<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem <lb n="15"/>
            ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in <lb/>
            omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum <lb/>
            dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et <lb/>
            in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo <lb/>
            purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum <lb n="20"/>
            dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei <lb/>
            sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum <lb/>
            a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum <lb/>
            carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum <lb/>
            id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo <lb n="25"/>
            posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos <lb/>
            et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans <lb/>
            regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet <lb/>
            si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur, <lb/>
            utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens: <lb n="30"/>
            sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed <lb/>
            sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in <lb/>
            spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto

<note type="footnote"> 18] 1 Cor. 3, 16 sq. 24] ibid. 3,18. 28] ibid. 6,9. 31] ibid. 6,11. </note>

<note type="footnote"> 3 uilitate <hi rend="italic">Pam:</hi> utilitate <hi rend="italic">B</hi> 16 qualem et in <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 21 uitiabit <lb/>
            <hi rend="italic">HarrisiUlS:</hi> uitiauit <hi rend="italic">B</hi> 23 a <hi rend="italic">del. Gel</hi> 25 a <hi rend="italic">del. Gel</hi> 28 nec <hi rend="italic">Pam -</hi> </note> 
<pb n="253"/>

            facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem <lb/>
            denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum <lb/>
            columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter <lb/>
            cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non <lb/>
            fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait <lb n="5"/>
            deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit <lb/>
            hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit <lb/>
            illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est. <lb/>
            deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit <lb/>
            per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum <lb n="10"/>
            illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi? <lb/>
            quia et Christus dei templum. euertite templum hoc, <lb/>
            et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra <lb/>
            Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod, <lb/>
            qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? <lb n="15"/>
            erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur <lb/>
            domino, unus est spiritus. fugite fornicationem. <lb/>
            si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? <lb/>
            nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando <lb/>
            adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo <lb n="20"/>
            extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum <lb/>
            peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, <lb/>
            ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, <lb/>
            sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens, <lb/>
            empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;<lb n="25"/>
            glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc <lb/>
            qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et

<note type="footnote"> 3] 1 Cor. 6,13. 5] Gen. 1, 26 sqq. 8] Ioh. 1, 14. 1 Cor. 6,14. <lb/>
            11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 conficiet <hi rend="italic">Lat</hi> 5 domino <hi rend="italic">Lat</hi> 8 et dominus <hi rend="italic">Lat</hi> 9 suscitabit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> suscitauit <hi rend="italic">B</hi> 11 non ideo <hi rend="italic">B;</hi> non <hi rend="italic">del. Gel</hi> non <hi rend="italic">alterum, quoque del. <lb/>
            Urs</hi> 18 uenia <hi rend="italic">Gel:</hi> ueniam <hi rend="italic">B</hi> moechus <hi rend="italic">Gel:</hi> moechum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 profecero <hi rend="italic">C,</hi> proficere <hi rend="italic">B, fecero Gel</hi> si <hi rend="italic">C,</hi> si ergo <hi rend="italic">B</hi> 21 qui <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">B</hi> 23 aufert te <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> auferat <hi rend="italic">B,</hi> aufert <hi rend="italic">Gel</hi> 24 addicit <lb/>
            <hi rend="italic">Oiacconius:</hi> adiicit <hi rend="italic">B</hi> apponens <hi rend="italic">Urs</hi> 26 deum <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 27 ignouerit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ignorauerit <hi rend="italic">B</hi> dedecorauerit <hi rend="italic">Gel:</hi> decorauerit <hi rend="italic">B</hi> deum <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            - dominum <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si <lb/>
            uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure <lb/>
            censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et <lb/>
            excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice <lb/>
            illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas <lb n="5"/>
            ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum <lb/>
            est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem <lb/>
            unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori <lb/>
            et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum <lb/>
            nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam <lb n="10"/>
            si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit <lb/>
            et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si <lb/>
            fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim <lb/>
            timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur <lb/>
            matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse <lb n="15"/>
            aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? <lb/>
            innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, <lb/>
            si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam <lb/>
            uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an <lb/>
            poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia <lb n="20"/>
            eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. <lb/>
            quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet <lb/>
            fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens <lb/>
            pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis <lb/>
            dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit <lb n="25"/>
            uxorem praeter causam moechiae, facit eam <lb/>
            moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. <lb/>
            quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo <lb/>
            admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque

<note type="footnote">6] 1 Cor. 7, 1 sqq. 18] 1 Cor. 7, 9. 25] Matth. 5, 82. </note>

