<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus
amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant
carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam.
De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem
Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas
munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid
etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere
<pb xml:id="v.2.p.481"/>

debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque
modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque
restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico
naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui
non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane
apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque
defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et
factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur
confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti
fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc
prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab
illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si
ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque
alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam
fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse,
si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest
ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat,
quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario
nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi
adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et
carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia
modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam
evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit,
quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse.
Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies 
moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur
<pb xml:id="v.2.p.482"/>

mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent
cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa
Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole,
eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem
suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres
sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu.
Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio
extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio
exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus
adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et
autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae
de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo
colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta
sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de
fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut
integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora
et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu,
et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio
recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque
amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint;
omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant.
Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum
testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit
deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam
vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam,
quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo
statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites
<pb xml:id="v.2.p.483"/>

deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt,
porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum,
propter quam et cui nihil deperit? </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio 
signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur,
nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum
atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis
est res et vitae obnoxia et morti, Illum dico alitem orientis peculiarem,
de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui
semetipsum libenter funerans renovat natali fine decedens atque
succedens, iterum phoenix ubi iam nemo, iterum ipse qui non
iam, alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam,
aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam scripturis suis, Et <bibl n="Ps. XCII, 18."/>
florebit enim, inquit, velut phoenix, id est de morte, de funere.
uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.
Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit; si non et <bibl n="Matth. X, 33."/>
phoenicibus, nihil magnum, Sed homines semel interibunt, avibus
Arabiae de resurrectione securis? </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis 
operato deo quam locuto veniamus et ad ipsa edicta atque decreta
<pb xml:id="v.2.p.484"/>

eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorai
enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus
competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem
conferre dilapsae rei soleat. Nunc si probavimus utrumque,
velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna quae resurrectionem
carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam
vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi
divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit.
Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum
quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim
homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae
proprietate. At nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate,
tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. Et bono
enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam
bono praestat, hinc vindicans istud, inde remunerans
illud. Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum.
Interim talis est noster, merito iudex, quia dominus, merito
dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. Hine et ille
nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus,
merito non dominus, non enim auctor, nescio iam si deus, qui
nec auctor, quod deus, nec dominus, quod auctor. Igitur si
deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem
destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum
agnoscere et observare curarit an non, id quoque iudicium resurrectio
expunget. Haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis,
congruentissima scilicet deo destinatio iudicii; de
cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae
censura divina praesideat, tam animae quam et carni.
Quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus
plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum
iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum
<pb xml:id="v.2.p.485"/>

non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta
eius patientia plenum atque perfectum; itaque plenitudinem perfectionemque
iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare,
totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione
parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat
iudicari, qui nisi totus utique non vixerit: qualis ergo vixerit,
talem iudicari, quia de eo quod vixerit habeat indicari. Vita est
enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et
functa est. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum 
prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam
in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito
possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia
caro, si non fuerit et in causa. Sola anima revocetur, si sola decedit.
At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud
unde decedit, vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit
vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum
per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in
carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in
corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus
in suggillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus <bibl n="Matth. IX, 4."/>
vestris nequam? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, <bibl n="Matth. V, 28."/>
iam adulteravit in corde. Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus
carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum
discrimine, vel ubiubi philosophis placet, principalitas
sensuum consecrata est, quod HTEMONIKON appellatur, caro erit
omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu
in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere
adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per
<pb xml:id="v.2.p.486"/>

carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur
indicium, facies intentionum omnium speculum est. Negent
factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. Et illi
quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur
supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene
operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit
in omnia, carnis obsequium est. Deum non licet aut iniustum
iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum
a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat,
cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros
facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis,
quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent
fruetum. </p></div></div></body></text></TEI>