Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae -pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis, conuertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens, inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in 8] cf. Es. 43, 18 sq. 9] cf. Hier. 4, 4. 10] Phil. 3, 18. 11] cf. Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7. 24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. 4 praeceptorumque C, praeceptorum B 5 pandas Lat 20 animas C, animam B 21 corda Gel: corde B 27 prohibentur Gel: prohibemur B sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit- Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat 1 sinu Oehlerus: sinum B 3 concupiscentias Gel: concupiscentia B 4 concedetur - 5 hodie om. B, add. Gel moechiae Pam: moechia Gel 5 aliquando Urs: aliqua Gel cur Urs plenior Scal 6 a maiore Oehlerm 7 idololatrae Gel: idololatriae B omni apostatae Gel: omnia apostata B ueniam add. Gel 8 quotiens reum Lat 10 in deprecatione B; in del. Gel 11 tum causam Urs moechia Gel: moechiae B, moechiam Urs 14 frequentatas Gel: frequentas B 21 Madian una] Moab Pam 22 habuerint Gel: habuerunt B 23 ante Christum Gel: antichristum B 25 dono Gel: domino B 28 inhaerebat Gel: in herba B usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de- . scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas? non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis. A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a domino requisita et humeris eius reuecta. procedant ipsae picturae calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet. praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae prouocantur id est ad ea quae prouocant. prouocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis de uictu communicantem 1 et lactae sortes non habentes idoneae B, (ex lacte sordes hoc habent), idoneae Oehlerus, et iactae sordes non ablui idoneae Urs, et luctae sordes non habenis idoneae Scal, ut lacteae fores non habentis idoneas Iwn, et caecae sordes, non ablui idoneae I. Fr. Gronouius, et allitae (uel tantae) sordes non habentes quo abluerentur idonee fort., et lacteae sordes non abeuntes, idoneae Hartelius 3 carnem Gel: carcerem Bj 6 alterum aliquid del. Lat 11 fimo Urs: fumo B 16 et magnum seclusi, et agni Gel, et manu Hartelius 27 id-prouocant seclusit Rig id est] id est responderi fort., scilicet Hartelius prouocabat Rig: prouocabit B, prouocauit Im indignati mussitabant. ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cauillator responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, de futura laboret? sed ouis proprie Christianus et grex domini ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit. ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis dominum, sed ad tuam \'praesumptionem? et tamen ita eam uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in Christianum existimas conuenire. dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est? nonne uniuersarum gentium idem deus et dominus et pastor est? quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? quis magis requiritur a deo quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius. at tu, opinor, hoc uelis, ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel armario. sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta 2 cum figurasset, cui alii configurasse credendum Rig : cum alii configurasset, reddendum B, cui alii configurasse credendum C, cum figurasset, cui alii credendum lun, cum figurasset, cui alii reddendum Gel 4 qui Gel: quid B 6 laboret Gel: laboretur B 8 in oue C, non B, homo Urs 10 interrogationis signum posui 12 omne hominum C, hominum B 15 errat Gel: erratur B 20 prius est Gel uelles Urs 22 iustum Urs: istum B 23 agens Gel: habens B 28 et Iudaei Harnackius 29 habentibus G, habentes B legem et prophetas? posuit igitur illos in parabola, etsi non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. perinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei uerbum. atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris inuenitur, quam Christiano, qui iam in dei luce est. denique et oui et drachmae unus error adscribitur. nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur post fidem perditam, et de iterata amissione eorum et restitutione tractaretur. decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. ita licet dici perisse, quod saluum est. perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis, si in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit aut incuriosius in uerbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. ob tale quid extra gregem datus est uel et ipse forte ira tumore aemulatione, quod denique saepe .1 et si uulgo 4 perinde scripsi: proinde B 4 sq . in drachmae parabola ut ex eadem materia prouocata aeque ethnicum drachmam interpretamur Urs 5 in ethnicum C, ethnicum B 8 in ethnico Urs 9 in Christiano B; in del. Pam 11 defingerentur, post fidem perditam wulgo 12 amissio Gel restitutio notaretur Gel 15 condico Gel: cum dico B 18 et de C, de B 19 intereundo Lat 22 scenicae B 23 aut si in lusus Oehlerus 24 si addidi aliquas B, maleficas Scal, magicas Hild 25 aut addidi incuriosius scripsi: curiositatis B, curiositates Hartelius si in uerbum Oehlerus negationis Lat: negotiationis B aut blasphemiae om. Pam 27 ira tumore Gel: iratum ore B fit, dedignatione castigationis abrupit. debet requiri atque reuocari. quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit. bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans peccatorem. moechum uero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiauit? quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus reuocat? denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est uox: pastores, ecce lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis, quod periit non requisistis. numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi — neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur — non, ut perditae in mortem et comestae resumantur. iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. moechiae uero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius solis lancea opus est. simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed contristationem proximarum fraternitatum. commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter quod in Christianum de diuersa parte coguntur. 8] Ez. 34, 2 sqq. 1 dedignatione Gel: de dignatione B 2 non poterit si Big foris B, forte Bmg 3 reuocari fort . 5 ab admisso fort . 10 comminutum Gel: communitum B 12 periit Gel: perit B 14 sqq . comedi. neque - relinquantur. non, ut — resumantur, iuxta wulgo 16 non, ut] ut non Big 22 spiculi Urs lumine del. Lat et Scal, luminis Ivm 23 solis add. Gel 24 repertrici Gel: reperiri ei B 25 aduocat Urs: aduocant B 28 spectabunt Gel: expectabunt B Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in uestibus purpura oculandis saepissime euenire . est. cum putaueris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se unasse erudite, mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diuersitas euomet. eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit. duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere ueniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem dei patris inuideat, quod uel maxime diuersa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: ecce quot annis tibi seruio et praeceptum tuum numquam praeteriui. quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? sic nec patris ad Iudaeum erit uox: tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui non computauerint deum et qui dereliquerint dominum et in iram prouocauerint sanctum Israelis. omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. atque adeo non minus hodie 15] cf. Rom. 9, 4. 