<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p> Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta
et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur
et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus.
Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset.
resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset,
et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis,
ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat.
Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione
maerebat IsraÃ«l, non idcirco in parabola accipienda esset
revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam
spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis,
et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim
<bibl n="Malach. IV, 2 sq."/> et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis
<bibl n="Ies. LXVI, 14."/> soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione
et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie
<pb xml:id="v.2.p.507"/>

in IsraÃ«lis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur
etiam non IsraÃ«li tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem
spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum
et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus
enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros <bibl n="Ies. XXVI, 19."/>
enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi:
Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. <bibl n="Ies. LXVI, 23."/>
Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra
enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego <bibl n="Ies. LXVI, 22."/>
facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum.
Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, <bibl n="Ies. LXVI, 24."/>
et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam
vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et
erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de
sepulchris dominum pro hac gratia adorabit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari 
quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo <bibl n="Apoc. XX, 13."/>
piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam
compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces
resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant
quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de
omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et
pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur
resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus
exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis
documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam,
carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique
triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum,
quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae
alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum
<pb xml:id="v.2.p.508"/>

vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos
figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam.
Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi
diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus
quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes
et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi
non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur?
Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non
severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem
destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus
homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis
istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum
requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur,
nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius
rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid
edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia
parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec
corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit
altera species admittere aenigmata, altera excludere. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p> Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco;
hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde
et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia
<bibl n="Matth. XIII, 34."/> scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine
parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli,
<bibl n="Ibid. v. 10. Ibid. v. 13."/> Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea
in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non
<bibl n="Ies. VI, 9 sq."/> audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam
non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper
nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam
autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos,
<bibl n="Luc. XVIII, 9."/> Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam
ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur,
cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen
nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de
seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii
praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam
<pb xml:id="v.2.p.509"/>

orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in
spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae
obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones,
quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus
autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive
regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro <bibl n="Matth. XI, 24."/>
et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit <bibl n="Matth. X, 7."/>
regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si <bibl n="Luc. XIV, 14."/>
nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis,
ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in
parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et
passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita
corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia,
quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus
animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi
operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans
figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem
et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc
eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a
domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali,
quam et ipsam pauci receperunt. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum <bibl n="Luc. XIX, 10."/>
faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex
parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae
causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et
carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis
inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus
itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis
illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro
quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni
pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis
exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere
<pb xml:id="v.2.p.510"/>

in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum
plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in
hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior
renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit,
<bibl n="Rom. V, 20."/> Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse.
Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici?
carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima
in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim
salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus
animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur,
sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non
animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem,
sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes.
Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro,
iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali
et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus.
Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio
depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas
substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem
perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit
iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit.
Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit,
salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non
erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate
dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura
<bibl n="Io. VI, 38 sq."/> eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego,
dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam
voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam
ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid
a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine
dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit
perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec
modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum,
<pb xml:id="v.2.p.511"/>

nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et
carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire
de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens
amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et <bibl n="Io. VI, 40."/>
credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima
die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique
substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per
quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo,
dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit
plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si
videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera
carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, <bibl n="Io. XX, 29."/>
qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis
resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices,
si ex parte perituri? </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam 
occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, <bibl n="Matth. X, 28."/>
animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates.
Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae
non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius
sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse,
quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam
et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus
hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis,
quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur,
quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et
parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa,
quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat,
revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de
illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia.
Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in
gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi
<pb xml:id="v.2.p.512"/>

corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur
in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur
in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici.
Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad
interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium
(quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem
gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem
occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam.
Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit
occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum
anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit,
et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum
alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam,
uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet
reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens
<bibl n="Matth. X, 29."/> passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat
alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit
in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei
voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis
passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum
denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique
repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset?
<bibl n="Io. VI, 39."/> nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam
ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem.
<bibl n="Matth. VIII. 11 sq. XIII, 42. XXV, 30. XXII, 12. Apoc. II, 7."/> Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis
et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et
detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta,
si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus,
constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore
surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere
in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram,
et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima
indicia sunt. </p></div></div></body></text></TEI>