<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed 
ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in
expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare <bibl n="Luc. XV. 4 sqq. 8 sqq."/>
centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae?
Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam
deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de
quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus
requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo
adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta
faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque
deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad
struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur
cui exemplum procuratur. Et duo  utique filii illuc spectabunt
quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem
habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga
<pb xml:id="v.1.p.810"/>

commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos
fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii
<bibl n="Deut. XXIII, 19."/> manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens
ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum
apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae
<bibl n="Luc. XV, 2. Matth. IX, 10. XI, 19."/> et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non
statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum
genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos,
alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit.
Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed
cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de
filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim
admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima,
si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore
disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex
diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo
patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde
spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si
exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?)
servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet
spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam
non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores
et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et
elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti.
Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis
curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere?
Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata
<pb xml:id="v.1.p.811"/>

vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum <bibl n="Luc. XV, 22 sq."/>
denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet
eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli
et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit
in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si
nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini
simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut <bibl n="Matth. XVIII. 11."/>
quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam <bibl n="Luc. XIX, 10."/>
sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis <bibl n="Matth. IX, 12 sq. Luc. V, 31 sq."/>
praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi
qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum
novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit
parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census
et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus
notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, <bibl n="I Cor. I, 21."/>
quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino
moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi
fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum
praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi
nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in
opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto
redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem
Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum,
quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde
opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit
prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod
non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris
complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant.
Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non
quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes
nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat.
Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani
<pb xml:id="v.1.p.812"/>

gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis
relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota
est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et
tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse.
Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii
luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem
paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia
concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem
inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari
licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas
transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem
illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit,
et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum
gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam
humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in
scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum
domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio
in interpretatione quam in conversatione.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas,
et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi
quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis
paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint,
ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat.
Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic
autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate
delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari,
qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam
deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam
<bibl n="Ion. III, 4."/> extraneis. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat
paenitentiam (??)ecessariam, cum cavillaretur in praedicationis
officio, an potius misericordiam dei providens etiam in extraneos
profusam quasi destructuram praeconium verebatur? atque adeo
propter civitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia
delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum
passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae.
<pb xml:id="v.1.p.813"/>

Bene quod et Ioannes domini vias sternens non minus <bibl n="Luc. III, 13 sq."/>
militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat
praeco. Ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, <bibl n="Matth. XI, 21."/>
tiam, si virtutum documenta vidissent. Atquin ego illam naturalibus
magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis
enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui
iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta.
Nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius
reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur
contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius
extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic
adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt psychici,
ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam
mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando
promeremur. Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis
circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi
veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam
fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu
totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus
et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi
avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, deus bonus est. Suis,
non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris
iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi benignissime dei
interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola
moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab
omni concilio ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa
iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et
alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor quem in calice
<pb xml:id="v.1.p.814"/>

depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito
et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae,
de quo nihil libentius libas quam ovem paenitentiae secundae.
At ego eius pastoris scripturas haurio qui non potest
frangi. Hunc mihi statim Ioannes offert cum paenitentiae lavacro
<bibl n="Matth. III, 8 sq."/> et officio dicentem, Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis,
Patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta
delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim deus de
lapidibus istis filios suscitare Abrahae. Sic et nos sequitur, ut
eos qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum.
Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus!
Sed etsi venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere
non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix
est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.</p></div></div></body></text></TEI>