Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset. resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis, ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israël, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie in Israëlis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israëli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi: Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit. Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere. Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco; hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli, Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos, Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt. In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit, Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit, salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum, nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri? Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium (quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam. Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.