<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p> Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram
<pb xml:id="v.2.p.513"/>

magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio
resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque
carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis
fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo
accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post
resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus <bibl n="Matth. XXII, 23 sqq. Marc. XII, 18 sqq. Luc. XX, 27 sqq."/>
nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur
sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum
est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem,
dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans,
earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis
dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo
subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando <bibl n="Luc. XX, 37."/>
esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum
apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis
negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si
nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit.
Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo
nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes <bibl n="Matth. XXII, 30."/>
enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua <bibl n="Luc. XX. 34. Marc. XII, 25."/>
transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis,
per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum
nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si
non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur
quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes
igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod
et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus <bibl n="Io. VI. 63. Io. VI, 53 sqq."/>
est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt
<pb xml:id="v.2.p.514"/>

sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset,
<bibl n="Io. VI, 63."/> ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus
est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum
scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum:
<bibl n="Ibid."/> Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et
<bibl n="Io. V, 24."/> supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit,
habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet
<bibl n="Io. I, 14."/> de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem,
quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia
et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et
devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus.
<bibl n="Io. VI, 51."/> Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat,
urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum
<bibl n="Io. VI, 31 sqq."/> memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant
divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum
<bibl n="Io. VI, 63."/> quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad
destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid
quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus
prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim.
Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem.
Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit
quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem.
<bibl n="Io. V, 25."/> Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et
qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei,
nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus,
quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est
ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit,
<bibl n="Io V, 28 sq."/> Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis
sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in
vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo
iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis,
nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum
stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores,
<pb xml:id="v.2.p.515"/>

id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos
argumentantur haeretici, de monumentis processuri in
iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis
monumenta procedent? </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de 
capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si
ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam
redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare.
Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis,
ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec
sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam
in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter
ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae
resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse
quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis
norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari <bibl n="Apoc. VI, 9 sqq."/>
quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis
exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de
fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam
rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis
sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli
in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum
maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae
cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi,
ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum
condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae
dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae
suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri
aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant
quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui
substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus
aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem,
sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus. </p><pb xml:id="v.2.p.516"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p> Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam
et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud IsraÃ«lem,
quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius
iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi
intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de
cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione,
solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in
totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum
apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et
<bibl n="Act. Apost. XXIII, 5."/> Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus
sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione
iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis
videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione,
ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere
fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos,
respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam
<bibl n="Act. Apost. XXVI, 22."/> nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo
servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant.
<bibl n="Gen. IX, 5 sq."/> Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans
corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis
exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant
et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque
<bibl n="Act. Apost. XVII, 32."/> crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam
intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri
omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent
enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem.
At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro
ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus
<pb xml:id="v.2.p.517"/>

fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum
fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam
ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur,
corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><p>Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur <bibl n="I Cor. XI, 19."/>
argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent,
si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique
haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam,
et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id
est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt,
quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior <bibl n="II Cor. IV, 16."/>
corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec
anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato
postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium
animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum
substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo
non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem
hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi
mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum
sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique
adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem <bibl n="Eph. III, 16 sq."/>
quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva;
in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis,
iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde
constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi
allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam
corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum
detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et
usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis,
nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique
renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina
<pb xml:id="v.2.p.518"/>

die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi
non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam.
<bibl n="II Cor. IV, 17 sq."/> De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale
et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum
aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus
quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est
mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non
videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur
homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas
affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et
gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo
corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis
interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.
<bibl n="Rom. VIII, 17 sq."/> Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur:
reputo enim non dignas esse passiones huius temporis
ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora
ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur,
cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod
pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum
<bibl n="II Cor. VII, 5."/> proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem
in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut
et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi:
extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor,
afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior,
non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem,
corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum
erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia
laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum. </p><pb xml:id="v.2.p.519"/></div></div></body></text></TEI>