<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Provoca ad apostolicam aciem, aspice epistolas eius, omnes 
pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in
luxuriae et lasciviae et libidinis negotia iaculantur. Quid denique
et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione, <bibl n="I Thes. II, 3. IV, 3 sqq."/>
nec ex immunditia: et, Haec est voluntas dei, sanctimonia
vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas
<pb xml:id="v.1.p.830"/>

suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae,
sicut nationes, quae deum ignorant. Quid Galatae
<bibl n="Gal. V, 19."/> legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis
posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quae praedico vobis,
sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi
haereditate. Romani vero quid magis discunt quam non
<bibl n="Rom. VI, 1–13."/> derelinquere dominum post fidem? Quid ergo dicimus? perseveramus
in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui
sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc? An ignoratis,
quod qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus
tincti? Consepulti illi ergo sumus per baptismum in mortem,
ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae
incedamus. Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed
et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster
confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus
quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a
mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. Quod
enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem
vivit, deo vivit. Ita et vos reputate vosmetipsos mortuos quidem
delinquentiae, viventes autem deo per Christum Iesum. Igitur semel
Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae,
et maxime tantae, reviviscere. Aut si possit fornicatio
et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. Instat
autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro
mortali, cuius infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis
membra vestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc
<bibl n="Rom. VII, 18."/> exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. Nam etsi habitare
bonum in carne sua negavit, sed secundum legem litterae, in qua
fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab
<bibl n="Rom. VIII, 2."/> infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te
a lege delinquentiae et mortis. Licet enim ex parte ex Iudaismo
disputare
 videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem
<pb xml:id="v.1.p.831"/>

disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per <bibl n="Rom. VIII, 3-8. 13."/>
carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter
delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne, uti ius legis,
inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum
spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt,
ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae
sunt spiritus. Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse; dehinc
et inimicitiam, et in deum, et eos qui sunt in carne, id est
in sensu carnis, deo placere non posse: et, Si secundum carnem
vivitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus
carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcunque pudet pronuntiare?
Cetera enim carnis et apostolus nominasset. Proinde et Ephesiis
pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conversati <bibl n="Eph. II, 3."/>
sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis. Notans
denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se
tradidissent in operationem immunditiae omnis, Vos autem, inquit, <bibl n="Eph. IV, 20. 28."/>
non sic didicistis Christum. Et iterum sic dicit: Qui furabatur,
iam non furetur. Sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur,
et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset
enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset vel porrigi
omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens, Omnis, inquit, <bibl n="Eph. V, 4. 3. 5sq."/>
sermo turpis non procedat ex ore vestro. Item: Fornicatio autem
et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet
sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator
aut immundus non habeat dei regnum. Nemo vos seducat
inanibus verbis. Propter hoc venit ira dei super filios incredulitatis.
Quis seducit inanibus verbis, nisi qui contionatur remissibilem
esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo
effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut
et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Demonstrat <bibl n="Eph. V, 18."/>
et Colossensibus quae membra mortificent super terram, fornicationem, <bibl n="Coloss. III, 5."/>
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et turpiloquium.
<pb xml:id="v.1.p.832"/>

Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod
tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur.
<bibl n="II Cor. II."/> Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset,
esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis
<bibl n="Act. XVI, 3."/> faceret. Circumcidit Timotheum solum, et tamen abstulit
circumcisionem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae
et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae,
quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando
veniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. Sequebatur
et hoc psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco quae
aperte ad communicationem eccelesiasticam causis eiusmodi negandam
etiam antiquitus cauta sunt. Nam et in proverbiis Salomon,
quae ΙΙΑΡΟΙΜΙΑΣ dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili,
<bibl n="Prov. VI, 32sq."/> Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae
suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia
autem eius non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio
viro non parcet in die iudicii. Hoc si de ethnico putaveris dictum,
<bibl n="Ies. LII, 11. II Cor. VI, 17."/> certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio
eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Habes statim
<bibl n="Ps. I, 1sq."/> in Psalmis, Beatum virum, qui non abierit in consilio impiorum,
nec in via peccatorum steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit.
<bibl n="Ps. XXVI, 4sqq."/> Cuius et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et
cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium),
et cum impiis non sedebo, et, Lavabo cum innocentibus
manus meas, et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures,
<bibl n="Ps. XVIII, 26."/> quoniam quidem, Cum sancto sanctus eris: et cum viro
<pb xml:id="v.1.p.833"/>

innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso
perversus eris. Et alibi: Peccatori autem dicit dominus, Ut <bibl n="Ps. L, 16sqq."/>
quid tu exponis iustificationes meas, et adsumis testamentum
meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum
adulteris portionem tuam ponebas. Hinc igitur informatus et apostolus,
Scripsi, inquit, vobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, <bibl n="I Cor. V, 9sqq."/>
non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum
oportebat vos exire de mundo. Nunc autem scribo vobis,
si quis frater nominatur in vobis fornicator aut idololatres (quid
enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum?)
et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam;
quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit <bibl n="I Cor. V, 6."/>
conspersionem. Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, <bibl n="I Tim. V, 22."/>
neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo <bibl n="Ephes. V, 7sq. 11 sq."/>
participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. Et adhuc
pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,
immo et revincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe
est edicere. Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose
incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis <bibl n="II Thess. III, 6."/>
et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam
diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet, emundans <bibl n="Ephes. V, 25 sqq."/>
lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi ecclesiam gloriosam non
habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta
et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga vetustatis ut virgo,
sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro vilitatis ut emundata.
Quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus
vel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens,
restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam
<pb xml:id="v.1.p.834"/>

<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> elementiam dei quae mavult peccatoris paenitentiam quam mortem?
Hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum
est. Dicimus itaque, clementiae divinae si cavisse competisset
demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus
<bibl n="Ephes. V, 11. I Cor. V, 11. III, 17."/> diceret, Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam
egerint, et, Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi
posteaquam caligas fratrum volutando deterserint, et, Qui templ(??)
dei vitiaverit, vitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres
in ecclesia de capite suo excusserit. Debuerat enim quae dam(??)averat
proinde determinasse, quonam usque et sub condicione
damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua severitate
damnasset. Porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem
prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, (??)
spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit,
eam paenitentiam ostendens dominum malle quae ante fidem.
quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi
per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi.
Nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans eni(??)
Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, que(??)
<bibl n="I Tim. I, 16."/> primus ipse fuisset, quid adicit? Et misericordiam sum conse(??)tus,
quoniam ignorans feci in incredulitate. Ita clementia illa dei
malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adb(??)
et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum venera
Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint (??)
Quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competitutique
et paenitentia ad se clementiam invitat, salva illa paenitentiae
specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam (??)
episcopo consequi poterit, aut maioribus et inremissibilibus (??)
deo solo.</p></div></div></body></text></TEI>