<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto 
resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima
ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta
divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem,
ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique
aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et
obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum
et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur,
veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum
quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides
tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata
et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis,
nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim
religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor
iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis
pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia
dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam
aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones
<pb xml:id="v.2.p.494"/>

eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint?
quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur.
Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam
nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum
cavillatur. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non
sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales,
aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu
statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint
sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum,
opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum,
in transitum mundi quoque ad diem domini magnum,
diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli
praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus
<pb xml:id="v.2.p.495"/>

elementorum et conflictationibus nationum praenotatum.
Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae
vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat.
Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim
de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum
usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque
ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et <bibl n="Luc. XXI, 24."/>
tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur
tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum
cum reliquiis IsraÃ«lis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat,
secundum IoÃ«lem et Danielem et universum concilium prophetarum, <bibl n="IoÃ«l III, 3 sqq."/>
futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem <bibl n="Dan. VII, 13 sq."/>
nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium
hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant
orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et <bibl n="Luc. XXI, 26. 28."/>
tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo
potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et
elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit.
Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint
ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint,
tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur,
erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum.
Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in
caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, <bibl n="Matth. XXIV, 32 sq. 42."/>
cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum <bibl n="Luc. XXI, 29 sqq. 36."/>
dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere
omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem
omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti
fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit.
Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam
ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, <bibl n="Ies. II, 19."/>
puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus <bibl n="Ps. CX, 1."/>
eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium
<pb xml:id="v.2.p.496"/>

coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo
<bibl n="Act. Apost. I, 11."/> descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli
viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum
<bibl n="Zach. XII. 10. Io. XIX, 37."/> tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt.
<bibl n="Maleach. IV. 5."/> Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo
<bibl n="I Io. IV, 3. Apoc. XII, 6."/> adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi
<bibl n="Apoc. XVIII, 2."/> haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc
febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos,
etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam
<bibl n="Matth. XXII, 21."/> regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p> Docet quidem apostolus, Colossensibus scribens, mortuos
fuisse nos aliquando alienatos et inimicos sensus domini, cum in
operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate,
et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum
<bibl n="Col. II. 12 sq. 20."/> suscitarit a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et
praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis
omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis
mundi, quomodo quasi quidam viventes in mundo sententiam
fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen
et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos
proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter
<bibl n="Col. III, 1 sq."/> resurrecturos. Denique, Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea
quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera dei residens,
ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo
ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia attingere.
Quae non quaereremus nec saperemus, si possideremus. Subicit
<bibl n="Col. III, 3."/> etiam, Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis, et vita
vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa
<bibl n="I Io. III, 2."/> est, quae abscondita est. Sic et Ioannes, Et nondum, ait,
manifestatum est quid futuri simus. Scimus quia, si manifestaverit,
similes eius erimus. Tanto abest ut simus iam quod
nescimus, utique scituri, si iam essemus. Adeo contemplatio est
<pb xml:id="v.2.p.497"/>

spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio,
sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas:
Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus; non ait, tenemus, <bibl n="Gal. V, 3."/>
Iustitiae autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de
mercede. Ad quam pendens et ipse cum Philippensibus scribit, Si
qua, inquit, concurram in resurrectionem, quae est a mortuis,
non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat,
et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor
nationum, et tamen adicit: Persequor autem, si adprehendam, in <bibl n="Phil. III, 11 sqq."/>
quo sum adprehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres,
non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora
me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis,
per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis,
suo tamen tempore, sicut ad Galatas: Bene autem facientes ne <bibl n="Gal. VI, 9."/>
taedeat, tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum de
Onesiphoro: Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. <bibl n="II Tim. I, 18 sq."/>
In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum
inmaculatum, inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi,
quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex
regnantium et dominus dominantium, de deo dicens. De quibus
temporibus et Petrus in Actis: Paeniteat itaque vos et resipiscite <bibl n="Act. Apost. III, 19 sqq."/>
ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii
ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum,
quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhibitionis omnium
quae Iocutus est deus ore sanctorum prophetarum. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus 
enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero <bibl n="I Thess. 1, 9 sq."/>
deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex
<pb xml:id="v.2.p.498"/>

<bibl n="I Thes. II, 19."/> mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium
vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro
<bibl n="I Thess. III, 13."/> Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro
in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius.
De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora
<bibl n="I Thess. IV, 13 sqq."/> resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus
sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per
Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone
domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum
domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam
ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet
de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui
vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo
in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli,
quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum?
Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam
vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint,
et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt?
<bibl n="I Cor. XV, 19."/> Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum
vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post
illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam
Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax
eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula
<bibl n="I Thess. V, 1 sqq."/> suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non
est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod
dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et,
Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in
secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos,
fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem
nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini,
neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum,
neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum,
ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat
<pb xml:id="v.2.p.499"/>

ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique
regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius
perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus
dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se.
Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis?
Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore.
Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet
teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius
abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et
time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu <bibl n="II Thess. II, 1 sqq."/>
oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus
secundum operationem satane in omni virtute et signis
atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui
pereunt. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Etiam in Apocalypsi Ioannis ordo temporum sternitur, quem <bibl n="Apoc. VI, 9. Apoc. XV, 7. XVI, 1."/>
martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes
sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas
suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus <bibl n="Apoc. XVII, 9 sqq."/>
referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen <bibl n="Apoc. XIX, 19 sq."/>
ecclesiae dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato
primae resurrectionis praerogative de soliis ordinetur, dehinc <bibl n="Apoc. XX, 3. 12 sqq."/>
et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur.
Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent, et
totam Christianae. spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet
aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur,
<pb xml:id="v.2.p.500"/>


et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio
sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in
ultimo praedicatur, et sequitur ut eo ipso, quo haec spiritalis
vindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia si nulla tunc annuntiaretur,
merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur.
Cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur,
quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur
resurrectio eiusdem conditionis, id est spiritalis, cum aut
nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc
sub omni clausula temporum? Ita nobis magis competit etiam
spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem
eius agnoscimus in exitu saeculi. </p></div></div></body></text></TEI>