<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum <lb/>
            praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi <lb/>
            quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam <lb n="5"/>
            dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam <lb/>
            necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. <lb/>
            uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata <lb/>
            est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum <lb/>
            in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae <lb n="10"/>
            usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime <lb/>
            a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo <lb/>
            statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera <lb/>
            enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga <lb/>
            reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit <lb n="15"/>
            innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis <lb/>
            ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae <lb/>
            -pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die <lb/>
            ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis, <lb/>
            conuertens animas; iura domini directa, <lb n="20"/>
            oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens, <lb/>
            inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem <lb/>
            sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: <lb/>
            non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus <lb/>
            per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet <lb n="25"/>
            in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore <lb/>
            praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui <lb/>
            uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde <lb/>
            suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha, <lb/>
            reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi, <lb n="30"/>
            cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in

<note type="footnote">8] cf. Es. 43, 18 sq. 9] cf. Hier. 4, 4. 10] Phil. 3, 18. 11] cf. <lb/>
            Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7. <lb/>
            24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. </note>

<note type="footnote"> 4 praeceptorumque <hi rend="italic">C,</hi> praeceptorum <hi rend="italic">B</hi> 5 pandas <hi rend="italic">Lat</hi> 20 animas <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            animam <hi rend="italic">B</hi> 21 corda <hi rend="italic">Gel:</hi> corde <hi rend="italic">B</hi> 27 prohibentur <hi rend="italic">Gel:</hi> prohibemur <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. <lb/>
            frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum <lb/>
            id est concupiscentias et uoluntates non minus quam <lb/>
            facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, <lb/>
            quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore <lb n="5"/>
            disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? <lb/>
            dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, <lb/>
            quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus <lb/>
            retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae <lb/>
            sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem <lb n="10"/>
            cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta <lb/>
            donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter <lb/>
            Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non <lb/>
            tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres <lb/>
            nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam<lb n="15"/>
            circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo <lb/>
            uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem <lb/>
            uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti, <lb/>
            uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit- <lb/>
            Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias <lb n="20"/>
            Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo <lb/>
            deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, <lb/>
            si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante <lb/>
            Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita <lb/>
            est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio <lb n="25"/>
            sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile <lb/>
            quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens <lb/>
            et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat

<note type="footnote"> 1 sinu <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> sinum <hi rend="italic">B</hi> 3 concupiscentias <hi rend="italic">Gel:</hi> concupiscentia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 concedetur - 5 hodie <hi rend="italic">om. B, add. Gel</hi> moechiae <hi rend="italic">Pam:</hi> moechia <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            5 aliquando <hi rend="italic">Urs:</hi> aliqua <hi rend="italic">Gel</hi> cur <hi rend="italic">Urs</hi> plenior <hi rend="italic">Scal</hi> 6 a maiore <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerm</hi> 7 idololatrae <hi rend="italic">Gel:</hi> idololatriae <hi rend="italic">B</hi> omni apostatae <hi rend="italic">Gel:</hi> omnia <lb/>
            apostata <hi rend="italic">B</hi> ueniam <hi rend="italic">add. Gel</hi> 8 quotiens reum <hi rend="italic">Lat</hi> 10 in deprecatione <lb/>
            <hi rend="italic">B;</hi> in <hi rend="italic">del. Gel</hi> 11 tum causam <hi rend="italic">Urs</hi> moechia <hi rend="italic">Gel:</hi> moechiae <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            moechiam <hi rend="italic">Urs</hi> 14 frequentatas <hi rend="italic">Gel:</hi> frequentas <hi rend="italic">B</hi> 21 Madian una] Moab <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 22 habuerint <hi rend="italic">Gel:</hi> habuerunt <hi rend="italic">B</hi> 23 ante Christum <hi rend="italic">Gel:</hi> antichristum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 25 dono <hi rend="italic">Gel:</hi> domino <hi rend="italic">B</hi> 28 inhaerebat <hi rend="italic">Gel:</hi> in herba <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae <lb/>
            quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de- <lb/>
            . scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo <lb/>
            caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum <lb/>
            non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce <lb n="5"/>
            aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, <lb/>
            sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, <lb/>
            sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas <lb/>
            aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas <lb/>
            sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non <lb n="10"/>
            ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua <lb/>
            pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas? <lb/>
            non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei <lb/>
            uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si <lb/>
            exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum <lb n="15"/>
            et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et <lb/>
            magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam <lb/>
            siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis <lb/>
            atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem, <lb/>
            ex quo deputetur aetas quaestionis. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a domino <lb/>
            requisita et humeris eius reuecta. procedant ipsae picturae <lb/>
            calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio <lb/>
            pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione <lb/>
            conliniet. praescribimus enim ex naturae disciplina, <lb n="25"/>
            ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi <lb/>
            quae prouocantur id est ad ea quae prouocant. prouocabat, <lb/>
            ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos <lb/>
            admittentem dominum et cum illis de uictu communicantem

