<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p> Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum
scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de
patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim
<bibl n="Gen. III, 19."/> divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando, Terra
es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae
de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut
ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi,
si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie
terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit.
<bibl n="Gen. IV, 11."/> Maledicta quidem quae hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in
figuram carnis homicidae. Nam et si iuvari seu laedi habet terra,
id quoque propter hominem, ut ille iuvetur sive laedatur per
consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit quae propter illum
etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae deus, carni
potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni
<bibl n="Ps. XCVII, 1. 4 sq."/> potius polliceri eum intellegam, ut apud David: Dominus regnavit,
exultet terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini
fructus. Dehinc subiungit: Vidit, et concussa est terra: montes
sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum:
<pb xml:id="v.2.p.501"/>

et, Videbunt enim eum qui confixerunt. Atque adeo si simpliciter <bibl n="Zach. XII, 10. Io. XIX, 37"/>
de terra elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo
congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo
supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; <bibl n="Ies. I, 19."/>
bona carnis intellegentur quae illam manent in regno dei reformatam
et angelificatam et consecuturam, quae nec oculus vidit nec <bibl n="I Cor. II, 9."/>
auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. Alioquin satis vanum
ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet,
quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione
communicat, pluens super honos et malos, et solem suum <bibl n="Matth. V, 45."/>
emittens super iustos et iniustos. Felix nimirum fides, si ea consecutura
est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur, verum
etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. <bibl n="Rom. I, 25."/>
Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino
pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem. Sic Iudaei <bibl n="Matth. IV, 4."/>
terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem
de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et vinum
spiritus, aquam animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam
terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius
domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis
sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere
lacte et melle manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea
per dei familiaritatem. Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed <bibl n="Rom. II, 28. 29."/>
qui in occulto. Ut et templum dei eadem sit et Hierusalem,
audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge Hierusalem, induere fortitudinem <bibl n="Ies. LI, 9."/>
brachii tui: Exsurge, sicut in primordio diei, scilicet in
illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae
enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis
et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit ad se missos,
et ipsum postremo dominum suum confixit? Sed nec ulli
omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi
habitu praeterire. Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum
<pb xml:id="v.2.p.502"/>

potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et
Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa,
quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo
revocetur qualis inde pulsus est. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad
<bibl n="Apoc. III, 4. XIV, 4."/> spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait,
qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines
<bibl n="Matth. XIX, 12."/> scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna
<bibl n="Apoc. III, 5."/> caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae
<bibl n="Matth. XXII, 11 sq."/> carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis
<bibl n="Ies. LVIII, 8."/> agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus
cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum
temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam
utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis
resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque
suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum
<bibl n="Ies. XXVI, 20."/> legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec
ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper
requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira
per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius
vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in
cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda
illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis
sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde
cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae
enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso
quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post
iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante
iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam
quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio. </p><pb xml:id="v.2.p.503"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam 
dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum <bibl n="Exed. IV, 6 sq."/>
in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam
explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina <bibl n="Ibid. v. 2-9."/>
virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo
diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini,
dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem
exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam <bibl n="Gen. IX, 5."/>
et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus
bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum.
Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi
quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur
et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino
non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem
itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua
non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt
et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant,
nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem,
quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea <bibl n="Ies. XXXVIII, 16. I Sam. II, 6."/>
quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem
vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem,
caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere
carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam
referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem
erepta referenda est per vivificationem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices 
voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione
ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in
ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non
erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta <bibl n="Ezech. XXXVII, 1-14."/>
est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus
et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et
<pb xml:id="v.2.p.504"/>

circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem
campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent
ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta
in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini.
Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos
spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos
carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et
vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum
praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant
ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro
ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non
erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta
et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis
veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi
ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus,
et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna
satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus IsraÃ«l
est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra,
avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio
sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus
meus, et inducam vos in terram IsraÃ«l, et cognoscetis quod ego
dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris
vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis
in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus
sim et fecerim, dicit dominus. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae
argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus
IsraÃ«l est, imaginem ea fecerit IsraÃ«lis et a propria condicione
transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem;
<pb xml:id="v.2.p.505"/>

statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum
et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem
resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et
recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum,
et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque
ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque
teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde
in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio.
Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec
erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur
resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum
rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil
mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum
Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de
recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque
eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura
componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi
figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui.
Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo
non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit
ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur,
de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis
adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate
simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat.
Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim
revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus IsraÃ«lis
est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe
eorum quid obloquitur, nondum nominato IsraÃ«le, et fidem
temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille
responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem
de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam IsraÃ«l
<pb xml:id="v.2.p.506"/>

audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur
quidem resurrectio mortuorum, IsraÃ«l vero pro sua incredulitate
diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae
desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum
dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam,
qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis
revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit
quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura
qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et
cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id
utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod
locutus, si aliter facturus quam locutus. </p></div></div></body></text></TEI>