<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli <lb/>
            extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, <lb n="20"/>
            ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia <lb/>
            sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori <lb/>
            postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de <lb/>
            auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione <lb/>
            sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante <lb n="25"/>
            decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea <lb/>
            habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam <lb/>
            consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus <lb/>
            occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed

<note type="footnote"> . 15] cf. 1 Cor. 5, 4. 26] 2 Cor. 4, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 suspicareris <hi rend="italic">Gel:</hi> suspirareris <hi rend="italic">B</hi> 3 iam saucius <hi rend="italic">Gel</hi> 4 ceperit <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            coeperit <hi rend="italic">B</hi> 5 in <hi rend="italic">add. Urs</hi> 7 et paulum <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 8 nationumconditorem <lb/>
            <hi rend="italic">add. Gel</hi> 9 infamares <hi rend="italic">fort</hi>. 13 nationibus <hi rend="italic">Gel:</hi> rationibus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 comparat <hi rend="italic">Big</hi> consuetudini <hi rend="italic">Gel:</hi> in consuetudinem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 iudicarat <hi rend="italic">scripsi:</hi> iudicaret <hi rend="italic">B</hi> 19 intentionem <hi rend="italic">Scal</hi> 21 incongruentia <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> in congruentia <hi rend="italic">B</hi> 24 auersatione <hi rend="italic">Urs:</hi> aduersatione <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare <lb/>
            aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post <lb/>
            angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam <lb/>
            quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem <lb/>
            reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae<lb n="5"/>
            et iniquitati? quae autem communicatio luci et <lb/>
            tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae <lb/>
            pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo <lb/>
            dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo <lb/>
            discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim <lb n="10"/>
            concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur <lb/>
            et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat <lb/>
            Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint <lb/>
            idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit. <lb/>
            nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui. <lb n="15"/>
            dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo, <lb/>
            et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter <lb/>
            quod discedite de medio eorum, separamini et immundum <lb/>
            ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole, <lb/>
            ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum <lb n="20"/>
            tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem <lb/>
            istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento <lb/>
            carnis et spiritus perficientes castimoniam <lb/>
            in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat <lb/>
            aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, <lb n="25"/>
            ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis <lb/>
            praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem <lb/>
            enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet

<note type="footnote"> 5] 2 Cor. 6, 14 sqq. 15] ibid. 6, 16 sqq. 21] ibid. 7, 1. 28] <lb/>
            ibid. 12, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 manifestum dedamnauerit <hi rend="italic">Gel:</hi> manifestando damnauerat <hi rend="italic">B,</hi> manifestum. <lb/>
            praedamnauerit <hi rend="italic">Lat</hi> sit <hi rend="italic">C, om. B</hi> 9 dei <hi rend="italic">C, om. B</hi> 13 infidelis <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> infidelitas <hi rend="italic">B</hi> 14 uitiator <hi rend="italic">Gel:</hi> uitiatur <hi rend="italic">B</hi> 17 ego <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            19 euoluas <hi rend="italic">fort</hi>. 20 ut] et <hi rend="italic">Hartelius</hi> malum <hi rend="italic">Lat 21 lucwnam signaui;</hi> <lb/>
            osculum <hi rend="italic">uel simile quid desideratur</hi> supra dicis <hi rend="italic">Urs,</hi> superadicis <hi rend="italic">Wissowa</hi> <lb/>
            22 dilecti <hi rend="italic">Harrisius:</hi> delicti <hi rend="italic">B</hi> 23 perficientes <hi rend="italic">Pam:</hi> perficientis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 dei <hi rend="italic">Pam:</hi> fidei <hi rend="italic">B</hi> 26 sicuti <hi rend="italic">Gel:</hi> sicubi <hi rend="italic">B</hi> 27 praescribere <hi rend="italic">Gel;</hi> <lb/>
            praescriberet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt <lb/>
            et paenitentiam non egerunt super immunditia quam <lb/>
            admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos <lb/>
            constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia <lb/>
            inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam <lb n="5"/>
            perderent. et ceterum non competit eum de communicatione <lb/>
            aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, <lb/>
            iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum <lb/>
            omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis <lb/>
            ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, <lb n="10"/>
            ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, <lb/>
            impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem <lb/>
            citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse <lb/>
            praesumant. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem <lb n="15"/>
            ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in <lb/>
            omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum <lb/>
            dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et <lb/>
            in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo <lb/>
            purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum <lb n="20"/>
            dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei <lb/>
            sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum <lb/>
            a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum <lb/>
            carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum <lb/>
            id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo <lb n="25"/>
            posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos <lb/>
            et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans <lb/>
            regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet <lb/>
            si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur, <lb/>
            utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens: <lb n="30"/>
            sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed <lb/>
            sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in <lb/>
            spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto

<note type="footnote"> 18] 1 Cor. 3, 16 sq. 24] ibid. 3,18. 28] ibid. 6,9. 31] ibid. 6,11. </note>

<note type="footnote"> 3 uilitate <hi rend="italic">Pam:</hi> utilitate <hi rend="italic">B</hi> 16 qualem et in <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 21 uitiabit <lb/>
            <hi rend="italic">HarrisiUlS:</hi> uitiauit <hi rend="italic">B</hi> 23 a <hi rend="italic">del. Gel</hi> 25 a <hi rend="italic">del. Gel</hi> 28 nec <hi rend="italic">Pam -</hi> </note> 
<pb n="253"/>

            facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem <lb/>
            denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum <lb/>
            columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter <lb/>
            cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non <lb/>
            fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait <lb n="5"/>
            deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit <lb/>
            hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit <lb/>
            illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est. <lb/>
            deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit <lb/>
            per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum <lb n="10"/>
            illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi? <lb/>
            quia et Christus dei templum. euertite templum hoc, <lb/>
            et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra <lb/>
            Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod, <lb/>
            qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? <lb n="15"/>
            erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur <lb/>
            domino, unus est spiritus. fugite fornicationem. <lb/>
            si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? <lb/>
            nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando <lb/>
            adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo <lb n="20"/>
            extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum <lb/>
            peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, <lb/>
            ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, <lb/>
            sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens, <lb/>
            empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;<lb n="25"/>
            glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc <lb/>
            qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et

<note type="footnote"> 3] 1 Cor. 6,13. 5] Gen. 1, 26 sqq. 8] Ioh. 1, 14. 1 Cor. 6,14. <lb/>
            11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 conficiet <hi rend="italic">Lat</hi> 5 domino <hi rend="italic">Lat</hi> 8 et dominus <hi rend="italic">Lat</hi> 9 suscitabit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> suscitauit <hi rend="italic">B</hi> 11 non ideo <hi rend="italic">B;</hi> non <hi rend="italic">del. Gel</hi> non <hi rend="italic">alterum, quoque del. <lb/>
            Urs</hi> 18 uenia <hi rend="italic">Gel:</hi> ueniam <hi rend="italic">B</hi> moechus <hi rend="italic">Gel:</hi> moechum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 profecero <hi rend="italic">C,</hi> proficere <hi rend="italic">B, fecero Gel</hi> si <hi rend="italic">C,</hi> si ergo <hi rend="italic">B</hi> 21 qui <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">B</hi> 23 aufert te <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> auferat <hi rend="italic">B,</hi> aufert <hi rend="italic">Gel</hi> 24 addicit <lb/>
            <hi rend="italic">Oiacconius:</hi> adiicit <hi rend="italic">B</hi> apponens <hi rend="italic">Urs</hi> 26 deum <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 27 ignouerit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ignorauerit <hi rend="italic">B</hi> dedecorauerit <hi rend="italic">Gel:</hi> decorauerit <hi rend="italic">B</hi> deum <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            - dominum <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si <lb/>
            uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure <lb/>
            censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et <lb/>
            excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice <lb/>
            illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas <lb n="5"/>
            ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum <lb/>
            est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem <lb/>
            unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori <lb/>
            et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum <lb/>
            nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam <lb n="10"/>
            si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit <lb/>
            et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si <lb/>
            fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim <lb/>
            timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur <lb/>
            matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse <lb n="15"/>
            aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? <lb/>
            innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, <lb/>
            si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam <lb/>
            uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an <lb/>
            poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia <lb n="20"/>
            eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. <lb/>
            quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet <lb/>
            fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens <lb/>
            pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis <lb/>
            dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit <lb n="25"/>
            uxorem praeter causam moechiae, facit eam <lb/>
            moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. <lb/>
            quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo <lb/>
            admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque

<note type="footnote">6] 1 Cor. 7, 1 sqq. 18] 1 Cor. 7, 9. 25] Matth. 5, 82. </note>

<note type="footnote"> 2 securi <hi rend="italic">Gel</hi> 4 excaudicet <hi rend="italic">Gel:</hi> audi <hi rend="italic">B</hi> fruticare <hi rend="italic">Pam:</hi> fructiiicare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            permittatur <hi rend="italic">Hartelius</hi> aspice <hi rend="italic">Gel:</hi> ut aspicias <hi rend="italic">B,</hi> aspicias <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            6 scripsistis <hi rend="italic">Urs:</hi> scriptis <hi rend="italic">B,</hi> scribitis <hi rend="italic">Gel</hi> 10 isset <hi rend="italic">Pam,</hi> iret <hi rend="italic">Scal</hi> <lb/>
            11 infregit <hi rend="italic">BC,</hi> infringit <hi rend="italic">Gel</hi> 15 esse aequales <hi rend="italic">B,</hi> adhaerere <hi rend="italic">Gel</hi> 16 quando <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> Adae <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">Gel</hi> sperant ignosci <hi rend="italic">fort</hi>. 18 praestat <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            20 uritur <hi rend="italic">scripsi:</hi> erit <hi rend="italic">B,</hi> urit <hi rend="italic">Iun,</hi> uret <hi rend="italic">Lat,</hi> deerit <hi rend="italic">Hartelius</hi> concupiscentiae <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 21 apostoli <hi rend="italic">Gel:</hi> apostolum <hi rend="italic">B</hi> 23 manet <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            inuret <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris <lb/>
            solutionem, ut moechiae locum non des: solutus <lb/>
            es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem <lb/>
            tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit <lb/>
            uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt <lb n="5"/>
            huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum <lb/>
            tempus in collecto constituit, ut et qui habent <lb/>
            uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim <lb/>
            habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite <lb/>
            et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem <lb n="10"/>
            degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant <lb/>
            deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo <lb/>
            placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem <lb/>
            quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit <lb/>
            quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis.<lb n="15"/>
            sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat; <lb/>
            puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste <lb/>
            est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et <lb/>
            fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus <lb/>
            honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum, <lb n="20"/>
            ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale <lb/>
            Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam <lb/>
            titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed <lb/>
            nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne <lb/>
            naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere<lb n="25"/>
            benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. <lb/>
            hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis <lb/>
            enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis <lb/>
            haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 7, 27 sqq. 9] Gen. 1, 28. 11] 1 Cor. 7, 82 sq. 13] <lb/>
            ef. ibid. 7, 38 sqq. 17] ibid. 7, 40. </note>

<note type="footnote"> . <hi rend="italic">4 uxorem, non peccas fort. 9 desiderantis Gel: desiderantesB</hi> 10 pater <lb/>
            praeter <hi rend="italic">Pam in ed.,</hi> Paulus praeter <hi rend="italic">Pam</hi> 13 couiugi <hi rend="italic">Lat</hi> uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> uirginera <hi rend="italic">B</hi> 14 decernit <hi rend="italic">Urs</hi> 16 sic <hi rend="italic">Urs:</hi> si <hi rend="italic">B</hi> 20 honorandis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> honorari <hi rend="italic">B,</hi> honorariis <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 ne <hi rend="italic">Gel:</hi> quique <hi rend="italic">B,</hi> Quine <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            29 iam <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam <hi rend="italic">B</hi>.- </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius <lb/>
            armari. 
</p></div></div></body></text></TEI>