<note type="footnote"> 2 securi <hi rend="italic">Gel</hi> 4 excaudicet <hi rend="italic">Gel:</hi> audi <hi rend="italic">B</hi> fruticare <hi rend="italic">Pam:</hi> fructiiicare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            permittatur <hi rend="italic">Hartelius</hi> aspice <hi rend="italic">Gel:</hi> ut aspicias <hi rend="italic">B,</hi> aspicias <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            6 scripsistis <hi rend="italic">Urs:</hi> scriptis <hi rend="italic">B,</hi> scribitis <hi rend="italic">Gel</hi> 10 isset <hi rend="italic">Pam,</hi> iret <hi rend="italic">Scal</hi> <lb/>
            11 infregit <hi rend="italic">BC,</hi> infringit <hi rend="italic">Gel</hi> 15 esse aequales <hi rend="italic">B,</hi> adhaerere <hi rend="italic">Gel</hi> 16 quando <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> Adae <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">Gel</hi> sperant ignosci <hi rend="italic">fort</hi>. 18 praestat <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            20 uritur <hi rend="italic">scripsi:</hi> erit <hi rend="italic">B,</hi> urit <hi rend="italic">Iun,</hi> uret <hi rend="italic">Lat,</hi> deerit <hi rend="italic">Hartelius</hi> concupiscentiae <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 21 apostoli <hi rend="italic">Gel:</hi> apostolum <hi rend="italic">B</hi> 23 manet <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            inuret <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris <lb/>
            solutionem, ut moechiae locum non des: solutus <lb/>
            es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem <lb/>
            tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit <lb/>
            uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt <lb n="5"/>
            huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum <lb/>
            tempus in collecto constituit, ut et qui habent <lb/>
            uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim <lb/>
            habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite <lb/>
            et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem <lb n="10"/>
            degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant <lb/>
            deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo <lb/>
            placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem <lb/>
            quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit <lb/>
            quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis.<lb n="15"/>
            sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat; <lb/>
            puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste <lb/>
            est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et <lb/>
            fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus <lb/>
            honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum, <lb n="20"/>
            ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale <lb/>
            Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam <lb/>
            titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed <lb/>
            nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne <lb/>
            naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere<lb n="25"/>
            benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. <lb/>
            hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis <lb/>
            enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis <lb/>
            haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 7, 27 sqq. 9] Gen. 1, 28. 11] 1 Cor. 7, 82 sq. 13] <lb/>
            ef. ibid. 7, 38 sqq. 17] ibid. 7, 40. </note>

<note type="footnote"> . <hi rend="italic">4 uxorem, non peccas fort. 9 desiderantis Gel: desiderantesB</hi> 10 pater <lb/>
            praeter <hi rend="italic">Pam in ed.,</hi> Paulus praeter <hi rend="italic">Pam</hi> 13 couiugi <hi rend="italic">Lat</hi> uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> uirginera <hi rend="italic">B</hi> 14 decernit <hi rend="italic">Urs</hi> 16 sic <hi rend="italic">Urs:</hi> si <hi rend="italic">B</hi> 20 honorandis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> honorari <hi rend="italic">B,</hi> honorariis <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 ne <hi rend="italic">Gel:</hi> quique <hi rend="italic">B,</hi> Quine <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            29 iam <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam <hi rend="italic">B</hi>.- </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius <lb/>
            armari. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, <lb/>
            omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, <lb/>
            omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. <lb n="5"/>
            quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim <lb/>
            nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec <lb/>
            est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a <lb/>
            fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere <lb/>
            in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, <lb n="10"/>
            sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae <lb/>
            legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in <lb/>
            primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico <lb/>
            uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum <lb/>
            dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid <lb n="15"/>
            magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? <lb/>
            quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut <lb/>
            superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae, <lb/>
            quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui <lb/>
            tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? <lb n="20"/>
            consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut, <lb/>
            sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate <lb/>
            uitae incedamus. si enim consepulti sumus <lb/>
            simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, <lb/>
            hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. <lb n="25"/>
            si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod <lb/>
            et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus <lb/>
            a mortuis iam non moriatur, mors non iam <lb/>
            dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae, <lb/>
            mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita

<note type="footnote"> 6] 1 Thess. 2,8 7] ibid. 4, 3 sqq. 12] Gal. 5,19 sq. 17] Rom. 6,1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 occasione <hi rend="italic">Gel:</hi> occasionem <hi rend="italic">B</hi> 3 prouoca <hi rend="italic">Gel:</hi> prouocat <hi rend="italic">B</hi> 11 deum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dum <hi rend="italic">B</hi> 13 primis <hi rend="italic">Gel:</hi> primo <hi rend="italic">B</hi> 15 haereditati <hi rend="italic">C,</hi> haereditatem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 dicemus <hi rend="italic">Pam</hi> perseuerabimus <hi rend="italic">Pam</hi> 19 quomodo <hi rend="italic">Gel:</hi> quo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 sumus <hi rend="italic">Gel:</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> Christo Iesu <hi rend="italic">Pam</hi> 21 ergo illi <hi rend="italic">Pam,</hi> illi <lb/>
            ergo <hi rend="italic">Oehlerufi</hi> 23 consati <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, <lb/>
            uiuentes autem deo per Christum Iesum. <lb/>
            igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum <lb/>
            mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si <lb/>
            possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus <lb n="5"/>
            denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- . <lb/>
            quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis <lb/>
            nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae <lb/>
            et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae <lb/>
            in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua <lb n="10"/>
            negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum <lb/>
            autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate <lb/>
            carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te <lb/>
            a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex <lb/>
            Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et <lb n="15"/>
            plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege <lb/>
            miserit deus per carnem filium suum in similitudine <lb/>
            carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit <lb/>
            delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, <lb/>
            impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed <lb n="20"/>
            secundum spiritum incedimus. qui enim secundum <lb/>
            carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui <lb/>
            secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem <lb/>
            carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum, <lb/>
            et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non <lb n="25"/>
            posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est <lb/>
            ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis <lb/>
            uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis <lb/>
            et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans <lb/>
            de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus

<note type="footnote"> 13] Rom. 8, 2. 16] ibid. 8, 3 sqq. 26] ibid. 8, 13. 30] Eph. 2, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 uos <hi rend="italic">om. Pam</hi> 3 qui <hi rend="italic">om. Pam</hi> 8 nouerat <hi rend="italic">Gel:</hi> *uestrae <hi rend="italic">B</hi> famula <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 9 iniquitati ad iniquitatem <hi rend="italic">Pam</hi> 13 manumisit te a <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            manum misit ea <hi rend="italic">B</hi> 15 Iudaismo <hi rend="italic">Gel:</hi> iudaeis modo <hi rend="italic">B</hi> 17 per carnem <lb/>
            miserit <hi rend="italic">Pam</hi> similitudinem <hi rend="italic">Pam</hi> 24 dei et in deum <hi rend="italic">fort</hi>. deum C, <lb/>
            dominum <hi rend="italic">B</hi> 29 repetens <hi rend="italic">fort</hi>. </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="258"/>
            facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans <lb/>
            denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se <lb/>
            tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, <lb/>
            inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit: <lb/>
            qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur <lb n="5"/>
            hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non <lb/>
            fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere <lb/>
            consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui <lb/>
            uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore <lb/>
            uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis <lb n="10"/>
            ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, <lb/>
            tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator <lb/>
            aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos <lb/>
            seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super <lb/>
            filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui <lb n="15"/>
            contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam <lb/>
            fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes <lb/>
            compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino, <lb/>
            in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae <lb/>
            membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam <lb n="20"/>
            libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede <lb/>
            iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca <lb/>
            multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam <lb/>
            si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, <lb/>
            esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione <lb n="25"/>
            temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit <lb/>
            circumcisionem. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae <lb/>
            et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco <lb/>
            ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando

<note type="footnote">3] Eph. 4,20.28. 9] ibid. 4,29. 10] ibid. 5,3. 5 sqq. 18] ibid. <lb/>
            5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 uoluntates <hi rend="italic">Iwn</hi> 2 eo <hi rend="italic">C,</hi> gratia <hi rend="italic">B,</hi> gratia, eo <hi rend="italic">Gel</hi> 4 sic <hi rend="italic">alterum <lb/>
             Gel:</hi> si <hi rend="italic">B</hi> 5 moechabatur <hi rend="italic">Gel:</hi> moechatur <hi rend="italic">B</hi> 17 effossa <hi rend="italic">Gel: effusa B</hi> <lb/>
            18 nolite <hi rend="italic">Gel:</hi> noli te <hi rend="italic">B</hi> 23 adnumerantur <hi rend="italic">fort</hi>. 25 esset <hi rend="italic">Harrisius:</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">B</hi> 29 ad indictionem <hi rend="italic">Lat:</hi> addictionem <hi rend="italic">B</hi> saluo <hi rend="italic">Gel:</hi> salua <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            30 ueniae <hi rend="italic">Gel:</hi> ueniet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="259"/>
            ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur <lb/>
            et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic <lb/>
            loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis <lb/>
            eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in <lb/>
            prouerbiis Salomon, quae <foreign xml:lang="grc">παροιμίας</foreign> dicimus, specialiter de <lb n="5"/>
            moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per <lb/>
            indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, <lb/>
            dolores et dehonestationes sustinet. ignominia <lb/>
            autem eius non abolebitur in aeuum. plena <lb/>
            enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii. <lb n="10"/>
            hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam <lb/>
            audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini <lb/>
            et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis <lb/>
            beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum <lb/>
            nec in uia peccatorum steterit et in cathedra <lb n="15"/>
            pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi <lb/>
            cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non <lb/>
            introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis <lb/>
            non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus <lb/>
            meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures,<lb n="20"/>
            quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum <lb/>
            uiro innocente innocens eris, et cum electo electus <lb/>
            eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori <lb/>
            autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes <lb/>
            meas et adsumis testamentum meum per os <lb n="25"/>
            tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris <lb/>
            portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus <lb/>
            et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non

