Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur, utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens: sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto 18] 1 Cor. 3, 16 sq. 24] ibid. 3,18. 28] ibid. 6,9. 31] ibid. 6,11. 3 uilitate Pam: utilitate B 16 qualem et in B; et del. Gel 21 uitiabit HarrisiUlS: uitiauit B 23 a del. Gel 25 a del. Gel 28 nec Pam - facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est. deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi? quia et Christus dei templum. euertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod, qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus. fugite fornicationem. si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens, empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini; glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et 3] 1 Cor. 6,13. 5] Gen. 1, 26 sqq. 8] Ioh. 1, 14. 1 Cor. 6,14. 11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. 4 conficiet Lat 5 domino Lat 8 et dominus Lat 9 suscitabit Gel: suscitauit B 11 non ideo B; non del. Gel non alterum, quoque del. Urs 18 uenia Gel: ueniam B moechus Gel: moechum B 19 profecero C, proficere B, fecero Gel si C, si ergo B 21 qui Gel: quae B 23 aufert te Ciacconius: auferat B, aufert Gel 24 addicit Oiacconius: adiicit B apponens Urs 26 deum Ciacconius 27 ignouerit Gel: ignorauerit B dedecorauerit Gel: decorauerit B deum C, - dominum B qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque 6] 1 Cor. 7, 1 sqq. 18] 1 Cor. 7, 9. 25] Matth. 5, 82. 2 securi Gel 4 excaudicet Gel: audi B fruticare Pam: fructiiicare B permittatur Hartelius aspice Gel: ut aspicias B, aspicias Hartelius 6 scripsistis Urs: scriptis B, scribitis Gel 10 isset Pam, iret Scal 11 infregit BC, infringit Gel 15 esse aequales B, adhaerere Gel 16 quando Oehlerus: Adae B, si Gel sperant ignosci fort . 18 praestat Lat 20 uritur scripsi: erit B, urit Iun, uret Lat, deerit Hartelius concupiscentiae Hartelius 21 apostoli Gel: apostolum B 23 manet Gel: inuret B optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis. sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat; puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis 1] 1 Cor. 7, 27 sqq. 9] Gen. 1, 28. 11] 1 Cor. 7, 82 sq. 13] ef. ibid. 7, 38 sqq. 17] ibid. 7, 40. . 4 uxorem, non peccas fort. 9 desiderantis Gel: desiderantesB 10 pater praeter Pam in ed., Paulus praeter Pam 13 couiugi Lat uirginis Gel: uirginera B 14 decernit Urs 16 sic Urs: si B 20 honorandis Gel: honorari B, honorariis Hartelius 25 ne Gel: quique B, Quine fort . 29 iam Gel: etiam B .- occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius armari. Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita 6] 1 Thess. 2,8 7] ibid. 4, 3 sqq. 12] Gal. 5,19 sq. 17] Rom. 6,1 sqq. 1 occasione Gel: occasionem B 3 prouoca Gel: prouocat B 11 deum Gel: dum B 13 primis Gel: primo B 15 haereditati C, haereditatem B 17 dicemus Pam perseuerabimus Pam 19 quomodo Gel: quo B 20 sumus Gel: sunt B Christo Iesu Pam 21 ergo illi Pam, illi ergo Oehlerufi 23 consati Pam et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem deo per Christum Iesum. igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- . quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus 13] Rom. 8, 2. 16] ibid. 8, 3 sqq. 26] ibid. 8, 13. 30] Eph. 2, 3. 1 uos om. Pam 3 qui om. Pam 8 nouerat Gel: *uestrae B famula Gel 9 iniquitati ad iniquitatem Pam 13 manumisit te a Gel: manum misit ea B 15 Iudaismo Gel: iudaeis modo B 17 per carnem miserit Pam similitudinem Pam 24 dei et in deum fort . deum C, dominum B 29 repetens fort . XX. Tert. I. 17 facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit: qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino, in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem. Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando 3] Eph. 4,20.28. 9] ibid. 4,29. 10] ibid. 5,3. 5 sqq. 18] ibid. 5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. 1 uoluntates Iwn 2 eo C, gratia B, gratia, eo Gel 4 sic alterum Gel: si B 5 moechabatur Gel: moechatur B 17 effossa Gel: effusa B 18 nolite Gel: noli te B 23 adnumerantur fort . 25 esset Harrisius: esse B 29 ad indictionem Lat: addictionem B saluo Gel: salua B 30 ueniae Gel: ueniet B ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in prouerbiis Salomon, quae παροιμίας dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. ignominia autem eius non abolebitur in aeuum. plena enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii. hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum nec in uia peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum uiro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non 6] Prou. 6, 32 sqq. 12] Es. 52, 11. 2 Cor. 6, 17. 14] Ps. 1,1 sqq. 16] ibid. 26, 4 sqq. 21] ibid. 18, 26. 23] ibid. 50, 16 sqq. 28] 1 Cor. 5, 9 sqq. 1 non concurrat Hartelius 4 sunt BC, sint Gel 9 aeuum C, eum B - 10 parcet C, paret B 12 Esaiam Lat: cassum B 13 tetigeritis Pam: egeritis B, attigeritis Lat 17 consessu Pam: consensu B et Gel: sed B 18 odiui ecclesiam malignantium Lat: hoc de ecclesia male agentium B 20 solius Lat plures solus fort . 21 quoniam quidem Gel: quod quid est B 24 utl et fort . exponis Gel: expones B 17* commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo. nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. item ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset 7] 1 Cor. 5, 6. 8] 1 Tim. 5, 22. 10] Eph. 5, 7 sqq. 11 sqq. 15] cf. 2 Thess. 3, 6. 17] cf. Eph. 5, 25 sq. 1 huius mundi Gel: huiusmodi B 5 enim tam Gel: tam in B 7 quoniam Oehlerm: modicam B, modicum Urs et del. Urs modicum del. Urs desipit Gel: despicit B 14 dicere Gel 16 consultata sunt Gel: om. lacuna tredecim fere litterarum relicta B, consulta sunt Semlerus 18 et] ut Gel 21 uetustatis Rig: ueritatis B, uanitatis Lat 22 quodsi Lat 25 quae mauult Gel: qua ei uult B, qua mauult Urs, quae uult Hartelius 28 ita psse B, cauisse Oehlerus, statuisse fort . demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem, quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit aut maioribus et inremissibilibus a deo solo. Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, 2] cf. Eph. 5,11. 3] cf.1 Cor. 5,11. 4] cf. ibid. 3,17. 18] 1 Tim.1,16. 29] cf. Apoc. 2, 20 sqq. 1 demonstrationem sui B, dari restitutionem suis Lat, demonstra