<note type="footnote"> 1 et lactae sortes non habentes idoneae <hi rend="italic">B,</hi> (ex lacte sordes hoc habent), <lb/>
            idoneae <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> et iactae sordes non ablui idoneae <hi rend="italic">Urs,</hi> et luctae sordes <lb/>
            non habenis idoneae <hi rend="italic">Scal,</hi> ut lacteae fores non habentis idoneas <hi rend="italic">Iwn,</hi> et <lb/>
            caecae sordes, non ablui idoneae <hi rend="italic">I. Fr. Gronouius,</hi> et allitae <hi rend="italic">(uel</hi> tantae) <lb/>
            sordes non habentes quo abluerentur idonee <hi rend="italic">fort.,</hi> et lacteae sordes non <lb/>
            abeuntes, idoneae <hi rend="italic">Hartelius</hi> 3 carnem <hi rend="italic">Gel:</hi> carcerem <hi rend="italic">Bj</hi> 6 <hi rend="italic">alterum</hi> aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">del. Lat</hi> 11 fimo <hi rend="italic">Urs:</hi> fumo <hi rend="italic">B</hi> 16 et magnum <hi rend="italic">seclusi,</hi> et agni <hi rend="italic">Gel,</hi> et <lb/>
            manu <hi rend="italic">Hartelius</hi> 27 id-prouocant <hi rend="italic">seclusit Rig</hi> id est] id est responderi <lb/>
            <hi rend="italic">fort.,</hi> scilicet <hi rend="italic">Hartelius</hi> prouocabat <hi rend="italic">Rig:</hi> prouocabit <hi rend="italic">B,</hi> prouocauit Im </note> <lb/>
             
<pb n="231"/>
            indignati mussitabant. ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem <lb/>
            cum figurasset, cui alii configurasse credendum est <lb/>
            quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, <lb/>
            qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cauillator <lb/>
            responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, <lb n="5"/>
            de futura laboret? sed ouis proprie Christianus et grex domini <lb/>
            ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus <lb/>
            in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit. <lb/>
            ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis dominum, <lb/>
            sed ad tuam \'praesumptionem? et tamen ita eam <lb n="10"/>
            uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in <lb/>
            Christianum existimas conuenire. dic mihi, nonne omne hominum <lb/>
            genus unus dei grex est? nonne uniuersarum gentium <lb/>
            idem deus et dominus et pastor est? quis magis perit a deo <lb/>
            quam ethnicus, quamdiu errat? quis magis requiritur a deo <lb n="15"/>
            quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? denique antecedit <lb/>
            hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis <lb/>
            fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. <lb/>
            ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale <lb/>
            aliquid interpretemur, in quibus prius. at tu, opinor, hoc uelis, <lb n="20"/>
            ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel armario. <lb/>
            sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non <lb/>
            ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum <lb/>
            maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed <lb/>
            ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam <lb n="25"/>
            et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius <lb/>
            peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. aut <lb/>
            numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non <lb/>
            esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta

