<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem <lb/>
            discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro <lb/>
            peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam <lb/>
            corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et <lb/>
            crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, <lb n="5"/>
            ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, <lb/>
            etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex <lb/>
            hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum <lb/>
            praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas <lb/>
            indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus <lb n="10"/>
            in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, <lb/>
            si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana <lb/>
            enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a <lb/>
            redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus <lb/>
            ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum<lb n="15"/>
            caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum <lb/>
            de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per <lb/>
            apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum <lb/>
            iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento<lb n="20"/>
            doceant maculas carnis post baptisma respersae <lb/>
            paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis <lb/>
            forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne <lb/>
            forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. <lb/>
            cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, <lb n="25"/>
            ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc <lb/>
            regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos <lb/>
            qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt, <lb/>
            spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere

<note type="footnote">3] cf. Luc. 7, 37 sq. 6] cf. Ioh. 4, 17 sq. 28] Act. 15, 28 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 discussa <hi rend="italic">Gel:</hi> discussio <hi rend="italic">B</hi> 4 permittit <hi rend="italic">Gel:</hi> permittat <hi rend="italic">B</hi> 5 unguento <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ungenti <hi rend="italic">B</hi> 8 etsi (et si <hi rend="italic">ego)</hi> iam <hi rend="italic">Gel:</hi> et suam <hi rend="italic">B,</hi> ut suam <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius,</hi> tamquam <hi rend="italic">Wissowa</hi> 10 at <hi rend="italic">Gel</hi> 15 fidei <hi rend="italic">fort</hi>. 19 receperunt <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> reciperent <hi rend="italic">B</hi> nec <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc <hi rend="italic">B</hi> propriis <hi rend="italic">Gel:</hi> proprius <hi rend="italic">B,</hi> propius <lb/>
            <hi rend="italic">Iun</hi> 21 respersae paenitentia. <hi rend="italic">Gel:</hi> respersa paenitentiae <hi rend="italic">B</hi> 23 forma <lb/>
            soluta <hi rend="italic">scripsi:</hi> formam solutam <hi rend="italic">B,</hi> formam salutamus <hi rend="italic">Gel</hi> 24 leuior <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> lenior <hi rend="italic">B</hi> 26 necessitate <hi rend="italic">Mercerus:</hi> nec statu <hi rend="italic">B,</hi> necne statu <hi rend="italic">Rig,</hi> <lb/>
            nunc statu <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 allegi <hi rend="italic">Gel:</hi> a lege <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XI. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> 
<pb n="242"/>

            pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, <lb/>
            a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a <lb/>
            quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu <lb/>
            sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi <lb/>
            locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum <lb n="5"/>
            enim sanguinis multo magis humani intellegemus. <lb/>
            porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione <lb/>
            de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda <lb/>
            praescribunt? non quod alia permittant, sed quod <lb/>
            haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum <lb n="10"/>
            causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem <lb/>
            nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista <lb/>
            disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi <lb/>
            ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus, <lb/>
            ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res <lb n="15"/>
            acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio <lb/>
            autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur <lb/>
            iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota <lb/>
            enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non <lb/>
            leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus, <lb n="20"/>
            quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi <lb/>
            ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit. <lb/>
            nouissimi testamenti semper indemutabilis status est, <lb/>
            et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. <lb/>
            satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit, <lb n="25"/>
            uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque <lb/>
            idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua <lb/>
            finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut <lb/>
            si credere quidam possunt, debebunt probare.