<note type="footnote"> 6] Prou. 6, 32 sqq. 12] Es. 52, 11. 2 Cor. 6, 17. 14] Ps. 1,1 sqq. <lb/>
            16] ibid. 26, 4 sqq. 21] ibid. 18, 26. 23] ibid. 50, 16 sqq. 28] 1 Cor. <lb/>
            5, 9 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 non concurrat <hi rend="italic">Hartelius</hi> 4 sunt <hi rend="italic">BC,</hi> sint <hi rend="italic">Gel</hi> 9 aeuum <hi rend="italic">C,</hi> eum <hi rend="italic">B</hi>- <lb/>
            10 parcet <hi rend="italic">C,</hi> paret <hi rend="italic">B</hi> 12 Esaiam <hi rend="italic">Lat:</hi> cassum <hi rend="italic">B</hi> 13 tetigeritis <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            egeritis <hi rend="italic">B,</hi> attigeritis <hi rend="italic">Lat</hi> 17 consessu <hi rend="italic">Pam:</hi> consensu <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">Gel:</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 odiui ecclesiam malignantium <hi rend="italic">Lat:</hi> hoc de ecclesia male agentium <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 solius <hi rend="italic">Lat</hi> plures solus <hi rend="italic">fort</hi>. 21 quoniam quidem <hi rend="italic">Gel:</hi> quod quid <lb/>
            est <hi rend="italic">B</hi> 24 utl et <hi rend="italic">fort</hi>. exponis <hi rend="italic">Gel:</hi> expones <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius <lb/>
            mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo. <lb/>
            nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in <lb/>
            uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) <lb/>
            aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera, <lb n="5"/>
            cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; <lb/>
            quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit <lb/>
            conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini <lb/>
            cito imponas neque communices delictis alienis. item <lb/>
            ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis <lb n="10"/>
            enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare <lb/>
            operibus infructuosis tenebrarum, immo et <lb/>
            reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe <lb/>
            est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose <lb/>
            incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto <lb n="15"/>
            magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi <lb/>
            ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet <lb/>
            emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam <lb/>
            non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, <lb/>
            sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine <lb n="20"/>
            ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, <lb/>
            sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere <lb/>
            concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis <lb/>
            communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex <lb/>
            paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae <lb n="25"/>
            mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim <lb/>
            fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. <lb/>
            dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset

<note type="footnote"> 7] 1 Cor. 5, 6. 8] 1 Tim. 5, 22. 10] Eph. 5, 7 sqq. 11 sqq. 15] cf. <lb/>
            2 Thess. 3, 6. 17] cf. Eph. 5, 25 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 huius mundi <hi rend="italic">Gel:</hi> huiusmodi <hi rend="italic">B</hi> 5 enim tam <hi rend="italic">Gel:</hi> tam in <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 quoniam <hi rend="italic">Oehlerm:</hi> modicam <hi rend="italic">B,</hi> modicum <hi rend="italic">Urs</hi> et <hi rend="italic">del. Urs</hi> modicum <lb/>
            <hi rend="italic">del. Urs</hi> desipit <hi rend="italic">Gel:</hi> despicit <hi rend="italic">B</hi> 14 dicere <hi rend="italic">Gel</hi> 16 consultata <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Gel: om. lacuna tredecim fere litterarum relicta B,</hi> consulta sunt <hi rend="italic">Semlerus <lb/>
            </hi> 18 et] ut <hi rend="italic">Gel</hi> 21 uetustatis <hi rend="italic">Rig:</hi> ueritatis <hi rend="italic">B,</hi> uanitatis <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            22 quodsi <hi rend="italic">Lat</hi> 25 quae mauult <hi rend="italic">Gel:</hi> qua ei uult <hi rend="italic">B,</hi> qua mauult <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            quae uult <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 ita psse <hi rend="italic">B,</hi> cauisse <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> statuisse <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: <lb/>
            nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam <lb/>
            egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi <lb/>
            posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum <lb/>
            dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum <lb n="5"/>
            cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim <lb/>
            quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub <lb/>
            qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non <lb/>
            perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis <lb/>
            et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione<lb n="10"/>
            detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, <lb/>
            nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens <lb/>
            dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte <lb/>
            peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam <lb/>
            semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in <lb n="15"/>
            sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad <lb/>
            hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse <lb/>
            fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus, <lb/>
            quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia <lb/>
            illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad <lb n="20"/>
            ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa <lb/>
            liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et <lb/>
            sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus <lb/>
            adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad <lb/>
            se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem, <lb n="25"/>
            quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit <lb/>
            aut maioribus et inremissibilibus a deo solo. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes <lb/>
            nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? quasi in Apocalypsi <lb/>
            manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium,

