<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum
opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto
est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem
ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati venerationem,
post imperatam in parentes secundam a deo religionem,
(??)ullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit
<bibl n="Exod. XX, 14."/> praeceptum quam, Non moechaberis. Post spiritalem enim castitatem
<pb xml:id="v.1.p.799"/>

sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et hanc
itaque munivit, hostem statim eius probibendo moechiam. Quale
delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinavit.
Nihil secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum
primo quam secundum. Quod fit ex primo, aliud quodammodo
primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae. Nam et idololatria
moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam
sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit
illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens, Non moechaberis,
adiungit, Non occides. Honoravit utique moechiam, quam
homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in
primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione
signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio
meritum cuiusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in
summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam
atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis,
hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices
facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium
eorum quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit.
Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a
cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de
propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae
fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt,
et si qua vox fuerit, reclamabunt, Noster hic cuneus est,
nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur,
illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos
scriptura divina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa
sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae
occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae
aquae ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae
<pb xml:id="v.1.p.800"/>

procuremus. Ego quoque homicidium nonnunquam moechiae
elaboro. Ut tragoedias omittam, sciunt hodie venenarii, sciunt
magi, quot pellicatus ulciscar, quot rivalitates defendam, quot
custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam
obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos
non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi
immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo,
cum inquinatur, occiditur. Igitur aut nec illis aut etiam nobis
paenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur.
Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit
idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus.
Pariter de paenitentiae officio sedent in sacco et cinere inhorrescunt,
eodem fletu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem
genibus exorant, eandem invocant matrem. Quid agis mollissima
et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis
<bibl n="Matth. V, 6."/> (beati enim pacifici), aut si non omnibus, nostra esse. Idololatrea
quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis?
idololatrae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam?
Personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque
caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque
ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra
congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad
<bibl n="Ies. XLIII, 18 sq."/> vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt
<bibl n="Ier. IV, 4."/> secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum
<pb xml:id="v.1.p.801"/>

Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum <bibl n="Phil. III, 13. Matth. IX, 13."/>
apostolum, et lex et prophetae usque ad Ioannem secundum dominum.
Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam,
merito ab eo statu legis quem Christus non dissolvit, sed
implevit. Onera enim legis usque ad Ioannem, non remedia. Operum
iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non
fecit innocentiae iniuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis,
veritatis, castitatis, iustitiae, misericordiae, benevolentiae,
pudicitiae. In qua lege Beatus vir qui meditabitur die ac <bibl n="Ps. I, 2."/>
nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens <bibl n="Ps. XIX, 8 sq."/>
vertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum
domini longe lucens(??), inluminans oculos. Sic et apostolus:
Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; <bibl n="Rom. VII, 12 et 7."/>
utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus
per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc
novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur.
Pro, Non moechaberis, Qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus <bibl n="Matth. V, 27 sq. 22."/>
est in corde suo, et pro, Non occides, Qui dixerit fratri
suo Racha, reus erit gehennae. Quaere, an salva sit lex non moechandi,
cui accessit nec concupiscendi. Ceterum si qua vobis
exempla in sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus
disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque
delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam
facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia quia
et aliquando concessa est. Cui emolumento hodie plenior
disciplina coercetur, nisi ut a maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur?
Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam,
quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus
retro restitutum. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae
sanguinem Achab deprecatione delevit, et David Uriae caedem <bibl n="I Reg. XXI, 27."/>
cum causa eius moechia confessione purgavit. Iam et incesta <bibl n="II Sam. XII, 13."/>
<pb xml:id="v.1.p.802"/>

<bibl n="Gen. XIX. 33. XXVIII, 9. XXXVIII, 16 sqq. Hos. I, 2."/> donabis propter Loth, et fornicationes cum incesto propter Iudam,
et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum
frequentatas, verum et semel plures, propter patres nostros.
Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa
omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae
vindicatur. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla
pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati
iudicii fornicationis. Et utique sufficit tantum numerum XXIV
<bibl n="Num. XXV, 1 sqq."/> milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. Sed
malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint
pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem.
Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a
domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum
apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo
vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora
respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat
usquequaque libidinis virus (ex lacte sordes hoc habent), idoneae
quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo dei descendit
<bibl n="Ioa. I, 1. 14."/> in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et sermo caro factus
est, ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae,
sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed
amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum
pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus
praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde
caro quaecunque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia
<pb xml:id="v.1.p.803"/>

iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae
fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid
itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra <bibl n="I Cor. XII, 27. VI, 15. 19. II Cor. VI, 16."/>
Christi, non templum dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur.
Itaque si exinde quo statum vertit et in Christum tincta <bibl n="Gal. III, 27. I Cor. VI, 20."/>
induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini
et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam
sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae,
habes etiam temporis a nobis definitionem ex quo deputetur
aetas quaestionis.</p></div></div></body></text></TEI>