<note type="footnote"> 3 obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto <hi rend="italic">scripsi:</hi> obseruando <lb/>
            recte agitis uectante uos spiritu sancto <hi rend="italic">B</hi> agetis uetante uos spiritu <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            agetis. uectate uos. spiritui <hi rend="italic">Salmasius</hi> 10 proponant <hi rend="italic">Urs</hi> 13 totum <lb/>
            gulae <hi rend="italic">Harnackius:</hi> totum gula <hi rend="italic">B,</hi> tot uincula <hi rend="italic">Gel</hi> 14 necessariora <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            necessaria <hi rend="italic">B</hi> 17 nisi denique <hi rend="italic">Rig:</hi> iisdemque <hi rend="italic">B,</hi> siquidem <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            20 nobiscum pactus est (est <hi rend="italic">omisi) Urs:</hi> nobis compactus <hi rend="italic">B</hi> 22 dimittet <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dimisit <hi rend="italic">B</hi> 23 status <hi rend="italic">Gel:</hi> factus <hi rend="italic">B</hi> 24 recitatio decreti <lb/>
            <hi rend="italic">Gel: om. lacuna 15 fere litterarum relicta B</hi> 26 uindicauit (uindicabit <lb/>
            <hi rend="italic">ego)</hi> quae non <hi rend="italic">Gel:</hi> uindicauitque non <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="243"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim <lb/>
            suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem <lb/>
            fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae <lb/>
            in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio <lb/>
            heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si <lb n="5"/>
            quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex <lb/>
            parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio <lb/>
            quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis <lb/>
            donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia <lb/>
            deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos, <lb n="10"/>
            constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi, <lb/>
            uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus <lb/>
            obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego. <lb/>
            nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi, <lb/>
            ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones<lb n="15"/>
            eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori <lb/>
            contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam <lb/>
            supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset <lb/>
            quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur <lb/>
            quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate. <lb n="20"/>
            atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora <lb/>
            cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia <lb/>
            agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando <lb/>
            maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, <lb/>
            tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam <lb n="25"/>
            moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\' <lb/>
            ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum <lb/>
            prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium <lb/>
            lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua

<note type="footnote">5] 2 Cor. 2, 5 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 suspicantur <hi rend="italic">Gel:</hi> suspicatur <hi rend="italic">B</hi> 5 quasi uel <hi rend="italic">Iun:</hi> quasiue <hi rend="italic">B,</hi> quasique <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 8 magis] malitis <hi rend="italic">Oehlerus</hi> uelitis <hi rend="italic">addidi</hi> 14 quid <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            in persona Christi <hi rend="italic">C,</hi> in Christo <hi rend="italic">B</hi> 15 quoniam <hi rend="italic">C,</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 17 ethnicum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> impudentiam <hi rend="italic">Pam:</hi> impudentia <hi rend="italic">B</hi> 18 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 22 conctantur <hi rend="italic">B</hi> 25 tantum <hi rend="italic">fort</hi>. sine <hi rend="italic">Gel:</hi> siue <hi rend="italic">B</hi> paenitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> paenitentiae <hi rend="italic">B</hi> 26 exorandam <hi rend="italic">Gel:</hi> exorandum <hi rend="italic">B</hi> conciliciatum <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> conciliatum <hi rend="italic">B</hi> 28 prosternis <hi rend="italic">Urs:</hi> prosternens <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            29 lacinias <hi rend="italic">Urs:</hi> laerimas <hi rend="italic">B</hi> inuadentem <hi rend="italic">Urs:</hi> suadentem <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb/>
             
<pb n="244"/>
            detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae <lb/>
            inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris <lb/>
            et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus <lb/>
            de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel <lb/>
            licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? <lb n="5"/>
            apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam <lb/>
            tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum <lb/>
            paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo <lb/>
            exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? <lb/>
            quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum <lb n="10"/>
            dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen <lb/>
            dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses: <lb/>
            si quis autem non obaudit sermoni nostro <lb/>
            per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi, <lb/>
            ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed <lb n="15"/>
            quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori <lb/>
            dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, <lb/>
            incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset <lb/>
            de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed <lb/>
            uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, <lb n="20"/>
            quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris <lb/>
            deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam <lb/>
            carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod <lb/>
            uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera <lb/>
            malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut <lb n="25"/>
            ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non <lb/>
            in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, <lb/>
            quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem <lb/>
            carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus <lb/>
            Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut

<note type="footnote">13] 2 Thess. 3,14 sqq. 30] cf. 1 Tim. 1,20. </note>

<note type="footnote"> 1 inque eum <hi rend="italic">Gel:</hi> in quae cum <hi rend="italic">B</hi> 3 tua ouis <hi rend="italic">Gel:</hi> tua domus <hi rend="italic">B, <lb/>
            del. Lat</hi> 4 exiliant <hi rend="italic">Lat</hi> 6 incesto onustam tam <hi rend="italic">Gel:</hi> incestu onus <lb/>
            tantum <hi rend="italic">B</hi> 7 legitimum <hi rend="italic">Urs:</hi> legatum <hi rend="italic">B,</hi> legalem <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 9 ezegerit? <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> exigeres. <hi rend="italic">B</hi> 10 ultro <hi rend="italic">Urs</hi> 23 interitum <hi rend="italic">Gel:</hi> interitu <lb/>
            quem <hi rend="italic">B</hi> 25 facere <hi rend="italic">Gel:</hi> faceret <hi rend="italic">B</hi> 29 consecutum <hi rend="italic">Gel:</hi> consecuta <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            30 himeneum <hi rend="italic">B</hi> emendarentur <hi rend="italic">Gel:</hi> enim darentur <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="245"/>
            emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. sed et <lb/>
            ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, <lb/>
            ne se extolleret. si et hoc tangunt, ut traditos satanae <lb/>
            ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, <lb/>
            quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, <lb n="5"/>
            immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia <lb/>
            elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, <lb/>
            per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? incestum uero <lb/>
            atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, <lb/>
            non angelo eius tradidisse meruerunt. et de hoc enim interest,<lb n="10"/>
            immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab <lb/>
            apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae. <lb/>
            postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? <lb/>
            satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate <lb/>
            perficitur. hoc qui satanae deduntur audire non possunt. <lb n="15"/>
            Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro <lb/>
            aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus <lb/>
            non aduersus terminum domini sub spe ueniae dedisset satanae <lb/>
            iam a fide in blasphemiam mersos. unde et naufragos eos iuxta <lb/>
            fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae.<lb n="20"/>
            illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemiam <lb/>
            impegerunt. ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia <lb/>
            emergunt. sed et si dixit: tradidi eos satanae, uti disciplinam <lb/>
            acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit, <lb/>
            qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri<lb n="25"/>
            haberent blasphemandum non esse. sic igitur et incestum <lb/>
            fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit <lb/>
            satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, <lb/>
            ut discerent fornicandum non esse. denique in

<note type="footnote"> 1] cf. 2 Cor. 12, 7. 14] 2 Cor. 12, 9. 23] 1 Tim. 1, 20. <lb/>
            29] 1 Cor. 5, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 extolleret <hi rend="italic">Gel:</hi> extolleretur <hi rend="italic">B</hi> 5 quid <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> anima ab <lb/>
            his integra <hi rend="italic">Gel:</hi> animi ab his integri <hi rend="italic">B</hi> 6 non <hi rend="italic">add. Gel</hi> 7 elata, <lb/>
            quae <hi rend="italic">Gel:</hi> elatoque <hi rend="italic">B</hi> 11 refert <hi rend="italic">Gel:</hi> referet <hi rend="italic">B</hi> 16 hymenei <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 mersos <hi rend="italic">Gel:</hi> mersus <hi rend="italic">B</hi> 21 blasphemiam <hi rend="italic">Gel:</hi> blasphemia <hi rend="italic">B</hi> 23 etsi <lb/>
            <hi rend="italic">wulgo</hi> 28 ethnicos <hi rend="italic">Pam</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam <lb/>
            damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate <lb/>
            amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die domini. <lb/>
            et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius <lb/>
            saluus erit. ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus, <lb n="5"/>
            propter hoc perdita carne. saluus sit in poena? ergo poenam <lb/>
            sine carne censebit contraria interpretatio? sic resurrectionem <lb/>
            carnis amittimus. superest igitur ut eum spiritum dixerit, <lb/>
            qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum <lb/>
            in die domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. <lb n="10"/>
            siquidem subiungit: non scitis, quod modicum <lb/>
            fermentum totam desipiat consparsionem? et tamen <lb/>
            fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior <lb/>
            ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli <lb n="15"/>
            dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae <lb/>
            a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim <lb/>
            dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique <lb/>
            damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat, <lb/>
            cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem <lb n="20"/>
            de sententia eius retulerat, sed damnationem. <lb/>
            nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola <lb/>
            prima et alii qui apostolum contristauerint incondite <lb/>
            agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes <lb/>
            iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis <lb n="25"/>
            potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam <lb/>
            primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, <lb/>
            tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam <lb/>
            et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. <lb/>
            sic enim exegerant schismata et aemulationes et