<note type="footnote"> 2] cf. Eph. 5,11. 3] cf.1 Cor. 5,11. 4] cf. ibid. 3,17. 18] 1 Tim.1,16. <lb/>
            29] cf. Apoc. 2, 20 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 demonstrationem sui <hi rend="italic">B,</hi> dari restitutionem suis <hi rend="italic">Lat,</hi> demonstra&lt;re <lb/>
            ra)tionem sui <hi rend="italic">Hartelius</hi> 5 deus <hi rend="italic">Gel, om. B</hi> 7 et] aut <hi rend="italic">Lat</hi> 8 qua <hi rend="italic">add. <lb/>
            Urs</hi> 8 si - 9 damnasset <hi rend="italic">C, om. B</hi> 10 a communicatione <hi rend="italic">Gel:</hi> ad communicationem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 adsistit <hi rend="italic">Gel:</hi> adsciscite <hi rend="italic">B</hi> 14 diluendi <hi rend="italic">Gel:</hi> diluendae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 19 quoniam <hi rend="italic">C,</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 26 leuioribus <hi rend="italic">Gel:</hi> lenioribus <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se aduersus <lb/>
            eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten <lb/>
            dicit et docet, atque seducit seruos meos ad fornicandum <lb/>
            et edendum de idolothytis. et largitus sum illi <lb/>
            temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec uult eam <lb n="5"/>
            inire nomine fornicationis. ecce dabo eam in lectum et <lb/>
            moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi <lb/>
            paenitentiam egerint operum eius. bene autem quod apostolis <lb/>
            et fidei et disciplinae regulis conuenit. siue enim ego, <lb/>
            inquit, siue illi, sic praedicamus. totius itaque sacramenti <lb n="10"/>
            interest nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit <lb/>
            denegatum. hanc aequalitatem spiritus sancti qui obseruauerit, <lb/>
            ab ipso deducetur in sensus eius. haereticam enim feminam, <lb/>
            quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in <lb/>
            ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. <lb n="15"/>
            cui enim dubium est haereticum institutione deceptum <lb/>
            cognito postmodum casu et paenitentia expiato et ueniam con- . <lb/>
            sequi et in ecclesiam redigi? unde et apud nos, ut ethnico <lb/>
            par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma <lb/>
            ueritatis utroque nomine purgatus admittitur. aut si certus <lb n="20"/>
            es mulierem illam post fidem uiuam in haeresin postea exspirasse, <lb/>
            ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui <lb/>
            ueniam ex paenitentia uindices, sane agat paenitentiam, sed in <lb/>
            finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. haec <lb/>
            enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus <lb n="25"/>
            multo magis, sed de uenia deo reseruamus. denique ea Apocalypsis <lb/>
            in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos <lb/>
            et incredulos et homicidas et ueneficos et idololatras,. <lb/>
            qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali <lb/>
            damnatione decreuit. non enim de ethnicis uidebitur <lb n="30"/>
            sapere, cum de fidelibus pronuntiarit: qui uicerint,

<note type="footnote"> 9] 1 Cor. 15, 11. 31] Apoc. 21, 7 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 teneret <hi rend="italic">C, om. B</hi> mulierem <hi rend="italic">C,</hi> mulier <hi rend="italic">B</hi> prophetin <hi rend="italic">Seal</hi> 20 nomine <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> homine <hi rend="italic">B</hi> 21 es <hi rend="italic">Urs:</hi> est <hi rend="italic">B</hi> haeresin <hi rend="italic">Urs:</hi> haeresi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 haereticae <hi rend="italic">Gel:</hi> haeretico <hi rend="italic">B</hi> cui <hi rend="italic">om. Gel</hi> 23 uindicet <hi rend="italic">Gel</hi> in <hi rend="italic">add. <lb/>
             Gel</hi> 24 finem <hi rend="italic">Rig:</hi> fidem <hi rend="italic">B</hi> 26 ea <hi rend="italic">del. Hartelius</hi> 29 fuerint <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            fuerit <hi rend="italic">B</hi> 31 haereditatem habebunt istam <hi rend="italic">B,</hi> haereditate habebunt ista <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            hereditatem habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi <lb/>
            in filios, et ita subiunxerit: timidis autem et incredulis <lb/>
            et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et ueneficis <lb/>
            et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, <lb/>
            quod est mors secunda. sic et rursus: beati <lb n="5"/>
            qui ex praeceptis agunt, ut in lignum uitae habeant <lb/>
            potestatem et in portas ad introeundum in sanctam <lb/>
            ciuitatem. canes uenefici, fornicator, homicida foras, <lb/>
            utique qui non ex praeceptis agant. illorum est enim foras <lb/>
            dari qui intus fuerunt. ceterum quid mihi eos, qui foris <lb n="10"/>
            sunt, iudicare? praecesserat. de epistola quoque Iohannis <lb/>
            carpunt statim. dictum est: sanguis filii eius emundat <lb/>
            nos ab omni delicto. semper ergo et omnifariam delinquemus, <lb/>
            si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut <lb/>
            si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto, <lb n="15"/>
            non etiam a fornicatione. unde autem exorsus est? lumen <lb/>
            praedixerat deum et tenebras non esse in illo et mentiri nos, <lb/>
            si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris <lb/>
            incedamus. si uero, inquit, in lumine incedamus, communionem <lb/>
            cum eo habebimus, et sanguis Iesu Christi <lb n="20"/>
            domini nostri emundat nos ab omni delicto. ergo in <lb/>
            lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur? <lb/>
            nullo pacto. qui enim delinquit, non in lumine <lb/>
            est, sed in tenebris. unde et ostendit, quomodo emundabimur <lb/>
            a delicto in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest. <lb n="25"/>
            a deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia <lb/>
            non delinquamus. incedentes enim in lumine, tenebris uero <lb/>
            non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non <lb/>
            admisso delicto. haec est enim uis dominici sanguinis, ut <lb/>
            quos iam a delicto mundarit et exinde in lumine constituerit,

