<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas <lb/>
            sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium <lb/>
            omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile <lb n="5"/>
            perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, <lb/>
            si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura <lb/>
            compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur <lb/>
            aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod <lb/>
            ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita <lb n="10"/>
            corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec <lb/>
            cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo <lb/>
            usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum <lb/>
            pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non <lb/>
            castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, <lb n="15"/>
            cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, <lb/>
            cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si <lb/>
            stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim <lb/>
            nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non <lb/>
            prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae <lb n="20"/>
            pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam <lb/>
            per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum <lb/>
            praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque

<note type="footnote"> 6] cf. Iuuenal. VI, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> omnis <hi rend="italic">Gel</hi> 13 eiuratio <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> ei ratio <hi rend="italic">B,</hi> eius ratio <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            14 minus non <hi rend="italic">scripsi:</hi> non minus <hi rend="italic">B,</hi> minus <hi rend="italic">Rig,</hi> a nonariis <hi rend="italic">Iun,</hi> non <lb/>
            nimis <hi rend="italic">Urs, Harrisius,</hi> nomine <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 15 incestus <hi rend="italic">Urs</hi> 18 malim <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            malum <hi rend="italic">B,</hi> malo <hi rend="italic">Gel</hi> 19 nullum <hi rend="italic">Gel:</hi> nullumque <hi rend="italic">B</hi> quid <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">addidi,</hi> quod esse <hi rend="italic">add. Gel</hi> 20 mergitur <hi rend="italic">B,</hi> exigitur <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="220"/>
            testamento coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis <lb/>
            et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio <lb/>
            etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex <lb/>
            scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: <lb/>
            ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. <lb n="5"/>
            o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! <lb/>
            et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum <lb/>
            ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi <lb/>
            paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur. <lb/>
            illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc <lb n="10"/>
            in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. <lb/>
            absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera <lb/>
            est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. <lb/>
            non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, <lb/>
            quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum <lb n="15"/>
            appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. <lb/>
            erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae <lb/>
            quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc <lb/>
            mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium <lb/>
            delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus, <lb n="20"/>
            quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis <lb/>
            dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor <lb/>
            errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et <lb/>
            pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et <lb/>
            in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus. <lb n="25"/>
            cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus <lb/>
            loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum

<note type="footnote"> 15] cf. Matth. 21, 13. 26] 1 Cor. 13, 11. </note>

<note type="footnote"> 1 et coacta <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Lat</hi> 2 nonne <hi rend="italic">B,</hi> nuncne <hi rend="italic">Gel,</hi> nunc, ne <hi rend="italic">Iun,</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">Hartelius</hi> potuissem, audio <hi rend="italic">Iwn</hi> 3 peremptorium <hi rend="italic">Gel:</hi> peremptorem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 4 quod <hi rend="italic">del. Gel</hi> est <hi rend="italic">add. Urs</hi> 5 delicta paenitentia <hi rend="italic">add. Gel</hi> <lb/>
            functis <hi rend="italic">Gel:</hi> funes <hi rend="italic">B</hi> 10 cum spe eius <hi rend="italic">Gel:</hi> conspectius <hi rend="italic">B</hi> 14 habebit <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> repromittet <hi rend="italic">Urs</hi> 15 quoniam <hi rend="italic">Gel</hi> 17 erit igitur <hi rend="italic">Gel:</hi> erigitur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 obiectent <hi rend="italic">Gel:</hi> obiicient <hi rend="italic">B</hi> 20 praeiudicium est <hi rend="italic">Gel</hi> 21 non <hi rend="italic">Gel:</hi> nos <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 decorabit <hi rend="italic">Rig</hi> utilis <hi rend="italic">Oiacconius:</hi> inutilis <hi rend="italic">B</hi> 23 carui quia <hi rend="italic">del. Urs</hi> <lb/>
            27 tanquam paruulus sapiebam <hi rend="italic">C</hi> (— <hi rend="italic">liber Clementis), om. B, Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. adeo deuertit <lb/>
            a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator <lb/>
            factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, <lb/>
            optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam <lb/>
            suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem<lb n="5"/>
            carnis obtruncant amputantes non summam superficiem, <lb/>
            sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus <lb/>
            ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani <lb/>
            nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque <lb/>
            adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis<lb n="10"/>
            potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens <lb/>
            eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur <lb/>
            et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat <lb/>
            eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea, <lb/>
            quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere <lb n="15"/>
            cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter <lb/>
            continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus <lb/>
            extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae <lb/>
            nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae <lb/>
            iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur <lb n="20"/>
            et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique <lb/>
            de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime <lb/>
            quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum <lb/>
            aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non <lb/>
            sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti <lb n="25"/>
            tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si <lb/>
            admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non <lb/>
            debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis <lb/>
            et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et <lb/>
            sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum <lb n="30"/>
            ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri .

<note type="footnote"> 4] cf. Gal. 5, 12. 16] 1 Cor. 7, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 deuertit <hi rend="italic">C,</hi> diuertit <hi rend="italic">B, Gel</hi> 3 Christianarum <hi rend="italic">C,</hi> Christianorum <hi rend="italic">B, Gel</hi> <lb/>
            6 obtruncant amputantes <hi rend="italic">Gel:</hi> obtruncatam putantes <hi rend="italic">B</hi> 12 anteponunt <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            anteponent <hi rend="italic">B,</hi> anteponant <hi rend="italic">Urs</hi> 14 quanto <hi rend="italic">Urs:</hi> quando <hi rend="italic">B</hi> 15 nubunt <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            nubant <hi rend="italic">B</hi> 16 quoniam <hi rend="italic">Gel</hi> 18 et crimina <hi rend="italic">C,</hi> crimine <hi rend="italic">B</hi> 26 tale quid <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            aliquid <hi rend="italic">B</hi> 29 mediis <hi rend="italic">B,</hi> maximis <hi rend="italic">Urs</hi> ut <hi rend="italic">add. Gel</hi> 31 capit <hi rend="italic">Urs:</hi> capiunt <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="222"/>
            quasi modica et praecaueri quasi maxima. nobis autem maxima <lb/>
            ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem <lb/>
            post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, <lb/>
            si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et <lb/>
            ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate <lb n="5"/>
            digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo- <lb/>
            . que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris <lb/>
            nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors <lb/>
            et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio <lb n="10"/>
            anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, <lb/>
            salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque <lb/>
            et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes <lb/>
            inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne <lb/>
            iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu <lb n="15"/>
            quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur <lb/>
            tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et <lb/>
            sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam, <lb/>
            quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae <lb/>
            et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent? <lb n="20"/>
            quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa <lb/>
            enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et <lb/>
            condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, <lb/>
            ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint, <lb/>
            inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. <lb n="25"/>
            et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris <lb/>
            pro his in prece et oratione, quoniam non <lb/>
            exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore <lb/>
            adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae <lb/>
             praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo

<note type="footnote"> 9] cf. Ioel 2, 13. 10] cf. Hos. 6, 6. 11] cf. Ezech. 33, 6. 12] <lb/>
            1 Tim. 4,10. 15] Rom. 14, 4. 22] cf. Es. 45, 7. 23] ffier. 14,12. <lb/>
            24] ibid. 11, 14 sqq. 26] ibid. 7, 15 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 ne <hi rend="italic">Lat</hi> 4 et ideo <hi rend="italic">Urs:</hi> sed ideo <hi rend="italic">B</hi> 5 paracletum istum <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            12 saluificator <hi rend="italic">Urs</hi> 17 futilia <hi rend="italic">B,</hi> sparsilia <hi rend="italic">C et codex Bemensis a Pithoeo <lb/>
            inspectus</hi> 24 quod et] quoniam <hi rend="italic">C</hi> 28 inuocauerint <hi rend="italic">C,</hi> inuocauerit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> in <hi rend="italic">C,</hi> et in <hi rend="italic">B</hi> 29 idem <hi rend="italic">Gel:</hi> hisdem <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="223"/>
            isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et <lb/>
            ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam <lb/>
            utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes <lb/>
            et ieiunantes et adflictationem suam offerentes deo. deus enim <lb/>
            zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati<lb n="5"/>
            eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur <lb/>
            patientiae finem: tacui, numquid et semper tacebo et <lb/>
            sustinebo? quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere <lb/>
            faciam. ignis enim procedet ante faciem ipsius, <lb/>
            et exuret inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas <lb n="10"/>
            occidens in gehennam. ceterum iudicantibus quomodo dominus <lb/>
            comminetur ipse demonstrat: quo enim iudicio iudicaueritis, <lb/>
            iudicabitur de uobis. ita non prohibuit iudicare, <lb/>
            sed docuit. unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, <lb/>
            dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum <lb n="15"/>
            carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. <lb/>
            adiciens enim inquit: ut quid mihi eos qui foris sunt <lb/>
            iudicare? dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. delicta <lb/>
            mundantur, quae quis in fratrem, non deum admiserit. debitoribus <lb/>
            denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed <lb n="20"/>
            non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem <lb/>
            contentiosum alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere <lb/>
            frenos disciplinae, illa laxare uideatur, quasi incertae <lb/>
            et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec <lb/>
            negare per austeritatem. porro et auctoritas scripturae in suis <lb n="25"/>
            terminis stabit sine alterutra oppositione. et paenitentiae subsidium <lb/>
            suis condicionibus determinatur sine passiua concessione, <lb/>
            et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa <lb/>
            propositione. causas paenitentiae delicta condicimus. haec

