<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><p> Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus,
etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo,
si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt,
oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem
et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum,
<bibl n="Marc. XVI, 19."/> cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo,
<bibl n="I Cor. XV, 45."/> etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis,
etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua
<bibl n="Act I, 9 sqq."/> ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus
<bibl n="Io. XIX, 37."/> scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque
<bibl n="I Tim. II, 5."/> hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi
carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae
<bibl n="II Cor. V, 5."/> totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita
et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus
totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro
et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si
negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis
<pb xml:id="v.2.p.535"/>

caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati <bibl n="I Cor. XV, 50."/>
habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam,
quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem
scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo
corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et <bibl n="Ibid."/>
sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc
exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et 
sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam
et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata <bibl n="I Cor. XV, 55 sq."/>
est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus
tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia;
haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa
alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus <bibl n="Rom. VII, 23."/>
legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. <bibl n="I Cor. XV, 26."/>
Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur,
id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura?
Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et
mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est
corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua
habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum <bibl n="Ib. v. 50-53."/>
istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem.
Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis?
Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de
carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et
istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto,
nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis
corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela,
et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod
patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et
<pb xml:id="v.2.p.536"/>

mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et
incorruptelam et immortalitatem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="52"><p> Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet.
Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat.
<bibl n="I Cor. XV, 36."/> Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit.
Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari
carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt.
Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia
<bibl n="Ib. v. 37."/> sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas,
idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur
existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento
seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum
genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde,
si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est.
Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus
<bibl n="Ib. v. 37. 38."/> seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut
alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe
ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum
est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si
nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non
resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus
a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad
quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium
corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo
additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud
cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur.
Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento
spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit
autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine
structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei
corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur.
Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum,
id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus
a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius
<pb xml:id="v.2.p.537"/>

carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam,
etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet
enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere
secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis <bibl n="I Cor. XV, (??)"/>
caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem,
sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in
differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium
et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero
homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus <bibl n="Ps. XLIX, 21."/>
milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro
volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia <bibl n="I Cor. XV, (??)."/>
piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus
corporibus argumenta committit. Alia solis gloria,
id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id
est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et <bibl n="Ib. v. 41."/>
corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum
si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et
corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad
condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem.
Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae,
conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? <bibl n="Ib. v. 42."/>
Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim
resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo
spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; <bibl n="I Cor. XV, 42 sqq."/>
seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate,
resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale.
Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud
seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi
quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in <bibl n="Gen. III, 19."/>
terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit
seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et
seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde
repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum <bibl n="I Cor. XV, 45."/>
<pb xml:id="v.2.p.538"/>

est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua
es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="53"><p> Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum
a carne avocent recidivatum Porro cum constet fixumque sit illud
resurrecturum corpus quod fuerit seminatum,ad ipsius rei exhibitionem
provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post
mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disiectam, dissolutam,
quod in illam a deo decretum non est, proponant corruptelam
eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere
in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. Sed enim
in Lazaro praecipuo resurrectionis exemplo caro iacuit in infirmitate,
caro paene computruit in dedecorationem, caro interim
putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum
anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat,
nemo in sepulchro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo
quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari
omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua
ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit
<bibl n="I Cor. XV, 44."/> et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur.
Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem
scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in
animam vivam. Si Adam homo primus, caro autem homo ante
animam, sine dubio caro erit facta in animam vivam. Porro
in animam cum esset corpus, utique animale corpus est facta.
Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, quam
quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit,
nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus
efficitur, ut fiat spiritale. Non enim resurgit nisi quod fuit. Ita
unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo
competit. Caro enim ante corpus quam animale corpus. Animata
enim postea facta est corpus animale. Anima vero etsi corpus,
<pb xml:id="v.2.p.539"/>

tamen quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius,
animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim
accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se
faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens
animam, ita et postea spiritale induens spiritum. Hune ordinem
apostolus disponens in Adam quoque et in Christo eum merito
distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum <bibl n="I Cor. XV, 45 sq."/>
novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non
ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum.
Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in
animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam
quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima; atque ita subiungit,
Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod <bibl n="Ib. v. 46."/>
spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus
animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem
in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit?
Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet
ex carne; licet et ex anima. Sed carnis nomine homo
uterque sunt; prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere
potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam,
deputarentur. Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt,
de substantia duntaxat. De loco enim aut tempore aut condicione
forsitan possint. Hic autem de substantia carnis primus et novissimus
dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus
de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum
carnem. Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam,
non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in
spiritum vivificantem distincti sint, aeque distinctio eorum carni
distinctionem praeiudicavit; ut de carne sit dictum, Non primum <bibl n="Ibid."/>
quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita
<pb xml:id="v.2.p.540"/>

<bibl n="I Cor. XV, 44 sq."/> eadem sit et supra intellegenda: Et quae seminetur corpus animale,
et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale,
sed quod animale, quia primus Adam in animam, novissimus
Adam in spiritum. Totum de homine, totum de carne, quando de
homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum
ex fide? ut quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari.
Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae
autem non arrabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea
maioris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua
seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale,
in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est
unde conferta est quam unde respersa est? </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><p> Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur,
sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud
<bibl n="II Cor. V, 4."/> apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro
scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt,
quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere
ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum
<bibl n="I Cor. XV, 53."/> et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem,
ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate
absconditur et tegitur et intus continetur, non dum
absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum
fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum,
et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale.
Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit
immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod
necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo
capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum
recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito
<bibl n="Ib. v. 55."/> in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit,
inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem.
Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde
et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit
<pb xml:id="v.2.p.541"/>

in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><p>Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso 
non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae
quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus,
licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius
et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius
carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit
in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio
ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio.
Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit
autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae
exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non
resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur,
aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit.
Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non
resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur
omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique
diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum
est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est.
Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse
aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet
enim esse quod non perit.
 Mutationem enim passum est, non
perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse
nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse
sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et
valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio,
artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam
tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem
esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis
divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, <bibl n="Exod. IV, 6 sq."/>
et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida,
sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est.
<pb xml:id="v.2.p.542"/>

<bibl n="Exod. XXXIV, 29. 35."/> Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed
Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum
<bibl n="Act. App. VI, 15. VII, 59."/> iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi
<bibl n="Matth. XVII, 3 sqq."/> succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta
luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi
etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae,
alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem
corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo
<bibl n="Phil. III, 21."/> instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis
nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem
et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis,
ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo
excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur,
qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis
eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae. </p></div></div></body></text></TEI>