Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Ioannem secundum dominum. Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis quem Christus non dissolvit, sed implevit. Onera enim legis usque ad Ioannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, iustitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. In qua lege Beatus vir qui meditabitur die ac nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens vertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens(??), inluminans oculos. Sic et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. Pro, Non moechaberis, Qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo, et pro, Non occides, Qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae. Quaere, an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. Ceterum si qua vobis exempla in sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia quia et aliquando concessa est. Cui emolumento hodie plenior disciplina coercetur, nisi ut a maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus retro restitutum. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit, et David Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgavit. Iam et incesta donabis propter Loth, et fornicationes cum incesto propter Iudam, et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, verum et semel plures, propter patres nostros. Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati iudicii fornicationis. Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis virus (ex lacte sordes hoc habent), idoneae quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo dei descendit in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et sermo caro factus est, ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecunque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur. Itaque si exinde quo statum vertit et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem ex quo deputetur aetas quaestionis. A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a domino requisita quisita et humeris eius revecta. Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conlineet. Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae provocantur, id est ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis de victu communicatem indignati mussitabant. Ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cavillator responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet, de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus, et grex domini ecclesiae populus, et pastor bonus Christus, et ideo Christianus in ove intellegendus, qui ab ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil ad pharisaeorum mussitationem respondisse vis dominum, sed ad tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis, ut neges in ethnicum competere quae in Christianum existimas convenire. Dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est? nonne universarum gentium idem deus et dominus et pastor est? Quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a deo quam ethnicus, quando revocatur a Christo? Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velis, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel armario. Sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum: sed ut exprimeret adversus livorem pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. Aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia provocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam Christiano, qui iam in dei luce est. Denique et ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scenicae foeditatis et xysticae vanitatis, aut si in lusus, in convivia saecularis sollemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis, si in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. Ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non perit nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam viventem adhuc revocans peccatorem. Moechum vero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate quae non mortuum pecus revocat? Denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non convertistis, quod periit non requisistis. Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit, quod perire oves fecerint et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur. Non, ut perditae in mortem et comestae resumantur, iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia, mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur? Moechiae vero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo lumine, sed totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum, nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt propter quod in Christianum de diversa parte coguntur. Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est. Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se animasse erudite, mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a vero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit. Duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. Porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem dei patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi. Quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Iudaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui no(??) computaverint dominum, et qui dereliquerint dominum, et in iram provocaverint sanctum Israëlis. Omnia plane Iudaeo concessa di(??)mus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. Quaerunt igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum enim parabola non recipit. Multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conveniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israëlis expectatione coniuncta est. Ita et si quaedam favent, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. Quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum quam quo parabolae cuiusque materia mandavit. Meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham. Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere quorum parabolae videntur. Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant. Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione quam in conversatione. Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat. Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat paenitentiam (??)ecessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam dei providens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium verebatur? atque adeo propter civitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae. Bene quod et Ioannes domini vias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, tiam, si virtutum documenta vidissent. Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. Nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, deus bonus est. Suis, non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi benignissime dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius libas quam ovem paenitentiae secundae. At ego eius pastoris scripturas haurio qui non potest frangi. Hunc mihi statim Ioannes offert cum paenitentiae lavacro et officio dicentem, Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. Sic et nos sequitur, ut eos qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus! Sed etsi venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.