<note type="footnote"> 4] Ex. 20, 5. Gal. 6,7. 7] Es. 42,14 sqq. 9] Ps. 96,3. Matth. 10,28. <lb/>
            12] Matth. 7, 2. 14] 1 Cor. 5, 3 sq. 17] 1 Cor. 5,12. </note>

<note type="footnote"> 5 bonitati <hi rend="italic">C,</hi> bonitatem <hi rend="italic">B</hi> 6 comminatur <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> comminetur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 inquit <hi rend="italic">add. Gel</hi> ut <hi rend="italic">B,</hi> ad <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 dimittis —19 mundantur] <lb/>
            dimitti autem, ut dimittantur tibi a deo, delicta mandantur <hi rend="italic">Ciacconius<lb/>
             </hi> 20 profitemur <hi rend="italic">BC,</hi> profitetur <hi rend="italic">Gel</hi> 23 uideantur <hi rend="italic">Gel</hi> quasi <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> quia si <hi rend="italic">B</hi> in certae <hi rend="italic">Iun</hi> 24 et <hi rend="italic">del. Gel, It/In</hi> 26 si et <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            27 determinatur <hi rend="italic">Gel:</hi> determinetur <hi rend="italic">B</hi> 28 eius <hi rend="italic">Gel:</hi> enim <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="224"/>
            diuidimus in duos exitus. alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. <lb/>
            secundum quod nemini dubium est alia castigationem <lb/>
            mereri, alia damnationem. omne delictum aut uenia dispungit <lb/>
            aut poena, uenia ex castigatione, poena ex damnatione. de <lb/>
            ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes <lb n="5"/>
            scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. sed <lb/>
            et Iohannes docebit: si quis scit fratrem suum delinquere <lb/>
            delictum non ad mortem, postulabit et dabitur uita <lb/>
            ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. <lb/>
            est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, <lb n="10"/>
            hoc erit inremissibile. ita ubi est postulationis ratio, <lb/>
            illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec <lb/>
            remissionis. secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae <lb/>
            quoque condicio discriminatur. alia erit quae ueniam <lb/>
            consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi <lb n="15"/>
            nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. et <lb/>
            superest specialiter de moechiae et fornicationis statu exami <lb/>
            nare, in quam delictorum partem debeant redigi. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem <lb/>
            ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus <lb n="20"/>
            uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, <lb/>
            iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est <lb/>
            frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis <lb/>
            autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur, <lb/>
             ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur. <lb n="25"/>
            porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt, <lb/>
            quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, <lb/>
            in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a <lb/>
            quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum

<note type="footnote"> 7] 1 Ioh. 5,16. </note>

<note type="footnote"> 3 dispungit <hi rend="italic">BC,</hi> expungit <hi rend="italic">Gel</hi> 9 ei qui non <hi rend="italic">Lat</hi> 11 postulationis <lb/>
            ratio <hi rend="italic">Urs:</hi> postulationis <hi rend="italic">B,</hi> postulationis uis <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> postulationis ius <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 16 et <hi rend="italic">del. Lat</hi> 20 cum maxime definimus uenia carere <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> maxime definiui uenia caret <hi rend="italic">B</hi> 23 omni <hi rend="italic">Rig</hi> 24 ueniam <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            uenia <hi rend="italic">B</hi> consequitur <hi rend="italic">Lat</hi> 25 erit agenda <hi rend="italic">Gel</hi> 26 agetur <hi rend="italic">Urs</hi> itaque <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> utique ita <hi rend="italic">Urs</hi> 27 quoniam <hi rend="italic">Gel</hi> 29 frustra agitur <hi rend="italic">add. Ciacconius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="225"/>
            autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, <lb/>
            et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum <lb/>
            • enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur <lb/>
            ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo <lb/>
            humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere<lb n="5"/>
            quam communicare. adsistit enim pro foribus eius <lb/>
            et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum <lb/>
            sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\' <lb/>
            sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non <lb/>
            metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat <lb n="10"/>
            fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio. <lb/>
            ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi <lb/>
            dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo <lb/>
            facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius <lb/>
            adiuuabit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad <lb/>
            ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam <lb/>
            ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam <lb/>
            et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides <lb/>
            quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo <lb n="20"/>
            usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero, <lb/>
            unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest <lb/>
            nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; <lb/>
            sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia <lb/>
            trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium<lb n="25"/>
            est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum <lb/>
            adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes <lb/>
            nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam <lb/>
            professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. <lb/>
            nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen <lb n="30"/>
            eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in

