<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli
extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et
hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum.
<pb xml:id="v.1.p.825"/>

Quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium
largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de aversatione immunditiarum,
de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum,
quasi nihil contrarium paulo ante decreverit? Compara
denique, an eius sit dicere, Propterea habentes ministrationem <bibl n="II Cor. IV, 1sq."/>
istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum,
sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an eiusdem sit excusare
aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post
angustias atque pressuras, post ieiunia et vigilias castimoniam quoque <bibl n="II Cor. VI, 5sq."/>
praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos
quosque qui scribat, Quae enim societas iustitiae et iniquitati? <bibl n="II Cor. VI, 14sqq."/>
quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia
Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus
templo dei et idolis? Nonne constanter audire debebit, Et
quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? Illo
enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur
et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo
et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola,
ipse templi dei vitiator in templum dei convenit. Nam et hic, Vos <bibl n="II Cor. VI, 16 sqq."/>
enim, inquit, estis templum dei vivi. Dicit enim, Quia inhabitabo
in vobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi
populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini et
immundum ne attigeritis. Hoc quoque evolvis, o apostole, ut cum
maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo
et adhuc superdicis, Habentes igitur promissionem istam, dilecti, <bibl n="II Cor. VII,"/>
emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes
castimoniam in dei timore. Oro te, qui talia infigit
mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in ecclesiam?
an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Haec sicuti et
praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt.
<pb xml:id="v.1.p.826"/>

<bibl n="II Cor. XII, 21."/> In finem enim epistolae dicens, Ne rursus cum venero, humiliet
me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam
non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione
et vilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam
inissent, quos in ecclesia inventurus erat, sed lugendos et
sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. Et ceterum non
competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse qui eam
supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant
apostolum omnes isti qui aliquid contra naturam atque propositum
hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt,
ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis
omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto
quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et
in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris
novi. Qui et in prima primus omnium templum dei dedicavit:
<bibl n="I Cor. III, 16 sq."/> Non scitis vos templum dei esse et in vobis dominum habitare?
qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit:
Si quis templum dei vitiaverit, vitiabit illum deus; templum enim
dei sanctum est, quod estis vos. Age iam, quis omnino vitiatum
a deo redintegravit, id est traditum satanae in interitum carnis,
<bibl n="I Cor. III, 18."/> cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum, id est, nemo
praesumat vitiatum a deo redintergrari denuo posse? Sicut rursus
<bibl n="I Cor. VI, 9."/> inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles
et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos
praemisit: Ne erraveritis, scilicet si putaveritis eos consecuturos.
Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur quae
<bibl n="I Cor. VI, 11."/> inest regno. Etiam ingerens, Sed haec quidem fuistis, sed abluti
estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in
spiritu dei nostri; quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit,
tanto post lavacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui
<pb xml:id="v.1.p.827"/>

non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem
disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis, deus et hunc et illos <bibl n="I Cor. VI, 13."/>
conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. Faciamus <bibl n="Gen. I, 27."/>
enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram,
et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit
illum. Dominus corpori; et sermo enim caro factus est. Deus <bibl n="Ioh. I, 14."/>
autem et dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam, <bibl n="I Cor. VI, 14."/>
propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis <bibl n="I Cor. VI, 15."/>
corpora vestra membra Christi? quia et Christus dei templum.
Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens <bibl n="Ioh. II, 19. I Cor. VI, 15–20."/>
membra Christi, faciam membra fornicariae? Non scitis, quod qui
adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo
in unam carnem. Qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus.
Fugite fornicationem. Si revocabilem venia, quomodo fugiam
moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum
ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod
admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur invaderes,
ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et
Christo, sicut disposuerat, addicit, Et non estis vestri, statim
opponens, Empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;
glorificate et tollite dominum in corpore vestro. Hoc qui praecipit,
vide an ignoverit ei qui dedecoraverit dominum et qui
deiecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem
notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae
omnem silvam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne
quidquam de recidivo fruticare permittat, aspice illum a iusta
fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem.
De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem <bibl n="I Cor. VII, 1 sqq."/>
<pb xml:id="v.1.p.828"/>

non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem
suam habeat; vir uxori et uxor viro debitum reddat. Huius boni
fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam
esset? Quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii
sui infregit, et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis,
si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. Non
enim timebitur quae ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur
matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes sibi esse
<bibl n="I Cor. VII, 6–9."/> aequales. Quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant?
Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo eius perseverare,
si vero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri.
Quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae, an poenae?
Atquin si fornicatio habet veniam, non erit concupiscentia eius.
Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si
poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam
manet poena. Interea et divortium prohibens pro eo aut viduitatis
perseverantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto
<bibl n="Matth. V, 32."/> adversus moechiam procurat, quia Qui dimiserit uxorem praeter
causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a viro ducit,
moechatur. Quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet
denuo admittatur quod ignosci denuo non vult? Iam si usquequaque
<bibl n="I Cor. VII, 27 sqq."/> optimum dicit homini sic esse, Iunctus es uxori, ne quaesieris
solutionem, ut moechiae locum non des: Solutus es ab uxore,
ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves: Quod et si
duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat, pressuram tamen
carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. Ceterum
tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tanquam
non habentes. Praeterit enim habitus huius mundi, iam
<bibl n="Gen. I, 28. I Cor. VII, 32 sq."/> scilicet non desiderantis, Crescite et multiplicamini. Sic vult nos
praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo
placeant deo, nupti vero de mundo recogitent quomodo
<pb xml:id="v.1.p.829"/>

placeant coniugio. Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem <bibl n="I Cor. VII, 38–40."/>
quam erogatorem. Sic et illam beatiorem discernit quae
amisso viro fidem ingressa amaverit occasionem viduitatis. Sic
haec omnia continentiae consilia ut divina commendat; Puto, inquit,
et ego spiritum dei habeo. Quis iste est adsertor audacissimus
omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane
fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam
adversus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo
eius? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem
de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane, non
adulteria, sed nuptias. Parcit sane, matrimoniis, non stupris.
Tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur. Studet
compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.
Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim
non potest. Sed est hoc sollemne perversis et idiotis haereticis,
iam et psychicis universis, alicuius capituli ancipitis occasione
adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.</p></div></div></body></text></TEI>