<note type="footnote"> 2 cum figurasset, cui alii configurasse credendum <hi rend="italic">Rig :</hi> cum alii configurasset, <lb/>
            reddendum <hi rend="italic">B,</hi> cui alii configurasse credendum <hi rend="italic">C,</hi> cum figurasset, <lb/>
            cui alii credendum <hi rend="italic">lun,</hi> cum figurasset, cui alii reddendum <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            4 qui <hi rend="italic">Gel:</hi> quid <hi rend="italic">B</hi> 6 laboret <hi rend="italic">Gel:</hi> laboretur <hi rend="italic">B</hi> 8 in oue <hi rend="italic">C,</hi> non <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            homo <hi rend="italic">Urs</hi> 10 <hi rend="italic">interrogationis signum posui</hi> 12 omne hominum <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            hominum <hi rend="italic">B</hi> 15 errat <hi rend="italic">Gel:</hi> erratur <hi rend="italic">B</hi> 20 prius est <hi rend="italic">Gel</hi> uelles <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            22 iustum <hi rend="italic">Urs:</hi> istum <hi rend="italic">B</hi> 23 agens <hi rend="italic">Gel:</hi> habens <hi rend="italic">B</hi> 28 et Iudaei <hi rend="italic">Harnackius<lb/>
             </hi> 29 habentibus <hi rend="italic">G,</hi> habentes <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="232"/>
            legem et prophetas? posuit igitur illos in parabola, etsi non <lb/>
            quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, <lb/>
            aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. <lb/>
            perinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, <lb/>
            aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi <lb n="5"/>
            in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei <lb/>
            uerbum. atquin totus hic mundus una omnium domus est, in <lb/>
            quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris inuenitur, <lb/>
            quam Christiano, qui iam in dei luce est. denique et oui et <lb/>
            drachmae unus error adscribitur. nam si iam in Christianum <lb n="10"/>
            peccatorem defingerentur post fidem perditam, et de iterata <lb/>
            amissione eorum et restitutione tractaretur. decedam nunc <lb/>
            paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, <lb/>
            cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. <lb/>
            condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque <lb n="15"/>
            portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore <lb/>
            moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. licet <lb/>
            enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, <lb/>
            quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, <lb/>
            sed latitando perierunt. ita licet dici perisse, quod saluum <lb n="20"/>
            est. perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii <lb/>
            furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et <lb/>
            xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis, <lb/>
            si in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes <lb/>
            adhibuit aut incuriosius in uerbum ancipitis negationis aut <lb n="25"/>
            blasphemiae impegit. ob tale quid extra gregem datus est <lb/>
            uel et ipse forte ira tumore aemulatione, quod denique saepe

