Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat. Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum, depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem, de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit, quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine. Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis. Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt, dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique convicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hancne ergo vir sapiens et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo. et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors reoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. Ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum in congressibus experire, tam ethnicorum quam haereticorum. Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa. Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos post deum novimus. Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est qui passus est esse. Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore; nec ideireo restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est. Et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem, ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. Minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et fl(??)xit deus hominem, limum de terra. Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim. uti quioquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.