<note type="footnote"> 5] Apoc. 22,14 sq. 10] 1 Cor. 5,12. 12] 1 Ioh. 1, 7. 19] ibid. 1,5 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 particula in <hi rend="italic">Gel:</hi> particulam <hi rend="italic">B</hi> 8 canes uenefici <hi rend="italic">BC,</hi> canis ueneficus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> homicida <hi rend="italic">Gel:</hi> homicidae <hi rend="italic">B</hi> 9 ex <hi rend="italic">add. Gel</hi> 13 delinquemus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> delinquimus <hi rend="italic">B</hi> 14 emundat nos <hi rend="italic">Gel:</hi> emundandus <hi rend="italic">B</hi> 16 exorsus <lb/>
            est? lumen <hi rend="italic">Gel:</hi> exorsum est lumen <hi rend="italic">B</hi> 25 non <hi rend="italic">add. Gel</hi> <lb/>
            26 adeo <hi rend="italic">Gel</hi> quasi <hi rend="italic">B,</hi> qua <hi rend="italic">Pam</hi> quia <hi rend="italic">B,</hi> qua <hi rend="italic">Pam</hi> 30 a <hi rend="italic">add. Lat</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="264"/>
            mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseuerauerint. <lb/>
            sed subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere, <lb/>
            . seducimus nosmetipsos, et ueritas non est in nobis. <lb/>
            si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut <lb/>
            dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia. <lb n="5"/>
            numquid ab immunditia? at si ita est, ergo et ab idololatria. <lb/>
            sed aliud in sensu est. ecce enim et rursus, si dicamus, ait, <lb/>
            nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius <lb/>
            non est in nobis. eo amplius, filioli, haec scripsi uobis, <lb/>
            ne delinquatis, et si deliqueritis, aduocatum habemus <lb n="10"/>
            apud deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse <lb/>
            placatio est pro delictis nostris. secundum haec, inquis, <lb/>
            et delinquere nos et ueniam habere constabit. quid ergo fiet, <lb/>
            cum procedens aliud inuenio? negat enim nos omnino delinquere, <lb/>
            et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens <lb n="15"/>
            semel a Christo delicta deleta, non habitura postea <lb/>
            ueniam, in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. <lb/>
            omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat <lb/>
            semetipsum, quia et ille castus est. omnis qui <lb/>
            facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est <lb n="20"/>
            iniquitas. et scitis quod ille manifestatus sit, ut <lb/>
            auferat delicta, utique hactenus admittenda. siquidem subiungit: <lb/>
            omnis, qui manet in illo, non delinquet. omnis <lb/>
            qui delinquit, neque uidit neque cognouit eum. filioli, <lb/>
            nemo uos seducat. omnis qui facit iustitiam, iustus <lb n="25"/>
            est, sicut et ille iustus est. qui facit delictum, ex diabolo <lb/>
            est, quoniam diabolus a primordio delinquit. in <lb/>
            hoc enim manifestatus est filius dei, ut soluat opera <lb/>
            diaboli. nam et soluit liberans hominem per lauacrum donato <lb/>
            ei chirographo mortis. et ideo omnis, qui ex deo nascitur