<note type="footnote"> .1 et si <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 4 <hi rend="italic">sq</hi>. in drachmae parabola <lb/>
            ut ex eadem materia prouocata aeque ethnicum drachmam interpretamur <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 5 in ethnicum <hi rend="italic">C,</hi> ethnicum <hi rend="italic">B</hi> 8 in ethnico <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            9 in Christiano <hi rend="italic">B;</hi> in <hi rend="italic">del. Pam</hi> 11 defingerentur, post fidem perditam <lb/>
            <hi rend="italic">wulgo</hi> 12 amissio <hi rend="italic">Gel</hi> restitutio notaretur <hi rend="italic">Gel</hi> 15 condico <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cum dico <hi rend="italic">B</hi> 18 et de <hi rend="italic">C,</hi> de <hi rend="italic">B</hi> 19 intereundo <hi rend="italic">Lat</hi> 22 scenicae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 aut si in lusus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 24 si <hi rend="italic">addidi</hi> aliquas <hi rend="italic">B,</hi> maleficas <hi rend="italic">Scal,</hi> <lb/>
            magicas <hi rend="italic">Hild</hi> 25 aut <hi rend="italic">addidi</hi> incuriosius <hi rend="italic">scripsi:</hi> curiositatis <hi rend="italic">B,</hi> curiositates <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> si in uerbum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> negationis <hi rend="italic">Lat:</hi> negotiationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> aut blasphemiae <hi rend="italic">om. Pam</hi> 27 ira tumore <hi rend="italic">Gel:</hi> iratum ore <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            fit, dedignatione castigationis abrupit. debet requiri atque reuocari. <lb/>
            quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit. <lb/>
            bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans <lb/>
            peccatorem. moechum uero et fornicatorem quis non <lb/>
            mortuum statim admisso pronuntiauit? quo ore mortuum restitues<lb n="5"/>
            in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum <lb/>
            pecus reuocat? denique si meministi prophetarum, cum pastores <lb/>
            increpantur, puto Ezechielis est uox: pastores, ecce <lb/>
            lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, <lb/>
            quod infirmum est non curastis, quod comminutum<lb n="10"/>
            est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis, <lb/>
            quod periit non requisistis. numquid et de mortuo <lb/>
            exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? <lb/>
            plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi <lb/>
            — neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur<lb n="15"/>
            — non, ut perditae in mortem et comestae resumantur. <lb/>
            iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei <lb/>
            ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo <lb/>
            ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem <lb/>
            et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. <lb n="20"/>
            moechiae uero et fornicationis non drachma, sed talentum, <lb/>
            quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius <lb/>
            solis lancea opus est. simul apparuit, statim homo de ecclesia <lb/>
            expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae, <lb/>
            sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed <lb n="25"/>
            contristationem proximarum fraternitatum. commissa itaque <lb/>
            etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in <lb/>
            ethnicum spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto <lb/>
            nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter <lb/>
            quod in Christianum de diuersa parte coguntur.

<note type="footnote">8] Ez. 34, 2 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 dedignatione <hi rend="italic">Gel:</hi> de dignatione <hi rend="italic">B</hi> 2 non poterit si <hi rend="italic">Big</hi> foris <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            forte <hi rend="italic">Bmg</hi> 3 reuocari <hi rend="italic">fort</hi>. 5 ab admisso <hi rend="italic">fort</hi>. 10 comminutum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            communitum <hi rend="italic">B</hi> 12 periit <hi rend="italic">Gel:</hi> perit <hi rend="italic">B</hi> 14 <hi rend="italic">sqq</hi>. comedi. neque - relinquantur. <lb/>
            non, ut — resumantur, iuxta <hi rend="italic">wulgo</hi> 16 non, ut] ut non <hi rend="italic">Big</hi> <lb/>
            22 spiculi <hi rend="italic">Urs</hi> lumine <hi rend="italic">del. Lat et Scal,</hi> luminis <hi rend="italic">Ivm</hi> 23 solis <hi rend="italic">add. <lb/>
             Gel</hi> 24 repertrici <hi rend="italic">Gel:</hi> reperiri ei <hi rend="italic">B</hi> 25 aduocat <hi rend="italic">Urs:</hi> aduocant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            28 spectabunt <hi rend="italic">Gel:</hi> expectabunt <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="234"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus <lb/>
            decipit, quem in uestibus purpura oculandis saepissime euenire <lb/>
            . est. cum putaueris recte conciliasse temperamenta colorum <lb/>
            et credideris comparationes eorum inter se unasse erudite, <lb/>
            mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem <lb n="5"/>
            traducta diuersitas euomet. eadem itaque caligine circa filiorum <lb/>
            quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus <lb/>
            figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis <lb/>
            quam parabolae materia praetexit. duos enim populos in <lb/>
            duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. <lb n="10"/>
            nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore <lb/>
            disponere ueniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum <lb/>
            expresserint. porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione <lb/>
            filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur <lb/>
            de configuratione filii minoris. licet enim filius audiat <lb n="15"/>
            et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano <lb/>
            reconciliationem dei patris inuideat, quod uel maxime <lb/>
            diuersa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: <lb/>
            ecce quot annis tibi seruio et praeceptum tuum numquam <lb/>
            praeteriui. quando enim non transgressor legis Iudaeus, <lb n="20"/>
            aure audiens et non audiens, odio habens traducentem <lb/>
            in portis et aspernamento sermonem sanctum? sic nec patris <lb/>
            ad Iudaeum erit uox: tu semper mecum es, et omnia <lb/>
            mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati <lb/>
            quidem et in altum elati, sed qui non computauerint <lb n="25"/>
            deum et qui dereliquerint dominum et in iram prouocauerint <lb/>
            sanctum Israelis. omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui <lb/>
            etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa <lb/>
            terra paternae promissionis. atque adeo non minus hodie

