Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et dicens cos qui in carne sunt deo placere non posse statim de pravo intellectu ad integrum revocat, adiciens, Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat negando in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent, placere autem deo illos qui in carne positi secundum spiritum incederent. Et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam propter iustitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem determinavit ex delinquentia. Ceterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret ubi est quod excludit. Et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. Ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam. Itaque fratres, ait, debitores sumus non carni ad vivendum: Si secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini, si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis. Porro ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur, iam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur, causa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur. per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea lege mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis mortem appellavit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. Et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine. Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut viventes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere. Haec enim erit vita mundialis, quam veterem hominem dicit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adiecit, Uti evacuetur corpus delinquentiae per emendationem vitae, non per interitum substantiae, sicut ait, Uti hactenus delinquentiae serviamus. Et ut hac ratione commortui Christo credamus quod etiam convivemus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos. Cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmet ipsos deo velut ex mortuis vivos, non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos, et membra vestra arma iustitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. Quem ergo fructum habebatis super his de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae mors, donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro. Ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra divellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Christum Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum quae ex fide per baptisma in novitate incedenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus; Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod perit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age iam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos? Non sufficit? Sed sequitur: Et integrum corpus vestrum et anima et spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu domini, qui clavis est resurrectionis. Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. Sed et nunc expetent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. Itaque subicit, Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra. Inveniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur; certe suo exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi. Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, an non? Sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne; aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit; non tam Christus in carne quam caro in Christo. Igitur si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus, Quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit qua alii etiam carni vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae nisi corporalis, non alias sic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora perichitamur? utique per carnem. Quotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra gravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. Sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur. Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit? Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur; quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam, hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillavit. Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.