<note type="footnote">11] 1 Cor. 5, 6. 16] 2 Cor. 2, 6. </note>

<note type="footnote"> 6 ut saluus <hi rend="italic">Gel</hi> 6 <hi rend="italic">sq. interrogationis signa posui</hi> 7 sic <hi rend="italic">Urs:</hi> si <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 eum <hi rend="italic">Gel:</hi> cum <hi rend="italic">B</hi> 12 desipiat <hi rend="italic">Pam:</hi> decipiat <hi rend="italic">B</hi> conspersionem <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            17 personam <hi rend="italic">Gel:</hi> persona <hi rend="italic">B</hi> 22 dispiciendum <hi rend="italic">Gel:</hi> despiciendum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 et <hi rend="italic">add. Gel</hi> 24 sint <hi rend="italic">Gel:</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 26 animaduertamus <hi rend="italic">Gel:</hi> animaduertam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 27 felle <hi rend="italic">Gel:</hi> folle <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="247"/>
            dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut <lb/>
            et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia <lb/>
            elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis <lb/>
            aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum <lb/>
            tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, <lb n="5"/>
            quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire <lb/>
            aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum. <lb/>
            et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit <lb/>
            uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus <lb/>
            huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta <lb n="10"/>
            huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non <lb/>
            sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum <lb/>
            nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare <lb/>
            compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger <lb/>
            aut ab humano die; neque enim conscius mihi <lb n="15"/>
            sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod <lb/>
            angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta <lb/>
            obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati <lb/>
            estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se <lb/>
            putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum <lb n="20"/>
            scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, <lb/>
            inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? <lb/>
            si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis? <lb/>
            nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia <lb/>
            usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes <lb n="25"/>
            percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum <lb/>
            delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem <lb/>
            manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, <lb/>
            sicut et ceteri apostoli et fratres domini et <lb/>
            Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur,