<note type="footnote">15] cf. Rom. 9, 4. 19] Luc. 15, 29. 23] Luc. 15, 31. 25] cf. <lb/>
            Es. 6, 10. 1, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 quem <hi rend="italic">Gel:</hi> quam <hi rend="italic">B</hi> 3 putaueris <hi rend="italic">Gel:</hi> putauerit <hi rend="italic">B</hi> colorum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            seculorum <hi rend="italic">B</hi> 4 unasse <hi rend="italic">scripsi:</hi> amasse <hi rend="italic">B,</hi> animasse <hi rend="italic">Urs,</hi> hamasse <hi rend="italic">Itm</hi> <lb/>
            erudite <hi rend="italic">Hild:</hi> erudito <hi rend="italic">B</hi> 5 in utroque corpore hominibus <hi rend="italic">Hild</hi> 6 traducta <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> traductum <hi rend="italic">B</hi> 8 lumine <hi rend="italic">Gel:</hi> liminis <hi rend="italic">B</hi> 12 maiore <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            maiorem <hi rend="italic">B</hi> 18 carpit <hi rend="italic">Gel:</hi> carpitur <hi rend="italic">B</hi> 19 quot annis <hi rend="italic">Gel:</hi> quotannis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            21 traducem in hortis <hi rend="italic">Scal</hi> 22 aspernans <hi rend="italic">Urs</hi> sic nec <hi rend="italic">Gel:</hi> sic ne <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 deum <hi rend="italic">C,</hi> dominum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione <lb/>
            mendicat seruiens usque adhuc principibus eius, id est <lb/>
            saeculi huius. quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; . <lb/>
            Iudaeum enim parabola non recipit. multo aptius Christianum <lb/>
            maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei <lb n="5"/>
            comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae <lb/>
            designatus permitteret demutationem. nisi quod et clausula <lb/>
            refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere <lb/>
            et non dolere conueniet, siquidem tota spes nostra cum <lb/>
            reliqua Israelis expectatione coniuncta est. ita etsi quaedam <lb n="10"/>
            facient, [et] aliis contra sapientibus interimitur exemplorum <lb/>
            peraequatio. quamquam, etsi omnia ad speculum respondere <lb/>
            possint, unum et praecipuum periculum interpretationum, ne <lb/>
            aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae <lb/>
            cuiusque materia mandauit. meminimus enim et histriones,<lb n="15"/>
            cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia <lb/>
            longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime <lb/>
            exprimentes. sed uiderit ingenium extraordinarium. <lb/>
            nihil enim ad Andromacham. sic et haeretici easdem parabolas <lb/>
            quo uolunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. <lb n="20"/>
            quare aptissime? quoniam a primordio secundum occasiones <lb/>
            parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. uacuit <lb/>
            scilicet illis solutis a regula ueritatis ea conquirere atque componere, <lb/>
            quorum parabolae uidentur. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur,<lb n="25"/>
            sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus <lb/>
            omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque <lb/>
            caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae? <lb/>
            et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris <lb/>
            salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri

<note type="footnote"> 3 quaerant <hi rend="italic">Harrisius:</hi> quaerunt <hi rend="italic">B</hi> 9 conueniet <hi rend="italic">Gel:</hi> non ueniet <hi rend="italic">B</hi>, <lb/>
            10 aliqua <hi rend="italic">Semlerus</hi> et si <hi rend="italic">milgo</hi> 11 fauent <hi rend="italic">Oehlerus</hi> et <hi rend="italic">B,</hi> sed <hi rend="italic">Gel, <lb/>
             deleui</hi> 13 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> si <hi rend="italic">B,</hi> sit <hi rend="italic">Gel</hi> 14 facilitas <hi rend="italic">Iwn:</hi> felicitas <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 exprimentes <hi rend="italic">Gel:</hi> exprimentur <hi rend="italic">B</hi> 19 Andromacham <hi rend="italic">Gel:</hi> andromachiam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 trahunt <hi rend="italic">Lat,</hi> tradunt <hi rend="italic">Scal,</hi> trahentes <hi rend="italic">fort</hi>. excludunt] <lb/>
            ex se <hi rend="italic">(uel</hi> exemplisj ludunt <hi rend="italic">fort.,</hi> excudunt <hi rend="italic">Hartelius</hi> 21 quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> quonam <hi rend="italic">B</hi> 22 uacauit <hi rend="italic">Urs</hi> 24 parabolae exempla <hi rend="italic">fort</hi>. 29 erat <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> erant <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> 30 deo <hi rend="italic">Gel:</hi> a deo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="236"/>
            quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret, <lb/>
            necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo <lb/>
            tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. <lb/>
            huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et <lb/>
            coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. <lb n="5"/>
            sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam <lb/>
            et disponendam et tegendam parabolam, ut illuc perducantur, <lb/>
            cui exemplum procuratur. et duo utique filii illuc <lb/>
            spectabunt, quo et drachma et ouis. quibus enim cohaerent, <lb/>
            eandem habent causam eandemque utique mussitationem Pharisaeorum <lb n="10"/>
            erga commercium domini et ethnicorum. aut si <lb/>
            quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam <lb/>
            iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: <lb/>
            non erit uectigal pendens ex filiis Israel. <lb/>
            nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, <lb n="15"/>
            nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris <lb/>
            transitus. peccatores autem cum adiungit publicanis, non <lb/>
            statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. sed unum <lb/>
            genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, <lb/>
            alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. <lb n="20"/>
            ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum, <lb/>
            sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit. <lb/>
            nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. <lb/>
            non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina <lb/>
            congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. totum autem <lb n="25"/>
            statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus <lb/>
            ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. nam si <lb/>
            Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique <lb/>
            baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe <lb/>
            euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis <lb n="30"/>
            etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum <lb/>
            tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus

<note type="footnote"> 14] Deut. 23, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 describeret <hi rend="italic">Gel:</hi> describere <hi rend="italic">B</hi> 7 perducant <hi rend="italic">fort</hi>. 9 spectabunt quo <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> expectabunt quod <hi rend="italic">B</hi> 10 eandemque] eandem <hi rend="italic">fort</hi>. 11 et <hi rend="italic">add. <lb/>
             Oehlerus</hi> 22 mensa <hi rend="italic">Gel</hi> 24 in agina <hi rend="italic">B,</hi> imagini <hi rend="italic">Urs</hi> 31 alii quam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> aliquamdiu <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non <lb/>
            moechi et fornicatores, sed idololatrae et blasphemi et negatores <lb/>
            et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, <lb/>
            et elisa est uerissime hoc imaginis modo tota substantia sacramenti. <lb/>
            quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare?<lb n="5"/>
            quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo <lb/>
            poterit amittere? securitas delicti etiam libido est eius. recuperabit <lb/>
            igitur et apostata uestem priorem, indumentum spiritus <lb/>
            sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus <lb/>
            illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne<lb n="10"/>
            uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum <lb/>
            spoliati. plus est igitur, si nec expedit in Christianum <lb/>
            conuenire ordinem filii prodigi. quod si nec in Iudaeum integre <lb/>
            filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter <lb/>
            interpretatio gubernabitur. uenerat dominus utique, ut quod <lb n="15"/>
            perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam <lb/>
            sanis necessarius. hoc et in parabolis figurabat et in sententiis <lb/>
            praedicabat. quis perit hominum, quis labat de ualetudine, <lb/>
            nisi qui deum nescit? quis saluus ac sanus, nisi qui deum <lb/>
            nouit? has duas species de genere fraternas haec quoque signabit<lb n="20"/>
            parabola. uide an habeat ethnicus substantiam in deo <lb/>
            patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per <lb/>
            quam et apostolus notat in sapientia dei non cognouisse mundum <lb/>
            per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. <lb/>
            hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores <lb n="25"/>
            et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus <lb/>
            tradidit se principi huius aeui. ille eum praefecit porcis <lb/>
            (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos

<note type="footnote"> 16] cf. Matth. 18,11. 9,12. Luc. 19,10. 5, 31. 23] 1 Cor. 1, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 resipuit <hi rend="italic">C,</hi> resipit <hi rend="italic">B</hi> non moechi et fornicarii (Tornicatores <hi rend="italic">ego)</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc moechis et fornicatoriis et <hi rend="italic">B</hi> 3 hac parabola <hi rend="italic">Gel:</hi> hanc <lb/>
            parabolam <hi rend="italic">B</hi> 4 imaginis <hi rend="italic">scripsi:</hi> magis <hi rend="italic">B</hi> 9 anulum <hi rend="italic">fort. delendum</hi> <lb/>
            11 a tortoribus <hi rend="italic">C,</hi> auribus <hi rend="italic">B,</hi> moribus <hi rend="italic">Urs</hi> 13 conuenire <hi rend="italic">Gel:</hi> et inuenire <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 labat <hi rend="italic">Gel:</hi> leuat <hi rend="italic">B</hi> 19 deum <hi rend="italic">bis C,</hi> dominum <hi rend="italic">bis B</hi> 25 domini <lb/>
            foribus <hi rend="italic">Hartelius</hi> iactus <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> factus <hi rend="italic">B</hi> 26 fame <hi rend="italic">Gel:</hi> fama <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            28 ut <hi rend="italic">Gel:</hi> in <hi rend="italic">B</hi> pasceret <hi rend="italic">Gel:</hi> pascere <hi rend="italic">B</hi> ille <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            esset uitalis escae simulque alios uideret in opere diuino abundantes <lb/>
            pane caelesti. recordatur patris dei, satisfacto redit, <lb/>
            uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam <lb/>
            transgressus amiserat. anulum quoque accepit tunc primum, <lb/>
            quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde <lb n="5"/>
            opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. hic <lb/>
            erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, <lb/>
            quod non statim Christianus. hunc et Pharisaei de <lb/>
            saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus <lb/>
            maerebant.. et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus <lb n="10"/>
            est liuor, non quia innocentes et deo obsequentes <lb/>
            Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos <lb/>
            semper apud patrem esse oportuerat. et utique Iudaeus ad <lb/>
            primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam <lb/>
            restitutionem. illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero <lb n="15"/>
            quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. puto me <lb/>
            et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum <lb/>
            adcommodatiores interpretationes reddidisse. ceterum <lb/>
            si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam <lb/>
            Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem <lb n="20"/>
            paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia <lb/>
            concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et <lb/>
            fornicationem inconcessibilia seruari. sed plus est, quod nihil <lb/>
            aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. denique si <lb/>
            aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius <lb n="25"/>
            dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta <lb/>
            restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet <lb/>
            in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per <lb/>
            aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius domini in <lb/>
            gregem referet. sed malumus in scripturis minus, si forte, <lb n="30"/>
            sapere quam contra. proinde sensum domini custodire debemus <lb/>
            atque praeceptum. non est leuior transgressio in interpretatione <lb/>
            quam in conuersatione.