19] Luc. 15, 29. 23] Luc. 15, 31. 25] cf. Es. 6, 10. 1, 2 sq. 2 quem Gel: quam B 3 putaueris Gel: putauerit B colorum Gel: seculorum B 4 unasse scripsi: amasse B, animasse Urs, hamasse Itm erudite Hild: erudito B 5 in utroque corpore hominibus Hild 6 traducta Gel: traductum B 8 lumine Gel: liminis B 12 maiore Gel: maiorem B 18 carpit Gel: carpitur B 19 quot annis Gel: quotannis B 21 traducem in hortis Scal 22 aspernans Urs sic nec Gel: sic ne B 26 deum C, dominum B Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione mendicat seruiens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; . Iudaeum enim parabola non recipit. multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conueniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis expectatione coniuncta est. ita etsi quaedam facient, [et] aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum et praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae cuiusque materia mandauit. meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime exprimentes. sed uiderit ingenium extraordinarium. nihil enim ad Andromacham. sic et haeretici easdem parabolas quo uolunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. quare aptissime? quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. uacuit scilicet illis solutis a regula ueritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae uidentur. Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri 3 quaerant Harrisius: quaerunt B 9 conueniet Gel: non ueniet B , 10 aliqua Semlerus et si milgo 11 fauent Oehlerus et B, sed Gel, deleui 13 et scripsi: si B, sit Gel 14 facilitas Iwn: felicitas B 18 exprimentes Gel: exprimentur B 19 Andromacham Gel: andromachiam B 20 trahunt Lat, tradunt Scal, trahentes fort . excludunt] ex se (uel exemplisj ludunt fort., excudunt Hartelius 21 quoniam Gel: quonam B 22 uacauit Urs 24 parabolae exempla fort . 29 erat Gel: erant B ut add. Oehlerus 30 deo Gel: a deo B quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et tegendam parabolam, ut illuc perducantur, cui exemplum procuratur. et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ouis. quibus enim cohaerent, eandem habent causam eandemque utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium domini et ethnicorum. aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: non erit uectigal pendens ex filiis Israel. nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum, sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit. nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus 14] Deut. 23, 19. 1 describeret Gel: describere B 7 perducant fort . 9 spectabunt quo Gel: expectabunt quod B 10 eandemque] eandem fort . 11 et add. Oehlerus 22 mensa Gel 24 in agina B, imagini Urs 31 alii quam Gel: aliquamdiu B curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non moechi et fornicatores, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est uerissime hoc imaginis modo tota substantia sacramenti. quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare? quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo poterit amittere? securitas delicti etiam libido est eius. recuperabit igitur et apostata uestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. plus est igitur, si nec expedit in Christianum conuenire ordinem filii prodigi. quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. uenerat dominus utique, ut quod perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. hoc et in parabolis figurabat et in sententiis praedicabat. quis perit hominum, quis labat de ualetudine, nisi qui deum nescit? quis saluus ac sanus, nisi qui deum nouit? has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. uide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognouisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus tradidit se principi huius aeui. ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos 16] cf. Matth. 18,11. 9,12. Luc. 19,10. 5, 31. 23] 1 Cor. 1, 21. 1 resipuit C, resipit B non moechi et fornicarii (Tornicatores ego) sed Gel: nunc moechis et fornicatoriis et B 3 hac parabola Gel: hanc parabolam B 4 imaginis scripsi: magis B 9 anulum fort. delendum 11 a tortoribus C, auribus B, moribus Urs 13 conuenire Gel: et inuenire B 18 labat Gel: leuat B 19 deum bis C, dominum bis B 25 domini foribus Hartelius iactus Oehlerus: factus B 26 fame Gel: fama B 28 ut Gel: in B pasceret Gel: pascere B ille Ciacconius: illi B esset uitalis escae simulque alios uideret in opere diuino abundantes pane caelesti. recordatur patris dei, satisfacto redit, uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam transgressus amiserat. anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. hic erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus maerebant.. et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est liuor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. et utique Iudaeus ad primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationes reddidisse. ceterum si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia seruari. sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius domini in gregem referet. sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. non est leuior transgressio in interpretatione quam in conuersatione. 1 escae Oiacconius: esca B uideret Gel: uidet B 4 accipit Urs primum Gel: pristinum B 10 maerebant Gel: merebant B, numerabant uel mirabantur fort . 30 referet Gel: refert B si add. Gel Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae. bene quod et Iohannes domini uias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si 1 in ethnicum Gel: ethnicorum B ethnicos non disserendi fort . 6 ream deo Gel: rem a deo B 9 qui Gel: quae B 11 eam] gratiam fort . num Gel: nunc B, non Pam 18 paenitentes C, om. B 22 Tyriis Gel: Tyris B 27 ingratis B, gnaris Lat 32 iustus Pam ita est, peccando promeremur. age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane, si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, . sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres. sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio, quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus. 21] Matth. 3, 8 sqq.- 3 filum Gel: filium B disciplinae scripsi: disciplina B auia pendente Gel: a uere uia pendentem B 5 perge sane Gel: pergesne B 6 tam Gel: tamen B 9 excipiet; eris Gel: excepi caeteris B 11 si add. Gel 17 asilum (= olcrrpov) Rig 18 libus Urs 19 scripturam Gel: scripturas B 20 qui Gel hunc Urs 21 dicens Harnackius 25 nos B, mox Rig, oues fort .