<note type="footnote"> 4] 1 Cor. 1, 14 sqq. 6] ibid. 2, 2. SJ ibid. 4, 9 et 13. 11] ibid. <lb/>
            9, 1. 14] ibid. 4, 3 sqq. 16] ibid. 9, 15 et 6, 3. 18] ibid. 4, 8. <lb/>
            19] ibid. 8, 2. 21] ibid. 4, 7. 25] ibid. 8, 10. 12. 27] ibid. 9, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 qui <hi rend="italic">V,</hi> quis <hi rend="italic">B</hi> 9 quoniam C, quod <hi rend="italic">B</hi> 11 peripseuia <hi rend="italic">Gel:</hi> per <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">B</hi> 13 de quali] uide quasi <hi rend="italic">Lat,</hi> quali <hi rend="italic">Iun</hi> 15 aut <hi rend="italic">Gel:</hi> ut <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 aperta <hi rend="italic">scripsi:</hi> apertae <hi rend="italic">B</hi> 23 si autem accepisti <hi rend="italic">add. Urs</hi> 30 et <lb/>
            si <hi rend="italic">Rig:</hi> etsi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="248"/>
            non magis nos? aeque et illos singulari stilo figit: propterea <lb/>
            qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis <lb/>
            contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non <lb/>
            habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto <lb/>
            detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema <lb n="5"/>
            maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis <lb/>
            stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis <lb/>
            quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos, <lb/>
            inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit <lb/>
            dominus, et cognoscam non sermonem eorum <lb n="10"/>
            qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone <lb/>
            est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam <lb/>
            ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat? <lb/>
            auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, <lb/>
            qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui <lb n="15"/>
            quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius, <lb/>
            ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? <lb/>
            pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent? <lb/>
            utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio <lb/>
            eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a <lb n="20"/>
            deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per <lb/>
            mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, <lb/>
            quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili <lb/>
            tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo <lb/>
            modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi <lb n="25"/>
            satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur, <lb/>
            quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur <lb/>
            numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus <lb/>
            itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 10, 12. 2] ibid. 11, 16. 5] ibid. 16, 22. 8] ibid. <lb/>
            4, 18 sqq. 14] ibid. 5, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 6 maranatha <hi rend="italic">C, om. B</hi> 7 feruet <hi rend="italic">Gel:</hi> semet <hi rend="italic">B</hi> 12 in <hi rend="italic">add. Gel</hi> <lb/>
            19 ut quo <hi rend="italic">(id est</hi> aliquo) modo <hi rend="italic">B,</hi> quomodo ut <hi rend="italic">Urs,</hi> quomodo <hi rend="italic">Pam,</hi> ut <lb/>
            quoquo modo <hi rend="italic">Lat</hi> 20 a deo <hi rend="italic">Gel:</hi> adeo <hi rend="italic">B</hi> 23 corruptiuum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            quo captiuum <hi rend="italic">B,</hi> quod captiuum <hi rend="italic">Gel,</hi> quod corruptiuum <hi rend="italic">Lat,</hi> quae capulum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> esset et <hi rend="italic">Lat:</hi> esset <hi rend="italic">B</hi> 24 quoquo modo <hi rend="italic">scripsi:</hi> quomodo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum <lb/>
            sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; <lb/>
            illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, <lb/>
            qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum <lb/>
            quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub <lb n="5"/>
            repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***, <lb/>
            abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli <lb/>
            litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec <lb/>
            persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si <lb/>
            incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis <lb n="10"/>
            . habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus <lb/>
            est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur <lb/>
            ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex <lb/>
            maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur <lb/>
            deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem;<lb n="15"/>
            damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, <lb/>
            qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem <lb/>
            maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a <lb/>
            satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum <lb/>
            perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. <lb n="20"/>
            damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc <lb/>
            perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et <lb/>
            ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius, <lb/>
            quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? <lb/>
            postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione<lb n="25"/>
            deciderit an quod interlocutione suspenderit, et <lb/>
            utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, <lb/>
            ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas <lb/>
            prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem <lb/>
            terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam <lb n="30"/>
            eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">prius</hi> quam <hi rend="italic">Urs:</hi> qua <hi rend="italic">B</hi> 4 qua damnabat <hi rend="italic">scripsi:</hi> quaque damnabat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 plagam abiit, ille <hi rend="italic">ante Ursinum; lacunam signaui;</hi> rediit <hi rend="italic">intercidit <lb/>
            fort</hi>. 8 iterantur <hi rend="italic">Oehlerus: iterant B C</hi> ueniam <hi rend="italic">Urs</hi> fit <hi rend="italic">C,</hi> sit <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            sic <hi rend="italic">Urs</hi> 10 rei ratio <hi rend="italic">Pam:</hi> reatio <hi rend="italic">B,</hi> relatio <hi rend="italic">Urs</hi> 12 incesto <hi rend="italic">C,</hi> incestus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 maerens <hi rend="italic">Gel:</hi> moeroris <hi rend="italic">B</hi> 20 transacto <hi rend="italic">Gel: transacta B</hi> <lb/>
            27 eum iudicem <hi rend="italic">Gel:</hi> cum iudice <hi rend="italic">B</hi> 30 in causa <hi rend="italic">uel</hi> inter causam <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe <lb/>
            alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus <lb/>
            et territus et maerore saucius propterea permittente modulo <lb/>
            delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori <lb/>
            interpretareris? hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, <lb n="5"/>
            sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo <lb/>
            eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem <lb/>
            nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, <lb/>
            censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut <lb/>
            aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere <lb n="10"/>
            absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem <lb/>
            simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et <lb/>
            impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus <lb/>
            comparauerat, ne consuetudini deputaretur, quam absens <lb/>
            iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam <lb n="15"/>
            domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. <lb/>
            lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute <lb/>
            domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli <lb/>
            extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, <lb n="20"/>
            ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia <lb/>
            sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori <lb/>
            postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de <lb/>
            auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione <lb/>
            sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante <lb n="25"/>
            decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea <lb/>
            habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam <lb/>
            consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus <lb/>
            occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed

<note type="footnote"> . 15] cf. 1 Cor. 5, 4. 26] 2 Cor. 4, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 suspicareris <hi rend="italic">Gel:</hi> suspirareris <hi rend="italic">B</hi> 3 iam saucius <hi rend="italic">Gel</hi> 4 ceperit <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            coeperit <hi rend="italic">B</hi> 5 in <hi rend="italic">add. Urs</hi> 7 et paulum <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 8 nationumconditorem <lb/>
            <hi rend="italic">add. Gel</hi> 9 infamares <hi rend="italic">fort</hi>. 13 nationibus <hi rend="italic">Gel:</hi> rationibus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 comparat <hi rend="italic">Big</hi> consuetudini <hi rend="italic">Gel:</hi> in consuetudinem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 iudicarat <hi rend="italic">scripsi:</hi> iudicaret <hi rend="italic">B</hi> 19 intentionem <hi rend="italic">Scal</hi> 21 incongruentia <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> in congruentia <hi rend="italic">B</hi> 24 auersatione <hi rend="italic">Urs:</hi> aduersatione <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare <lb/>
            aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post <lb/>
            angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam <lb/>
            quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem <lb/>
            reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae<lb n="5"/>
            et iniquitati? quae autem communicatio luci et <lb/>
            tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae <lb/>
            pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo <lb/>
            dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo <lb/>
            discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim <lb n="10"/>
            concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur <lb/>
            et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat <lb/>
            Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint <lb/>
            idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit. <lb/>
            nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui. <lb n="15"/>
            dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo, <lb/>
            et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter <lb/>
            quod discedite de medio eorum, separamini et immundum <lb/>
            ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole, <lb/>
            ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum <lb n="20"/>
            tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem <lb/>
            istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento <lb/>
            carnis et spiritus perficientes castimoniam <lb/>
            in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat <lb/>
            aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, <lb n="25"/>
            ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis <lb/>
            praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem <lb/>
            enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet

<note type="footnote"> 5] 2 Cor. 6, 14 sqq. 15] ibid. 6, 16 sqq. 21] ibid. 7, 1. 28] <lb/>
            ibid. 12, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 manifestum dedamnauerit <hi rend="italic">Gel:</hi> manifestando damnauerat <hi rend="italic">B,</hi> manifestum. <lb/>
            praedamnauerit <hi rend="italic">Lat</hi> sit <hi rend="italic">C, om. B</hi> 9 dei <hi rend="italic">C, om. B</hi> 13 infidelis <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> infidelitas <hi rend="italic">B</hi> 14 uitiator <hi rend="italic">Gel:</hi> uitiatur <hi rend="italic">B</hi> 17 ego <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            19 euoluas <hi rend="italic">fort</hi>. 20 ut] et <hi rend="italic">Hartelius</hi> malum <hi rend="italic">Lat 21 lucwnam signaui;</hi> <lb/>
            osculum <hi rend="italic">uel simile quid desideratur</hi> supra dicis <hi rend="italic">Urs,</hi> superadicis <hi rend="italic">Wissowa</hi> <lb/>
            22 dilecti <hi rend="italic">Harrisius:</hi> delicti <hi rend="italic">B</hi> 23 perficientes <hi rend="italic">Pam:</hi> perficientis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 dei <hi rend="italic">Pam:</hi> fidei <hi rend="italic">B</hi> 26 sicuti <hi rend="italic">Gel:</hi> sicubi <hi rend="italic">B</hi> 27 praescribere <hi rend="italic">Gel;</hi> <lb/>
            praescriberet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt <lb/>
            et paenitentiam non egerunt super immunditia quam <lb/>
            admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos <lb/>
            constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia <lb/>
            inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam <lb n="5"/>
            perderent. et ceterum non competit eum de communicatione <lb/>
            aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, <lb/>
            iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum <lb/>
            omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis <lb/>
            ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, <lb n="10"/>
            ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, <lb/>
            impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem <lb/>
            citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse <lb/>
            praesumant. 
</p></div></div></body></text></TEI>