Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem. Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim. Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent? Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus. Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud Israëlem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem. Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt, quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva; in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.