<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><p> Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque
autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede
dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero
coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur,
alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a
spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei
ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem
neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile
sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae,
vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis
et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui
merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum
canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem
solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in
<pb xml:id="v.2.p.543"/>

omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac
carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit
et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua
metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit.
Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio
est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><p>Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, 
ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate,
ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et
paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid
nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi?
Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis
hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem,
nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur,
multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora
praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne
mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur,
quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem?
Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria
est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis
est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur
a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus.
Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur,
reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat
mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis
incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum,
cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando
magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus,
nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam
integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit.
Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem
et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et
ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem.
Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent <bibl n="I Cor. XV, 52."/>
<pb xml:id="v.2.p.544"/>

incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio
valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque
<bibl n="I Cor. XV, 53."/> proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam,
et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed
differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem
mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram
ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit.
<bibl n="I Thess. IV, 13 sqq."/> Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem
repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes.
Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex
quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim
adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura
dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem
adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et
mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus,
<bibl n="Matth. XIX, 26."/> Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et,
<bibl n="I Cor. I, 27 sq."/>Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te,
si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima
permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae
retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor.
Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni
nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem
per vim demutationis illius condicionem, non naturam,
reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur.
Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis,
qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc
ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><p> Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil
<bibl n="Ies. XXXV, 10."/> aeternum nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et maeror
<bibl n="Ibid. Apoc. VII, 17."/> et gemitus ab illis. Proinde et Ioanni angelus: Et delebit deus
omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex iisdem oculis qui
retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae
<pb xml:id="v.2.p.545"/>

imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim <bibl n="Apoc. XXI, 4."/>
delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur
et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum
mors per immortalitatem. Si dolor et maeror et gemitus
ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo
auferentur, nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque
animae? Ubi casus adversi apud deum? aut ubi incursus infesti
apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum,
iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas,
aut quod dicitur fortuna vel fatum? quae resuscitatis plaga
post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas
post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et <bibl n="Deut. XXIX, 5."/>
calciamenta filiorum IsraÃ«lis quadraginta illis annis indetrita, et
inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et
capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit,
ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, quod Babylonii ignes <bibl n="Dan. III, 27."/>
trium fratrum nec tiaras nec sarabara, quamquam Iudaeis aliena,
laeserunt, quod Ionas devoratus a belua maris, in cuius alvo naufragia <bibl n="Ion. II, 1 sqq."/>
digerebantur, triduo post incolumis exspuitur, quod hodie
Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte <bibl n="Gen. V, 24. II Reg. II, 11."/>
functi, qua tamen de orbe translati et hos ipso iam aeternitatis
candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et
contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium
signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta?
Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae <bibl n="Deut. XXIX, 5."/>
scripta sunt ut et dominum potentiorem credamus omni corporum
lege, et carnis magis utique conservatorem, cuius etiam vestimenta,
etiam calciamenta protexit. </p><pb xml:id="v.2.p.546"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><p> Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae;
igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere
non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non
<bibl n="I Cor. III, 22."/> dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive
mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia
vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi
<bibl n="Ies. XL, 7. Ib. v. 5."/> largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit
omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis
enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae?
Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis
caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque
alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam
eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et
demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae
visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes
<bibl n="Ib. v. 15. 17. Ies. XLII, 4."/> ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas
et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de
nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem
deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra
oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen
nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec
alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium,
de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed
sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia
est, non materia, sed mercede disiunxit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><p> Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni
maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut
<pb xml:id="v.2.p.547"/>

et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut
eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse
officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet
perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec
membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca
haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum
stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum
esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt,
subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae
et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit?
quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus,
et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu
et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum?
Ad haec ergo praestruximus non oportere committi
futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de
mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus
vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur
a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in
spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum <bibl n="I Cor. XV, (??)"/>
istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus
liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria.
Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut <bibl n="II Cor. V. 10."/>
quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem
tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex
quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem
sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate
salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam
vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem
saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei
<pb xml:id="v.2.p.548"/>

artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et
liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem
hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam
illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum
soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo
discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit,
an eandem velit denuo esse quam non debebis ex
futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse.
Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest
autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare;
nihil enim apud deum vacabit. </p></div></div></body></text></TEI>