Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque 6] cf. Iuuenal. VI, 1 sqq. omnis Gel 13 eiuratio Ciacconius: ei ratio B, eius ratio Gel 14 minus non scripsi: non minus B, minus Rig, a nonariis Iun, non nimis Urs, Harrisius, nomine Oehlerus 15 incestus Urs 18 malim Urs: malum B, malo Gel 19 nullum Gel: nullumque B quid Gel: quod B quod addidi, quod esse add. Gel 20 mergitur B, exigitur Urs testamento coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur. illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus. cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum 15] cf. Matth. 21, 13. 26] 1 Cor. 13, 11. 1 et coacta B; et del. Lat 2 nonne B, nuncne Gel, nunc, ne Iun, nec Hartelius potuissem, audio Iwn 3 peremptorium Gel: peremptorem B 4 quod del. Gel est add. Urs 5 delicta paenitentia add. Gel functis Gel: funes B 10 cum spe eius Gel: conspectius B 14 habebit Urs repromittet Urs 15 quoniam Gel 17 erit igitur Gel: erigitur B 19 obiectent Gel: obiicient B 20 praeiudicium est Gel 21 non Gel: nos B 22 decorabit Rig utilis Oiacconius: inutilis B 23 carui quia del. Urs 27 tanquam paruulus sapiebam C (— liber Clementis), om. B, Gel factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. adeo deuertit a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem carnis obtruncant amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea, quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri . 4] cf. Gal. 5, 12. 16] 1 Cor. 7, 9. 1 deuertit C, diuertit B, Gel 3 Christianarum C, Christianorum B, Gel 6 obtruncant amputantes Gel: obtruncatam putantes B 12 anteponunt Gel: anteponent B, anteponant Urs 14 quanto Urs: quando B 15 nubunt Urs: nubant B 16 quoniam Gel 18 et crimina C, crimine B 26 tale quid C, aliquid B 29 mediis B, maximis Urs ut add. Gel 31 capit Urs: capiunt B quasi modica et praecaueri quasi maxima. nobis autem maxima ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo- . que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis. Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent? quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo 9] cf. Ioel 2, 13. 10] cf. Hos. 6, 6. 11] cf. Ezech. 33, 6. 12] 1 Tim. 4,10. 15] Rom. 14, 4. 22] cf. Es. 45, 7. 23] ffier. 14,12. 24] ibid. 11, 14 sqq. 26] ibid. 7, 15 sqq. 2 ne Lat 4 et ideo Urs: sed ideo B 5 paracletum istum fort . 12 saluificator Urs 17 futilia B, sparsilia C et codex Bemensis a Pithoeo inspectus 24 quod et] quoniam C 28 inuocauerint C, inuocauerit B in C, et in B 29 idem Gel: hisdem B isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam offerentes deo. deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere faciam. ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas occidens in gehennam. ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur ipse demonstrat: quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ita non prohibuit iudicare, sed docuit. unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. adiciens enim inquit: ut quid mihi eos qui foris sunt iudicare? dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. delicta mundantur, quae quis in fratrem, non deum admiserit. debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare uideatur, quasi incertae et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiua concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. causas paenitentiae delicta condicimus. haec 4] Ex. 20, 5. Gal. 6,7. 7] Es. 42,14 sqq. 9] Ps. 96,3. Matth. 10,28. 12] Matth. 7, 2. 14] 1 Cor. 5, 3 sq. 17] 1 Cor. 5,12. 5 bonitati C, bonitatem B 6 comminatur Oehlerus: comminetur B 17 inquit add. Gel ut B, ad Oehlerus 18 dimittis —19 mundantur] dimitti autem, ut dimittantur tibi a deo, delicta mandantur Ciacconius 20 profitemur BC, profitetur Gel 23 uideantur Gel quasi Gel: quia si B in certae Iun 24 et del. Gel, It/In 26 si et Urs 27 determinatur Gel: determinetur B 28 eius Gel: enim B diuidimus in duos exitus. alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. omne delictum aut uenia dispungit aut poena, uenia ex castigatione, poena ex damnatione. de ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. sed et Iohannes docebit: si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit et dabitur uita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. ita ubi est postulationis ratio, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. alia erit quae ueniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu exami nare, in quam delictorum partem debeant redigi. Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur. porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt, quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum 7] 1 Ioh. 5,16. 3 dispungit BC, expungit Gel 9 ei qui non Lat 11 postulationis ratio Urs: postulationis B, postulationis uis Oehlerus, postulationis ius Hartelius 16 et del. Lat 20 cum maxime definimus uenia carere Gel: maxime definiui uenia caret B 23 omni Rig 24 ueniam Gel: uenia B consequitur Lat 25 erit agenda Gel 26 agetur Urs itaque B, utique ita Urs 27 quoniam Gel 29 frustra agitur add. Ciacconius autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum • enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere quam communicare. adsistit enim pro foribus eius et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\' sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio. ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuuabit. Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in 8 plus utique Urs: plusque B, precibusque Lat, plus plusque Scal, plus quid lun, plus usque Oehlerus 17 ea C, hae B, haec Urs 18 hominibus Lat: omnibus B 23 alienam del. Cia.cconius feminam del. Ciacconius 24 curribus Ciacconius, toris Hartelius 25 et add. Oehlerus intra Pam 26 quamcunque Gel 30 ne Lat nuptiae addidi 31 et in C, in B XX. Tert. I. 15 corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, uerum omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed monstra. Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati uenerationem, post imperatam in parentes secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis. post spiritalem enim castitatem sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis, adiungit non occides. honorauit itaque moechiam, quam homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a 10] Ex. 20,14., 10 muniendisque Lat: monendisque B 12 hanc Gel: hunc B muniuit Gel: minuit B 18 sorte Gel: forte B 21 honorauit itaque Lat: onerauit utique B, onerauit itaque Gel 22 utique Iun: itaque B, ubique C 24 signata Urs cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam, sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,. occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter , de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum uero de medio excipis? idololatrae successorem, 27] Matth. 5, 6. 4 uox B, uis Ciacconius 5 initiamur scripsi: inuitamur B, metamur Gel 6 adunamur Lat: adulamur B 11 procurem Ciacconius: procuremus B 12 moechiae elaboro Rig: moechia elaboro B, moechiae laboro Ciacconius 13 uenenarii Gel: uenerarii B 13 sq . quot quinquiens Rig: quod qumquiens B 19 illi fort . 21 ipsae res Urs: ipsi rei B 23 sedent Gel: sedere B, sedentes Urs 24 flatu Gel ingemiscunt C, gemiscuut B 28 idololatrem B . 15* homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.