Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem. Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere 3] cf. Luc. 7, 37 sq. 6] cf. Ioh. 4, 17 sq. 28] Act. 15, 28 sq. 2 discussa Gel: discussio B 4 permittit Gel: permittat B 5 unguento Gel: ungenti B 8 etsi (et si ego) iam Gel: et suam B, ut suam Hartelius, tamquam Wissowa 10 at Gel 15 fidei fort . 19 receperunt Gel: reciperent B nec Gel: nunc B propriis Gel: proprius B, propius Iun 21 respersae paenitentia. Gel: respersa paenitentiae B 23 forma soluta scripsi: formam solutam B, formam salutamus Gel 24 leuior scripsi: lenior B 26 necessitate Mercerus: nec statu B, necne statu Rig, nunc statu Hartelius 28 allegi Gel: a lege B XI. Tert. I. 16 pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus. porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus, ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit. nouissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit, uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare. 3 obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto scripsi: obseruando recte agitis uectante uos spiritu sancto B agetis uetante uos spiritu Urs, agetis. uectate uos. spiritui Salmasius 10 proponant Urs 13 totum gulae Harnackius: totum gula B, tot uincula Gel 14 necessariora C, necessaria B 17 nisi denique Rig: iisdemque B, siquidem Oehlerus 20 nobiscum pactus est (est omisi) Urs: nobis compactus B 22 dimittet Gel: dimisit B 23 status Gel: factus B 24 recitatio decreti Gel: om. lacuna 15 fere litterarum relicta B 26 uindicauit (uindicabit ego) quae non Gel: uindicauitque non B Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos, constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate. atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\' ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua 5] 2 Cor. 2, 5 sqq. 2 suspicantur Gel: suspicatur B 5 quasi uel Iun: quasiue B, quasique Urs 8 magis] malitis Oehlerus uelitis addidi 14 quid Gel: quod B in persona Christi C, in Christo B 15 quoniam C, quod B 17 ethnicum Gel impudentiam Pam: impudentia B 18 perinde scripsi: proinde B 22 conctantur B 25 tantum fort . sine Gel: siue B paenitentiam Gel: paenitentiae B 26 exorandam Gel: exorandum B conciliciatum Lat: conciliatum B 28 prosternis Urs: prosternens B 29 lacinias Urs: laerimas B inuadentem Urs: suadentem B 16* detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses: si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi, ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut 13] 2 Thess. 3,14 sqq. 30] cf. 1 Tim. 1,20. 1 inque eum Gel: in quae cum B 3 tua ouis Gel: tua domus B, del. Lat 4 exiliant Lat 6 incesto onustam tam Gel: incestu onus tantum B 7 legitimum Urs: legatum B, legalem Oehlerus 9 ezegerit? Gel: exigeres. B 10 ultro Urs 23 interitum Gel: interitu quem B 25 facere Gel: faceret B 29 consecutum Gel: consecuta B 30 himeneum B emendarentur Gel: enim darentur B emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? incestum uero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae. postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate perficitur. hoc qui satanae deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non aduersus terminum domini sub spe ueniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae. illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. sed et si dixit: tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri haberent blasphemandum non esse. sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. denique in 1] cf. 2 Cor. 12, 7. 14] 2 Cor. 12, 9. 23] 1 Tim. 1, 20. 29] 1 Cor. 5, 5. 3 extolleret Gel: extolleretur B 5 quid Gel: quod B anima ab his integra Gel: animi ab his integri B 6 non add. Gel 7 elata, quae Gel: elatoque B 11 refert Gel: referet B 16 hymenei B 19 mersos Gel: mersus B 21 blasphemiam Gel: blasphemia B 23 etsi wulgo 28 ethnicos Pam . interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die domini. et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius saluus erit. ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne. saluus sit in poena? ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio? sic resurrectionem carnis amittimus. superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum in die domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. siquidem subiungit: non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum. Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. sic enim exegerant schismata et aemulationes et 11] 1 Cor. 5, 6. 16] 2 Cor. 2, 6. 6 ut saluus Gel 6 sq. interrogationis signa posui 7 sic Urs: si B 8 eum Gel: cum B 12 desipiat Pam: decipiat B conspersionem Pam 17 personam Gel: persona B 22 dispiciendum Gel: despiciendum B 23 et add. Gel 24 sint Gel: sunt B 26 animaduertamus Gel: animaduertam B 27 felle Gel: folle B dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum. et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis? nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur, 4] 1 Cor. 1, 14 sqq. 6] ibid. 2, 2. SJ ibid. 4, 9 et 13. 11] ibid. 9, 1. 14] ibid. 4, 3 sqq. 16] ibid. 9, 15 et 6, 3. 18] ibid. 4, 8. 19] ibid. 8, 2. 21] ibid. 4, 7. 25] ibid. 8, 10. 12. 27] ibid. 9, 4 sqq. 5 qui V, quis B 9 quoniam C, quod B 11 peripseuia Gel: per ipsum B 13 de quali] uide quasi Lat, quali Iun 15 aut Gel: ut B 17 aperta scripsi: apertae B 23 si autem accepisti add. Urs 30 et si Rig: etsi B non magis nos? aeque et illos singulari stilo figit: propterea qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat? auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent? utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam 1] 1 Cor. 10, 12. 2] ibid. 11, 16. 5] ibid. 16, 22. 8] ibid. 4, 18 sqq. 14] ibid. 5, 1 sqq. 6 maranatha C, om. B 7 feruet Gel: semet B 12 in add. Gel 19 ut quo (id est aliquo) modo B, quomodo ut Urs, quomodo Pam, ut quoquo modo Lat 20 a deo Gel: adeo B 23 corruptiuum scripsi: quo captiuum B, quod captiuum Gel, quod corruptiuum Lat, quae capulum Urs esset et Lat: esset B 24 quoquo modo scripsi: quomodo B inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***, abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis . habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius, quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius 2 prius quam Urs: qua B 4 qua damnabat scripsi: quaque damnabat B 6 plagam abiit, ille ante Ursinum; lacunam signaui; rediit intercidit fort . 8 iterantur Oehlerus: iterant B C ueniam Urs fit C, sit B, sic Urs 10 rei ratio Pam: reatio B, relatio Urs 12 incesto C, incestus B 15 maerens Gel: moeroris B 20 transacto Gel: transacta B 27 eum iudicem Gel: cum iudice B 30 in causa uel inter causam fort . suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit. Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed . 15] cf. 1 Cor. 5, 4. 26] 2 Cor. 4, 1 sq. 1 suspicareris Gel: suspirareris B 3 iam saucius Gel 4 ceperit Gel: coeperit B 5 in add. Urs 7 et paulum B; et del. Gel 8 nationumconditorem add. Gel 9 infamares fort . 13 nationibus Gel: rationibus B 14 comparat Big consuetudini Gel: in consuetudinem B 15 iudicarat scripsi: iudicaret B 19 intentionem Scal 21 incongruentia Gel: in congruentia B 24 auersatione Urs: aduersatione B et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit. nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui. dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes castimoniam in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet 5] 2 Cor. 6, 14 sqq. 15] ibid. 6, 16 sqq. 21] ibid. 7, 1. 28] ibid. 12, 21. 1 manifestum dedamnauerit Gel: manifestando damnauerat B, manifestum. praedamnauerit Lat sit C, om. B 9 dei C, om. B 13 infidelis C, infidelitas B 14 uitiator Gel: uitiatur B 17 ego Rig 19 euoluas fort . 20 ut] et Hartelius malum Lat 21 lucwnam signaui; osculum uel simile quid desideratur supra dicis Urs, superadicis Wissowa 22 dilecti Harrisius: delicti B 23 perficientes Pam: perficientis B 24 dei Pam: fidei B 26 sicuti Gel: sicubi B 27 praescribere Gel; praescriberet B me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. et ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.