<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, <lb/>
            omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, <lb/>
            omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. <lb n="5"/>
            quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim <lb/>
            nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec <lb/>
            est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a <lb/>
            fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere <lb/>
            in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, <lb n="10"/>
            sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae <lb/>
            legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in <lb/>
            primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico <lb/>
            uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum <lb/>
            dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid <lb n="15"/>
            magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? <lb/>
            quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut <lb/>
            superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae, <lb/>
            quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui <lb/>
            tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? <lb n="20"/>
            consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut, <lb/>
            sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate <lb/>
            uitae incedamus. si enim consepulti sumus <lb/>
            simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, <lb/>
            hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. <lb n="25"/>
            si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod <lb/>
            et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus <lb/>
            a mortuis iam non moriatur, mors non iam <lb/>
            dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae, <lb/>
            mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita

<note type="footnote"> 6] 1 Thess. 2,8 7] ibid. 4, 3 sqq. 12] Gal. 5,19 sq. 17] Rom. 6,1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 occasione <hi rend="italic">Gel:</hi> occasionem <hi rend="italic">B</hi> 3 prouoca <hi rend="italic">Gel:</hi> prouocat <hi rend="italic">B</hi> 11 deum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dum <hi rend="italic">B</hi> 13 primis <hi rend="italic">Gel:</hi> primo <hi rend="italic">B</hi> 15 haereditati <hi rend="italic">C,</hi> haereditatem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 dicemus <hi rend="italic">Pam</hi> perseuerabimus <hi rend="italic">Pam</hi> 19 quomodo <hi rend="italic">Gel:</hi> quo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 sumus <hi rend="italic">Gel:</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> Christo Iesu <hi rend="italic">Pam</hi> 21 ergo illi <hi rend="italic">Pam,</hi> illi <lb/>
            ergo <hi rend="italic">Oehlerufi</hi> 23 consati <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, <lb/>
            uiuentes autem deo per Christum Iesum. <lb/>
            igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum <lb/>
            mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si <lb/>
            possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus <lb n="5"/>
            denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- . <lb/>
            quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis <lb/>
            nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae <lb/>
            et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae <lb/>
            in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua <lb n="10"/>
            negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum <lb/>
            autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate <lb/>
            carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te <lb/>
            a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex <lb/>
            Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et <lb n="15"/>
            plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege <lb/>
            miserit deus per carnem filium suum in similitudine <lb/>
            carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit <lb/>
            delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, <lb/>
            impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed <lb n="20"/>
            secundum spiritum incedimus. qui enim secundum <lb/>
            carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui <lb/>
            secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem <lb/>
            carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum, <lb/>
            et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non <lb n="25"/>
            posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est <lb/>
            ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis <lb/>
            uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis <lb/>
            et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans <lb/>
            de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus

<note type="footnote"> 13] Rom. 8, 2. 16] ibid. 8, 3 sqq. 26] ibid. 8, 13. 30] Eph. 2, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 uos <hi rend="italic">om. Pam</hi> 3 qui <hi rend="italic">om. Pam</hi> 8 nouerat <hi rend="italic">Gel:</hi> *uestrae <hi rend="italic">B</hi> famula <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 9 iniquitati ad iniquitatem <hi rend="italic">Pam</hi> 13 manumisit te a <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            manum misit ea <hi rend="italic">B</hi> 15 Iudaismo <hi rend="italic">Gel:</hi> iudaeis modo <hi rend="italic">B</hi> 17 per carnem <lb/>
            miserit <hi rend="italic">Pam</hi> similitudinem <hi rend="italic">Pam</hi> 24 dei et in deum <hi rend="italic">fort</hi>. deum C, <lb/>
            dominum <hi rend="italic">B</hi> 29 repetens <hi rend="italic">fort</hi>. </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="258"/>
            facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans <lb/>
            denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se <lb/>
            tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, <lb/>
            inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit: <lb/>
            qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur <lb n="5"/>
            hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non <lb/>
            fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere <lb/>
            consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui <lb/>
            uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore <lb/>
            uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis <lb n="10"/>
            ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, <lb/>
            tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator <lb/>
            aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos <lb/>
            seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super <lb/>
            filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui <lb n="15"/>
            contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam <lb/>
            fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes <lb/>
            compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino, <lb/>
            in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae <lb/>
            membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam <lb n="20"/>
            libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede <lb/>
            iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca <lb/>
            multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam <lb/>
            si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, <lb/>
            esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione <lb n="25"/>
            temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit <lb/>
            circumcisionem. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae <lb/>
            et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco <lb/>
            ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando

<note type="footnote">3] Eph. 4,20.28. 9] ibid. 4,29. 10] ibid. 5,3. 5 sqq. 18] ibid. <lb/>
            5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 uoluntates <hi rend="italic">Iwn</hi> 2 eo <hi rend="italic">C,</hi> gratia <hi rend="italic">B,</hi> gratia, eo <hi rend="italic">Gel</hi> 4 sic <hi rend="italic">alterum <lb/>
             Gel:</hi> si <hi rend="italic">B</hi> 5 moechabatur <hi rend="italic">Gel:</hi> moechatur <hi rend="italic">B</hi> 17 effossa <hi rend="italic">Gel: effusa B</hi> <lb/>
            18 nolite <hi rend="italic">Gel:</hi> noli te <hi rend="italic">B</hi> 23 adnumerantur <hi rend="italic">fort</hi>. 25 esset <hi rend="italic">Harrisius:</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">B</hi> 29 ad indictionem <hi rend="italic">Lat:</hi> addictionem <hi rend="italic">B</hi> saluo <hi rend="italic">Gel:</hi> salua <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            30 ueniae <hi rend="italic">Gel:</hi> ueniet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="259"/>
            ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur <lb/>
            et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic <lb/>
            loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis <lb/>
            eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in <lb/>
            prouerbiis Salomon, quae <foreign xml:lang="grc">παροιμίας</foreign> dicimus, specialiter de <lb n="5"/>
            moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per <lb/>
            indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, <lb/>
            dolores et dehonestationes sustinet. ignominia <lb/>
            autem eius non abolebitur in aeuum. plena <lb/>
            enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii. <lb n="10"/>
            hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam <lb/>
            audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini <lb/>
            et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis <lb/>
            beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum <lb/>
            nec in uia peccatorum steterit et in cathedra <lb n="15"/>
            pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi <lb/>
            cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non <lb/>
            introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis <lb/>
            non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus <lb/>
            meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures,<lb n="20"/>
            quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum <lb/>
            uiro innocente innocens eris, et cum electo electus <lb/>
            eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori <lb/>
            autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes <lb/>
            meas et adsumis testamentum meum per os <lb n="25"/>
            tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris <lb/>
            portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus <lb/>
            et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non

<note type="footnote"> 6] Prou. 6, 32 sqq. 12] Es. 52, 11. 2 Cor. 6, 17. 14] Ps. 1,1 sqq. <lb/>
            16] ibid. 26, 4 sqq. 21] ibid. 18, 26. 23] ibid. 50, 16 sqq. 28] 1 Cor. <lb/>
            5, 9 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 non concurrat <hi rend="italic">Hartelius</hi> 4 sunt <hi rend="italic">BC,</hi> sint <hi rend="italic">Gel</hi> 9 aeuum <hi rend="italic">C,</hi> eum <hi rend="italic">B</hi>- <lb/>
            10 parcet <hi rend="italic">C,</hi> paret <hi rend="italic">B</hi> 12 Esaiam <hi rend="italic">Lat:</hi> cassum <hi rend="italic">B</hi> 13 tetigeritis <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            egeritis <hi rend="italic">B,</hi> attigeritis <hi rend="italic">Lat</hi> 17 consessu <hi rend="italic">Pam:</hi> consensu <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">Gel:</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 odiui ecclesiam malignantium <hi rend="italic">Lat:</hi> hoc de ecclesia male agentium <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 solius <hi rend="italic">Lat</hi> plures solus <hi rend="italic">fort</hi>. 21 quoniam quidem <hi rend="italic">Gel:</hi> quod quid <lb/>
            est <hi rend="italic">B</hi> 24 utl et <hi rend="italic">fort</hi>. exponis <hi rend="italic">Gel:</hi> expones <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius <lb/>
            mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo. <lb/>
            nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in <lb/>
            uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) <lb/>
            aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera, <lb n="5"/>
            cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; <lb/>
            quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit <lb/>
            conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini <lb/>
            cito imponas neque communices delictis alienis. item <lb/>
            ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis <lb n="10"/>
            enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare <lb/>
            operibus infructuosis tenebrarum, immo et <lb/>
            reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe <lb/>
            est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose <lb/>
            incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto <lb n="15"/>
            magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi <lb/>
            ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet <lb/>
            emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam <lb/>
            non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, <lb/>
            sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine <lb n="20"/>
            ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, <lb/>
            sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere <lb/>
            concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis <lb/>
            communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex <lb/>
            paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae <lb n="25"/>
            mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim <lb/>
            fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. <lb/>
            dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset

<note type="footnote"> 7] 1 Cor. 5, 6. 8] 1 Tim. 5, 22. 10] Eph. 5, 7 sqq. 11 sqq. 15] cf. <lb/>
            2 Thess. 3, 6. 17] cf. Eph. 5, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 huius mundi <hi rend="italic">Gel:</hi> huiusmodi <hi rend="italic">B</hi> 5 enim tam <hi rend="italic">Gel:</hi> tam in <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 quoniam <hi rend="italic">Oehlerm:</hi> modicam <hi rend="italic">B,</hi> modicum <hi rend="italic">Urs</hi> et <hi rend="italic">del. Urs</hi> modicum <lb/>
            <hi rend="italic">del. Urs</hi> desipit <hi rend="italic">Gel:</hi> despicit <hi rend="italic">B</hi> 14 dicere <hi rend="italic">Gel</hi> 16 consultata <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Gel: om. lacuna tredecim fere litterarum relicta B,</hi> consulta sunt <hi rend="italic">Semlerus <lb/>
            </hi> 18 et] ut <hi rend="italic">Gel</hi> 21 uetustatis <hi rend="italic">Rig:</hi> ueritatis <hi rend="italic">B,</hi> uanitatis <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            22 quodsi <hi rend="italic">Lat</hi> 25 quae mauult <hi rend="italic">Gel:</hi> qua ei uult <hi rend="italic">B,</hi> qua mauult <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            quae uult <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 ita psse <hi rend="italic">B,</hi> cauisse <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> statuisse <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: <lb/>
            nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam <lb/>
            egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi <lb/>
            posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum <lb/>
            dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum <lb n="5"/>
            cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim <lb/>
            quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub <lb/>
            qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non <lb/>
            perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis <lb/>
            et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione<lb n="10"/>
            detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, <lb/>
            nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens <lb/>
            dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte <lb/>
            peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam <lb/>
            semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in <lb n="15"/>
            sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad <lb/>
            hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse <lb/>
            fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus, <lb/>
            quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia <lb/>
            illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad <lb n="20"/>
            ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa <lb/>
            liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et <lb/>
            sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus <lb/>
            adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad <lb/>
            se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem, <lb n="25"/>
            quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit <lb/>
            aut maioribus et inremissibilibus a deo solo. 
</p></div></div></body></text></TEI>