
            diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione <lb/>
            concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem <lb/>
            credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici <lb/>
            eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus <lb/>
            aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam<lb n="10"/>
            secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit, <lb/>
            tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id <lb/>
            est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et <lb/>
            iste a nobis plenissimum (de omni statu animae\' stilum. quam <lb/>
            inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem <lb n="15"/>
            agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis <lb/>
            in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum <lb/>
            incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari <lb/>
            sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata <lb/>
            suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo <lb n="20"/>
            nomine. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei <lb/>
            rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod <lb/>
            sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem. <lb/>
            quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae <lb n="25"/>
            penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et

<note type="footnote"> 2 digerendum sit <hi rend="italic">B,</hi> digerandum sit <hi rend="italic">F,</hi> digeram <hi rend="italic">PM</hi> 8 noe quoque <lb/>
            incerta id est <hi rend="italic">B,</hi> nos quoque incertam uel <hi rend="italic">F,</hi> nos incertum dum sit <lb/>
            quoque certum <hi rend="italic">PM</hi> 3 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 4 <hi rend="italic">caue mutes quid</hi> tn <lb/>
            <hi rend="italic">ordine uerborum. intellege enim: viele, sehr viele</hi> und <hi rend="italic">fIOch mehr; cf. <lb/>
             p. 31, 5. 6. (Etag)</hi> 5 ex <hi rend="italic">add. Eng</hi> 6 defenditur <hi rend="italic">F</hi> ■ 8 retractatus <lb/>
            <hi rend="italic">= Zweifel</hi> 9 quomodo <hi rend="italic">P221</hi> 12 Ltertiumj quiddam <hi rend="italic">B,</hi> quiddam <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> resurrecturua <hi rend="italic">Gel:</hi> resuijecturum <hi rend="italic">PMF</hi> 18 qua <hi rend="italic">Gel:</hi> tamquam <lb/>
            <hi rend="italic">PMFB</hi> 14 stilum, quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 et defectionem Lagnoscimus et <lb/>
            refectionemj <hi rend="italic">B,</hi> et defectionem <hi rend="italic">PMF</hi> 22 de communibus <hi rend="italic">FR*, com-</hi> <lb/>
            munibus <hi rend="italic">P</hi> (tta <hi rend="italic">mg.:</hi> alias de communibus) <hi rend="italic">RlM (add</hi>. de s. <hi rend="italic">u. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            sententia Platonis alicuius pronuntiantis: omnis anima <lb/>
            immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum <lb/>
            deorum; utar et reliquis communibus sensibus, qui deum <lb/>
            iudicem praedicant: (deus uidet* et (deo commendo.. at cum <lb/>
            aiunt: \'mortuum quod mortuum\' et (uiue dum uiuis* et (post <lb n="5"/>
            mortem omnia finiuntur, etiam ipsa\', tunc meminero et cor <lb/>
            uulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi <lb/>
            stultitiam pronuntiatam, tunc, si haereticus ad uulgi uitia <lb/>
            uel saeculi ingenia confugerit, łdiscede,&gt; dicam, ab ethnico, <lb/>
            haerectice; etsi unum estis omnes, qui deum fingitis, dum <lb n="10"/>
            hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi <lb/>
            uideris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia <lb/>
            nec ille de tuis instruitur. quid caeco duci inniteris, si uides? <lb/>
            quid uestiris a nudo, si Christum induisti? quid alieno uteris <lb/>
            clipeo, si ab apostolo armatus es? ille potius a te discat <lb n="15"/>
            carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; <lb/>
            quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret <lb/>
            illis de sua scientia, non de uulgi ignorantia instui. ad eo <lb/>
            non erit Christianus qui eam negabit, quam confitentur <lb/>
            Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur, non <lb n="20"/>
            Christianus. aufer denique haereticis quae cum ethnicis <lb/>
            sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et <lb/>
            stare non poterunt. communes enim sensus simplicitas ipsa <lb/>
            commendat et compassio sententiarum et familiaritas - opinionum. <lb/>
            eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et <lb n="25"/>
            omnibus nota definiunt; ratio autem diuina in medulla est, <lb/>
            non in superficie, et plerumque aemula manifestis.

<note type="footnote"> 1] cf. Plato Pliaedrus c. 24. 5] cf. Seneca Troad. 397. 6] cf. <lb/>
            Ee. 44, 20. 7] cf. I Cor, 1, 20. 3, 19. 14] cf. Gal. 8, 27. Rom. 13, <lb/>
            14. 15] cf. Epli. 6. 13—18. </note>

