<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad 
eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere.
Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec
in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro
frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia
agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra
agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra
agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius
quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt.
Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur.
Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus
delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum
enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur
veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo
humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere
quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de
notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque
advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam
communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum
seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento,
si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi
vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant.
Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo
plenius adiuvabit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum 
iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab
hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem
<pb xml:id="v.1.p.798"/>

nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam
nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus.
Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae
carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an
viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis
refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium
et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel
in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam
nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id
est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem
iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii
crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et
in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum
omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed
monstra.</p></div></div></body></text></TEI>