<note type="footnote">8 plus utique <hi rend="italic">Urs:</hi> plusque <hi rend="italic">B,</hi> precibusque <hi rend="italic">Lat,</hi> plus plusque <hi rend="italic">Scal,</hi> <lb/>
            plus quid <hi rend="italic">lun,</hi> plus usque <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 17 ea <hi rend="italic">C,</hi> hae <hi rend="italic">B,</hi> haec <hi rend="italic">Urs</hi> 18 hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> omnibus <hi rend="italic">B</hi> 23 alienam <hi rend="italic">del. Cia.cconius</hi> feminam <hi rend="italic">del. <lb/>
            Ciacconius</hi> 24 curribus <hi rend="italic">Ciacconius,</hi> toris <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 et <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> <lb/>
            intra <hi rend="italic">Pam</hi> 26 quamcunque <hi rend="italic">Gel</hi> 30 ne <hi rend="italic">Lat</hi> nuptiae <hi rend="italic">addidi</hi> 31 et <lb/>
            <hi rend="italic">in C, in B</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb/>
             
<pb n="226"/>
            corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, uerum <lb/>
            omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed <lb/>
            monstra. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum <lb/>
            opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei <lb n="5"/>
            praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem <lb/>
            ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam <lb/>
            sabbati uenerationem, post imperatam in parentes <lb/>
            secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis <lb/>
            muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis. <lb n="10"/>
            post spiritalem enim castitatem sanctitatemque <lb/>
            corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem <lb/>
            statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege, <lb/>
            cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum <lb/>
            longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam <lb n="15"/>
            secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. <lb/>
            itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae <lb/>
            nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte <lb/>
            coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit <lb/>
            illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis, <lb n="20"/>
            adiungit non occides. honorauit itaque moechiam, <lb/>
            quam homicidio anteponit, in prima utique fronte <lb/>
            sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium <lb/>
            utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de <lb/>
             ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et <lb n="25"/>
            mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. <lb/>
            pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, <lb/>
            hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii <lb/>
            insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos <lb/>
            sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem <lb n="30"/>
            locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus <lb/>
            lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a

<note type="footnote"> 10] Ex. 20,14., </note>

<note type="footnote"> 10 muniendisque <hi rend="italic">Lat:</hi> monendisque <hi rend="italic">B</hi> 12 hanc <hi rend="italic">Gel:</hi> hunc <hi rend="italic">B</hi> muniuit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> minuit <hi rend="italic">B</hi> 18 sorte <hi rend="italic">Gel:</hi> forte <hi rend="italic">B</hi> 21 honorauit itaque <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            onerauit utique <hi rend="italic">B,</hi> onerauit itaque <hi rend="italic">Gel</hi> 22 utique <hi rend="italic">Iun:</hi> itaque <hi rend="italic">B,</hi> ubique <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 24 signata <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="227"/>
            cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de <lb/>
            propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad <lb/>
            paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium <lb/>
            detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus <lb/>
            est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente<lb n="5"/>
            coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit <lb/>
            nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra <lb/>
            sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria <lb/>
            saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci <lb/>
            mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa <lb n="10"/>
            quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium <lb/>
            nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam, <lb/>
            sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, <lb/>
            quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot <lb/>
            conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus<lb n="15"/>
            trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia <lb/>
            sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res <lb/>
            est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,. <lb/>
            occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae <lb/>
            subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec <lb n="20"/>
            ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, <lb/>
            adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter , <lb/>
            de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt,<milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem <lb/>
            genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima<lb n="25"/>
            et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse <lb/>
            debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra <lb/>
            esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum <lb/>
            uero de medio excipis? idololatrae successorem,

<note type="footnote"> 27] Matth. 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 4 uox <hi rend="italic">B,</hi> uis <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 5 initiamur <hi rend="italic">scripsi:</hi> inuitamur <hi rend="italic">B,</hi> metamur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 6 adunamur <hi rend="italic">Lat:</hi> adulamur <hi rend="italic">B</hi> 11 procurem <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> procuremus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 moechiae elaboro <hi rend="italic">Rig:</hi> moechia elaboro <hi rend="italic">B,</hi> moechiae laboro <lb/>
            <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 13 uenenarii <hi rend="italic">Gel:</hi> uenerarii <hi rend="italic">B</hi> 13 <hi rend="italic">sq</hi>. quot <hi rend="italic">quinquiens <lb/>
             Rig:</hi> quod <hi rend="italic">qumquiens B</hi> 19 illi <hi rend="italic">fort</hi>. 21 ipsae res <hi rend="italic">Urs:</hi> ipsi rei <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 sedent <hi rend="italic">Gel:</hi> sedere <hi rend="italic">B,</hi> sedentes <hi rend="italic">Urs</hi> 24 flatu <hi rend="italic">Gel</hi> ingemiscunt <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            gemiscuut <hi rend="italic">B</hi> 28 idololatrem <hi rend="italic">B</hi>. </note>

<note type="footnote"> 15* </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio <lb/>
            est: miserabiliores paenitentias reliquisti. 
</p></div></div></body></text></TEI>