<note type="footnote"> 5 uiue dum <hi rend="italic">Gel:</hi> aiuendum <hi rend="italic">PMF,</hi> uiuum dum <hi rend="italic">B,</hi> uiuidum <hi rend="italic">Bmg</hi> 8 pronnntiatam. <lb/>
            tunc <hi rend="italic">uulgo</hi> haereticus <hi rend="italic">PMF,</hi> et haereticua <hi rend="italic">Gel</hi> 12 ab <lb/>
            ethnico es <hi rend="italic">B,</hi> ab ethnico <hi rend="italic">PMF</hi> 13 si uidea <hi rend="italic">B,</hi> si nideris <hi rend="italic">PM (syll</hi>. ri <hi rend="italic">eras.),</hi> <lb/>
            si nidena <hi rend="italic">F,</hi> si nidens &lt;es) <hi rend="italic">fort</hi>. 17 et a <hi rend="italic">PMF,</hi> a <hi rend="italic">Gel</hi> 20 utuntur non <lb/>
            christiam <hi rend="italic">C</hi> 21 aufer R3, aufers <hi rend="italic">PMFB1</hi> quae cum <hi rend="italic">Gel:</hi> quaecunque <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 25 fideliores <hi rend="italic">FB3,</hi> fidelioribus <hi rend="italic">PRt,</hi> fideliores»» <hi rend="italic">M</hi> (es <hi rend="italic">in ras.)</hi> </note> 
<pb n="30"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque haeretici inde statim [incipiunt] praestruunt et <lb/>
            inde dehinc interstruunt, u:nd. sciunt facile capi mentes, de <lb/>
            communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis <lb/>
            audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et <lb/>
            non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in <lb n="5"/>
            casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex <lb/>
            faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo. <lb/>
            friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum <lb/>
            ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris <lb/>
            nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum <lb n="10"/>
            inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem? \'hancne <lb/>
            ergo,1 (ait) uir sapiens, (et uisui et contactui et recordatui tuo <lb/>
            ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in <lb/>
            integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de <lb/>
            inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus <lb n="15"/>
            eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum <lb/>
            et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola? <lb/>
            adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus <lb/>
            . et luscus [caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur, <lb/>
            ut redisse non libeat ad pristinum ?  an integri, ut iterum <lb n="20"/>
            talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne <lb/>
            omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et <lb/>
            pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis <lb/>
            non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera <lb/>
            et uulnera et febris et podagra ?  et mors redoptanda? nimirum <lb n="25"/>
            haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea

<note type="footnote"> 1 incipiunt <hi rend="italic">seclust</hi> praestruunt et inde <hi rend="italic">sortpsi:</hi> et inde praestruuntPMF <lb/>
            . &lt;tam) ab haeretico <hi rend="italic">Ur*</hi> et non protinns <hi rend="italic">om. Get</hi> 8 moleatae <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> onerosae <hi rend="italic">admodum friget</hi> 12 ait <hi rend="italic">addidi</hi> 13 persuadere Luis.. <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            - persuadere <hi rend="italic">PM,</hi> persuadeare <hi rend="italic">F</hi> 15 redhibentibus <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 16 eam <lb/>
            ignibus <hi rend="italic">GNB3,</hi> ea imaginibus <hi rend="italic">PF,</hi> eam ipnibua <hi rend="italic">(ex</hi> ea imaginibul) Jf <lb/>
            aluia <hi rend="italic">PFGR3,</hi> alius <hi rend="italic">MRl</hi> 17 tactibus <hi rend="italic">GNR3,</hi> iactibus <hi rend="italic">PMFR1</hi> ipsorum <lb/>
            Ltemporyrrij JB, ipsorum <hi rend="italic">PMF</hi> 18 ut B, <hi rend="italic">et PMF</hi> 19 caecus <hi rend="italic">setHusi:</hi> <lb/>
            . luscus caecus <hi rend="italic">PMF,</hi> luscus (at) caecus <hi rend="italic">Gel</hi> 23 halandam <hi rend="italic">Eng:</hi> natan- <lb/>
            <hi rend="italic">duin. PMF</hi> 25 febris Let podagra., <hi rend="italic">B,</hi> feLris <hi rend="italic">PMF</hi> podagra et <hi rend="italic">nulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            euadere\'. et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili <lb/>
            pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum. <lb/>
            in congressibus experiri (est) tam ethnicorum quam haereticorum.\' <lb/>
            </p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc <lb n="5"/>
            sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus <lb/>
            denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries <lb/>
            temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a <lb/>
            nobis carnis primum condicio munietur, uitupera.tione laudatione <lb/>
            depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici, <lb n="10"/>
            sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum, <lb/>
            quod malum denique appellare non horrent, etsi <lb/>
            angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, <lb/>
            etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet, <lb/>
            sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium. <lb n="15"/>
            angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus <lb/>
            deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque <lb/>
            deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei <lb/>
            adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri <lb/>
            noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil <lb n="20"/>
            operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod <lb/>
            et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis <lb/>
            figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti <lb/>
            qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius <lb/>
            artifex tantus est. (sed et mundus\', inquis, \'dei opus est, et <lb n="25"/>
            tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque <lb/>
            auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia

<note type="footnote">26] I Cor. 7, 81. </note>

<note type="footnote"> 1 aliquanto <hi rend="italic">FR,</hi> aliquando <hi rend="italic">P (eorr. R) M</hi> 8 experiri &lt; (\'st) <hi rend="italic">scnpsi:</hi> <lb/>
            ezperiri <hi rend="italic">PMF,</hi> experire <hi rend="italic">Oehlerua</hi> 7 in primis R,. inprimis <hi rend="italic">PMF,</hi> primus <lb/>
            <hi rend="italic">Oel</hi> 9 uituperationem landatione depellas <hi rend="italic">Gel</hi> 11 etiam om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            fattile <hi rend="italic">PM,</hi> et futile <hi rend="italic">F</hi> 14 ignei alicuius &lt;domini) <hi rend="italic">fort. (cf. adu. <lb/>
             omna haereees cap. 6)</hi> 21 non est eiue <hi rend="italic">MF,</hi> non est eius est PJf1, <lb/>
            non eiwq eetij3 22 et plures <hi rend="italic">PMF,</hi> plures <hi rend="italic">Gel</hi> clariores <hi rend="italic">scripsi:</hi> duriorea <lb/>
            <hi rend="italic">PMNFB</hi> quaeque <hi rend="italic">MF,</hi> queque (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> o) <hi rend="italic">P,</hi> quoque <hi rend="italic">R</hi> 27 praeiudicabitur <lb/>
            <hi rend="italic">FRS,</hi> praeiudicatur <hi rend="italic">PM (add</hi>. bi s. <hi rend="italic">u</hi>. m. <hi rend="italic">I) Rl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            dei opus est. et utique si uniuersitas inreformabilis post <lb/>
            decessum, quid portio\'? plane, si portio uniuersitati adaequatur. <lb/>
            ad distantiam enim prouocamus: primo quidem, \'omnia* quod <lb/>
            sermone dei facta sunt [et sine illo nihil, caro autem et <lb/>
            sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone<lb n="5"/>
            (fieret) - faciamus enim hominem ante praemisit - et <lb/>
            amplius manu propter praelationem, ne uniuersitati compararetur: <lb/>
            et finxit, inquit, deus hominem. magnae sine <lb/>
            dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. minora <lb/>
            enim quae fiebant eo, cui fiebant, si quidem homini fiebant,<lb n="10"/>
            cui mox a deo addicta sunt. merito igitur, ut famula, iussu <lb/>
            et imperio et sola uocali potestate uniuersa processerant, <lb/>
            contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus <lb/>
            est. [ut dominus esse possit, dum fit a domino.J hominem <lb/>
            autem memento carnem proprie dici, quae prior uocabulum <lb n="15"/>
            hominis occupauit: et finxit deus hominem, limum de <lb/>
            terra, - iam homo, qui adhuc limus — et insufflauit lauit in <lb/>
            faciem eius flatum uitae, et factus est homo, id <lb/>
            est limus, in animam uiuam, et posuit deus hominem, <lb/>
            quem finxit, in paradiso. adeo homo figmentum primo,<lb n="20"/>
            dehinc totus. hoc eo commendarim, uti quicquid omnino <lb/>
            homini a deo prospectum atque promissum est non soli <lb/>
            animae uerum et carni scias debitum, ut] si non ex consortio <lb/>
            generis, certe uel ex priuilegio nominis.

<note type="footnote">4] cf. Ioh. 1, 3. 6] Gen. 1, 26. 8] Gen. 1, 27. 16] Gen. 2, 7. <lb/>
            19] Gen. 2, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 sibi <hi rend="italic">P (corr. Ii)</hi> 2 adaequaretur <hi rend="italic">fort</hi>. 3 primo quidem <hi rend="italic">cf. p. 33,1:</hi> <lb/>
            persequar itaque propositum <hi rend="italic">sqq</hi>. omnia = <hi rend="italic">uniuersa cf. I. 2. 7. 12</hi>. <lb/>
            omnia quod <hi rend="italic">F,</hi> quod omnia <hi rend="italic">MP uulgo</hi> 4 et sine illo nihil <hi rend="italic">seclusi: pror-<lb/>
             SUS enim obscurant haec uerba antithueoB perspicuitatem</hi> 4 nihil. caro <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 5 constetit <hi rend="italic">C</hi> sermone. faciamus <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 fieret <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            8 inquit, deus hominem <hi rend="italic">Gel:</hi> deus hominem inquit <hi rend="italic">PMF intellego:</hi> ratio <lb/>
            (scil. <hi rend="italic">qua facta sunt et caro et reliqua)</hi> magnae <hi rend="italic">(scil</hi>. est) differentiae <lb/>
            10 siquidem <hi rend="italic">u/ulgo</hi> 14 ut dominus-a domino <hi rend="italic">seclusi</hi> (in hoc <hi rend="italic">intellege:<lb/>
             ut dominus esse possit)</hi> possit <hi rend="italic">PMF,</hi> posset <hi rend="italic">Oel</hi> 17 <hi rend="italic">parenthesin <lb/>
            indicaui</hi> 23 suas <hi rend="italic">M</hi> ut <hi rend="italic">seclusi</hi> </note> 
<pb n="33"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>