Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri buius tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones domicilium consecuturi sumus in caelis. Meminerat evangelicae definitionis: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem (nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit; quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissolute aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere): divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc ingemiscimus domicilium nostrum, quod de caelo est, superindui desiderantes, siquidem exuti non nudi inveniamur, id est ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam domino in aera, et ita semper cum domino erimus. Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis cabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superindui desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait, qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui, sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutamur, superinduendo quod est de caelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? Ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos iam expertus. Abhinc enim definimus carnem quidem omni modo resurrecturam atque illa ex demutatione superventura habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit, ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati iam materia et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus. Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit? Utique enim devoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec Gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus iam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. Postremo etsi tune devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati. Ut nudi enim invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita (et hoc enim nuditas potest dici); dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti immortalitatem; superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit. Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod, cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit, Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium, Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus, secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit. Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant. Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Cum enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem in limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? Atquin si lumen ipsum dei illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane sic periturus et ipse thesaurus; perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus novum vinum. Cum item subicit, Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? in corpore. In quo? in mortali. Ergo in carne plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam; vide quantam, ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis, in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur vita Christi aeterna, iugis, incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur in corpore nostro? Illa quidem, quam vixit usque in passionem, quae non modo apud Iudaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. Denique manifestabitur in corpore. Quando? post mortem. Quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini vita floruerit, providentissima apostoli intentio ingerit: Si enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut vita eius manifestetur in corpore nostro mortali. Adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula, Scientes, ait, quod, qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexit a mortuis. Nisi quia Cum ipso Sicut ipsum sapit; si vero Sicut ipsum, non utique sine carne. Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. Contemperant fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter. Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.