<note type="footnote"> 2] 1 Ioh. 1, 8 sq. 9] ibid. 2,1 sq. 18] ibid. 3, 3 sq. 29] cf. Col. 2,14. <lb/>
            30] 1 Ioh. 3, 9 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 praestet <hi rend="italic">Gel:</hi> perstare <hi rend="italic">B</hi> 6 at <hi rend="italic">scripsi:</hi> aut <hi rend="italic">B</hi> 11 deum <hi rend="italic">Gel:</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 nos <hi rend="italic">Gel:</hi> hos <hi rend="italic">B</hi> 15 hoc <hi rend="italic">Gel:</hi> hos <hi rend="italic">B</hi> 17 quo <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">B</hi> 18 et spem <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 23 delinquet <hi rend="italic">Gel:</hi> delinquat <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            delinquit <hi rend="italic">Pam</hi> 27 quoniam <hi rend="italic">C,</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 30 ei <hi rend="italic">del. Rig</hi> qui ex <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            quae a <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="265"/>
            non facit delictum, quia semen dei manet in illo, et <lb/>
            non potest delinquere, quia ex deo natus est. in hoc <lb/>
            manifesti sunt filii dei et filii diaboli. in quo, nisi illi <lb/>
            non delinquendo, ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo, <lb/>
            quia de diabolo sunt, perinde atque si numquam sint ex <lb n="5"/>
            deo nati? quod si dicit, qui non est iustus, ex deo non <lb/>
            est, qui non pudicus, quomodo rursus ex deo fiet, qui <lb/>
            iam esse desiit? iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus <lb/>
            Iohannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto <lb/>
            esse, nunc uero praescribentem non delinquere omnino, <lb n="10"/>
            et illic quidem aliquid de uenia blandientem, hic uero districte <lb/>
            negantem filios dei quicumque deliquerint. sed absit. nam <lb/>
            nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. <lb/>
            et hic enim illam Iohannes commendauit, quod sint quaedam <lb/>
            delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. cui <lb n="15"/>
            \'enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut <lb/>
            et manum immittere aut facile male dicere aut temere iurare <lb/>
            aut fidem pacti destruere aut uerecundia aut necessitate mentiri? <lb/>
            in negotiis, in officiis, in quaestu, in uictu, in uisu, in <lb/>
            auditu quanta temptamur? ut, si nulla sit uenia istorum, nemini<lb n="20"/>
            salus competat. horum ergo erit uenia per exoratorem <lb/>
            patris Christum. sunt autem et contraria istis, ut grauiora et <lb/>
            exitiosa, quae ueniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, <lb/>
            negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua <lb/>
            alia uiolatio templi dei. horum ultra exorator non erit Christus;<lb n="25"/>
            haec non admittet omnino, qui natus ex deo fuerit, non <lb/>
            futurus dei filius, si admiserit. ita Iohannis ratio constabit <lb/>
            diuersitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere <lb/>
            filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. prospiciebat enim <lb/>
            clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus <lb n="30"/>
            dicturus in fine manifestius: si quis scit fra\'trem suum delinquere <lb/>
            delictum non ad mortem, postulabit, et dabit

<note type="footnote"> 6] 1 Ioh. 1, 8. 31] 1 Ioh. 5, 16. </note>

<note type="footnote"> \'5 perinde <hi rend="italic">Urs:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 9 primore <hi rend="italic">Gel:</hi> priore <hi rend="italic">B</hi> negantem <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            negante <hi rend="italic">B</hi> 16 accidet <hi rend="italic">Urs:</hi> accedet <hi rend="italic">B</hi> 27 Ioanni <hi rend="italic">Gel</hi> 28 diuersitatis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> diuersitates <hi rend="italic">B</hi> disponenti <hi rend="italic">Gel</hi> 30 praestruebat <hi rend="italic">Gel:</hi> perstruebat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            ei uitam dominus, qui non ad mortem delinquit. est <lb/>
            enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet. <lb/>
            meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo deprecari <lb/>
            pro populo mortalia delinquente. omnis iniustitia <lb/>
            delictum est, et est delictum ad mortem. scimus <lb n="5"/>
            autem, quod omnis, qui ex deo natus sit, non delinquit, <lb/>
            scilicet delictum quod ad mortem est. ita nihil iam <lb/>
            superest quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia <lb/>
            esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus nec exorare <lb/>
            permittitur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac <lb/>
            determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei <lb/>
            antistitem et ubique de ecclesia eradicantem omne sacrilegium <lb/>
            inpudicitiae sine ulla restitutionis mentione. uolo tamen ex <lb/>
            redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium <lb n="15"/>
            superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam <lb/>
            magistrorum. extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a <lb/>
            deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus iuxta se constituerit <lb/>
            in abstinentiae tenore: aut ego solus et Barnabas non habemus <lb/>
            operandi potestatem? et utique receptior apud <lb n="20"/>
            ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. <lb/>
            monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem <lb/>
            magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae <lb/>
            iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit, <lb/>
            eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt <lb n="25"/>
            et participauerunt spiritum sanctum et uerbum <lb/>
            dei dulce gustauerunt, occidente iam aeuo cum <lb/>
            exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes <lb/>
            cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. terra <lb/>
            enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem

<note type="footnote"> 4] 1 Ioh. 5, 17 sq. 19] 1 Cor. 9, 6. 24] Hebr. 6, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> 9 orari <hi rend="italic">Urs</hi> 11 instruit ac determinat <hi rend="italic">Gel:</hi> instrumenta determinant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 circa <hi rend="italic">quidam</hi> 13 antistitem <hi rend="italic">Gel:</hi> sanctitatem et <hi rend="italic">B,</hi> anxietatem et <hi rend="italic">Hartelius<lb/>
             </hi> et] ut <hi rend="italic">Iun,</hi> ad <hi rend="italic">Oehlerus</hi> eradicandum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 14 impudicitiae <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> pudicitiae <hi rend="italic">B</hi> 15 redundanti <hi rend="italic">Lat</hi> 17 a deo <hi rend="italic">Seal:</hi> adeo <hi rend="italic">B</hi> 18 auctorati <lb/>
            <hi rend="italic">Scal:</hi> auctoritati <hi rend="italic">B,</hi> auctoritatis <hi rend="italic">Urs</hi> 20 hoc operandi <hi rend="italic">Pam</hi> 26 et <lb/>
            participauerunt — 27 gustauerunt <hi rend="italic">C, om. B</hi> 28 renouari <hi rend="italic">Lat</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="267"/>
            et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, <lb/>
            benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas <lb/>
            reproba et maledictioni proxima, cuius finis in <lb/>
            exustionem. hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis <lb/>
            docuit, numquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam <lb n="5"/>
            promissam ab apostolis norat. optime enim legem interpretabatur <lb/>
            et figuras eius iam in ipsa ueritate seruabat. ad hanc <lb/>
            denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: si autem <lb/>
            uarietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit <lb/>
            a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et <lb n="10"/>
            sacerdos cum uiderit, emundabit eum, quoniam conuertit <lb/>
            in album, mundus est. qua uero die uisus fuerit <lb/>
            in eiusmodi color uiuus, inquinatus est. conuersum <lb/>
            enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, <lb/>
            quae uitium et macula aestimatur in saeculo, et totum nouatum <lb n="15"/>
            mundum uoluit intellegi, qui iam non sit uarius, non sit de <lb/>
            pristino et nouo aspersus. si uero post abolitionem in uetustatem <lb/>
            aliquid ex illa reuixerit, rursum in carne eius quod <lb/>
            emortuum delicto habebatur immundum iudicari nec expiari <lb/>
            iam a sacerdote. ita moechia de pristino recidiua et unitatem <lb n="20"/>
            noui coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile <lb/>
            est uitium. item de domo: si quae maculae et cauositates <lb/>
            adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam <lb/>
            introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de <lb/>
            domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. <lb n="25"/>
            dehinc introgressus sacerdos si inuenisset cauositates <lb/>
            uiridicantes uel rubescentes, et aspectum <lb/>
            earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad <lb/>
            ianuam et secerneret domum illam septem diebus. <lb/>
            dehinc die septima regressus si animaduertisset diffusum <lb n="30"/>
            in parietibus tactum illum, imperaret

<note type="footnote"> 8] Leu. 13, 12 sqq. 22] ibid. 14, 36 sqq. </note>

<note type="footnote"> 7 eius <hi rend="italic">Gel:</hi> ei <hi rend="italic">B</hi> seruabat <hi rend="italic">Pam:</hi> seruabant <hi rend="italic">B</hi> 11 quoniam <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">B</hi> 16 uoluit <hi rend="italic">C, om. B</hi> 17 abolitiem <hi rend="italic">C</hi> . 19 emortuum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            emortuo <hi rend="italic">B habebitur fort</hi>. 20 moechia <hi rend="italic">Gel:</hi> moechiam <hi rend="italic">B</hi> recidiua <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            recidiuam <hi rend="italic">B</hi> 28 parietinam <hi rend="italic">Gel:</hi> parietem non <hi rend="italic">B</hi> 31 exterminari <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            extrahi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            exterminari eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, <lb/>
            et abici extra ciuitatem in locum immundum, et sumi <lb/>
            alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum <lb/>
            et puluere alio inliniri domum. oportet enim, cum <lb/>
            peruenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo <lb n="5"/>
            hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta <lb/>
            prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et <lb/>
            anima, et ubi introierit eam sermo dei et inuenerit maculas <lb/>
            ruboris et uiroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos <lb/>
            et cruentos (nam et Apocalypsis uiridi equo mortem, <lb n="10"/>
            russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in <lb/>
            compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae <lb/>
            filios fiunt, ut ita homo habilis deo sit. quod si post recuperationem <lb/>
            et reformationem rursus sacerdos animaduerterit <lb/>
            in eadem domo de pristinis cauis aliquid et maculis, immundam <lb n="15"/>
            eam pronuntiauit, et iussit deponi materias et lapides et omnem <lb/>
            structuram eius et abici in locum immundum. hic erit homo <lb/>
            caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum <lb/>
            reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur <lb/>
            extra ciuitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae <lb n="20"/>
            in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post <lb/>
            ruinam. sic et de famulae concubitu, quae homini esset reseruata, <lb/>
            necdum redempta, necdum liberata. prospicietur, <lb/>
            inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa, <lb/>
            cui seruabatur. nondum enim caro a Christo manumissa, <lb n="25"/>
            cui seruabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa <lb/>
            non habet ueniam. 
</p></div></div></body></text></TEI>