<note type="footnote"> 1 escae <hi rend="italic">Oiacconius:</hi> esca <hi rend="italic">B</hi> uideret <hi rend="italic">Gel:</hi> uidet <hi rend="italic">B</hi> 4 accipit <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            primum <hi rend="italic">Gel:</hi> pristinum <hi rend="italic">B</hi> 10 maerebant <hi rend="italic">Gel:</hi> merebant <hi rend="italic">B,</hi> numerabant <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> mirabantur <hi rend="italic">fort</hi>. 30 referet <hi rend="italic">Gel:</hi> refert <hi rend="italic">B</hi> si <hi rend="italic">add. Gel</hi> </note>
</p><pb n="239"/></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas <lb/>
            istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi <lb/>
            quam materia propositi est, contendunt iam nec competere <lb/>
            ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia <lb/>
            ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola <lb n="5"/>
            natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus <lb/>
            pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem <lb/>
            ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa <lb/>
            sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid <lb/>
            amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit<lb n="10"/>
            utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num <lb/>
            ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam <lb/>
            necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio, <lb/>
            an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam <lb/>
            quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo <lb n="15"/>
            propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc <lb/>
            ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod <lb/>
            exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes <lb/>
            redempturae. bene quod et Iohannes domini uias <lb/>
            sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis <lb n="20"/>
            Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et <lb/>
            Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. <lb/>
            atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere <lb/>
            contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur <lb/>
            fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus <lb n="25"/>
            est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum <lb/>
            dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis <lb/>
            misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur <lb/>
            contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius <lb/>
            extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes <lb n="30"/>
            sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc <lb/>
            uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam <lb/>
            malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si

<note type="footnote"> 1 in ethnicum <hi rend="italic">Gel:</hi> ethnicorum <hi rend="italic">B</hi> ethnicos non disserendi <hi rend="italic">fort</hi>. 6 ream <lb/>
            deo <hi rend="italic">Gel:</hi> rem a deo <hi rend="italic">B</hi> 9 qui <hi rend="italic">Gel:</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> 11 eam] gratiam <hi rend="italic">fort</hi>. num <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc <hi rend="italic">B,</hi> non <hi rend="italic">Pam</hi> 18 paenitentes <hi rend="italic">C, om. B</hi> 22 Tyriis <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            Tyris <hi rend="italic">B</hi> 27 ingratis <hi rend="italic">B,</hi> gnaris <hi rend="italic">Lat</hi> 32 iustus <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="240"/>
            ita est, peccando promeremur. age tu funambule pudicitiae <lb/>
            et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum <lb/>
            filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis, <lb/>
            carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum <lb/>
            metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane, <lb n="5"/>
            si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido <lb/>
            es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio <lb/>
            de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, . <lb/>
            sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de <lb/>
            moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres. <lb n="10"/>
            sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos <lb/>
            amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio <lb/>
            ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa <lb/>
            iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua <lb/>
            et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem <lb n="15"/>
            in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, <lb/>
            merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post <lb/>
            calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem <lb/>
            paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio, <lb/>
            quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert <lb n="20"/>
            cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos <lb/>
            paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus <lb/>
            Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de <lb/>
            patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus <lb/>
            istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut <lb n="25"/>
            eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae <lb/>
            fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis <lb/>
            effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus, <lb/>
            hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita <lb/>
            cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.

<note type="footnote"> 21] Matth. 3, 8 sqq.-</note>

<note type="footnote"> 3 filum <hi rend="italic">Gel:</hi> filium <hi rend="italic">B</hi> disciplinae <hi rend="italic">scripsi:</hi> disciplina <hi rend="italic">B</hi> auia pendente <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> a uere uia pendentem <hi rend="italic">B</hi> 5 perge sane <hi rend="italic">Gel:</hi> pergesne <hi rend="italic">B</hi> 6 tam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> tamen <hi rend="italic">B</hi> 9 excipiet; eris <hi rend="italic">Gel:</hi> excepi caeteris <hi rend="italic">B</hi> 11 si <hi rend="italic">add. <lb/>
             Gel</hi> 17 asilum (= olcrrpov) <hi rend="italic">Rig</hi> 18 libus <hi rend="italic">Urs</hi> 19 scripturam <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            scripturas <hi rend="italic">B</hi> 20 qui <hi rend="italic">Gel</hi> hunc <hi rend="italic">Urs</hi> 21 dicens <hi rend="italic">Harnackius</hi> 25 nos <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> mox <hi rend="italic">Rig,</hi> oues <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="30"/>
            
</p><pb n="241"/></div></div></body></text></TEI>