<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur 
apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori
veniam dedisse quem in prima dedendum satanae in interitum
carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio haeredem, quasi
vel ipsum postea stilum verterit scribens: Si quis autem contristavit, <bibl n="II Cor. II, 5–11."/>
non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes.
Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario malitis
vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur
eiusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem.
In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram, quod
in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam
et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur
a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. Quid hic de
fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano
ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde
utique speciali venia absolvisset quem speciali ira damnasset? Obscurius
miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam
in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis
tristiora cunctantur quam laetiora. De modica scilicet indulgentia
agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque
non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine
significatione. Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam
fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum
cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante
viduas, ante presbyteros, omnium lacrimas invadentem, omnium
<pb xml:id="v.1.p.818"/>

vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis
exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et
benedictus papa contionaris, et in parabola ovis capras tuas quaeris?
tua ovis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde
iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum
maxime indulgens? Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis
incesto onustam tam proiecte ignovisset, ut nec hunc saltem
habitum legalem paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes,
ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de ceteroallocutus?
Quinimmo et ultra obsecrat, constituerent in eum
dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen
dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses:
<bibl n="II Thess. III, 14."/> Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam,
hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum
deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. Adeo potuisset
dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et
communicationem, incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri
iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo.
Sed verebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem
quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris
<pb xml:id="v.1.p.819"/>

devoraretur quem in interitum carnis addixerat. Hic iam carnis
interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod videatur
ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis
carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumentur
fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae
ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea
veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum,
igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum <bibl n="I Tim. I, 20."/>
satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare,
sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, <bibl n="II Cor. XII, 7."/>
angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. Si et
hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in
perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et
anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate
et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si
forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis?
Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi
satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim
interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab
apostolo legimus satanae, apostolo vero angelum datum satanae.
Postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? Satis habe <bibl n="II Cor. XII, 9."/>
gratiam meam, virtus enim in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae
deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri
crimen si et in isto et in futuro aevo inremissibile est, blasphemia
scilicet, utique apostolus non adversus terminum domini sub spe
veniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. Unde
et naufragos eos iuxta fidem pronuntiavit, non habentes iam solatium
<pb xml:id="v.1.p.820"/>

navis ecclesiae. Illis enim venia negatur qui de fide in blasphemiam
impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia
<bibl n="I Tim. I, 20."/> emergunt. Sed etsi dixit, Tradidi eos satanae uti disciplinam
acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit qui illis
traditis satanae, id est extra ecclesiam proiectis, erudiri haberent
blasphemandum non esse. Sic igitur et incestum fornicatorem non
in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem
iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum
non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum,
ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae
<bibl n="I Cor. V, 5."/> exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, salvus
sit in die domini. Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis
ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere
pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena.
Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem
carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum
dixerit qui in ecclesia censetur salvum, id est integrum praestandum
in die domini ab immunditiarum contagione, eiecto incesto
<bibl n="I Cor. V, 6."/> fornicatore. Siquidem subiungit, Non scitis, quod modicum fermentum
totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta
non erat modicum, sed grande fermentum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam
Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum,
<bibl n="II Cor. II, 6."/> Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis non in
fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum satanae pronuntiaverat
in interitum carnis, utique damnaverat eum magis quam
increpaverat. Alius ergo erat cui voluit sufficere increpationem;
<pb xml:id="v.1.p.821"/>

siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat,
sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero,
an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristaverint
incondite agentes, et contristati sint ab illo increpationem referentes
iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis
potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam epistolam
primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam,
tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam,
et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam.
Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones
et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et invidia onerarentur
et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate
deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo <bibl n="I Cor. I, 14sq. II, 2. IV, 9. 14."/>
gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et
Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim
iudicavi scire aliquid in vobis quam Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Et puto, nos deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios,
quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis
et hominibus, et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium
peripsema: et, Non sum liber, non sum apostolus, non Christum <bibl n="I Cor. IX, 1."/>
Iesum dominum nostrum vidi? De quali contra supercilio pronuntiare
compulsus est, Mihi autem in modico est, ut a vobis <bibl n="I Cor. IV, 3 sq."/>
interroger, aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum:
et, Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus <bibl n="I Cor. IX, 15. VI, 3."/>
iudicaturi? Ceterum libertas quam apertae obiurgationis, quam
exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati <bibl n="I Cor. IV, 8."/>
estis, iam regnatis, et, Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum <bibl n="I Cor. VIII, 2."/>
oporteat eum scire! Nonne et tunc in faciem alicuius
impingens, Quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes <bibl n="I Cor. IV, 7."/>
quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne
et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc <bibl n="I Cor. VIII, 10. 12."/>
quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias
<pb xml:id="v.1.p.822"/>

fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam vero et
<bibl n="I Cor. X, 4sq. 12."/> nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et
mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli, et fratres domini
et Cephas? et, Si alii de potestate vestra consequuntnr, non magis
<bibl n="I Cor. X, 12."/> nos? Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat
<bibl n="I Cor. XI, 16."/> stare, videat ne cadat: et, Si quis contentiosus videtur, nos talem
consuetudinem non habemus, neque ecclesia domini. Tali clausula
<bibl n="I Cor. XVI, 22."/> maledicto detexta, Si quis non amat dominum Iesum, sit anathema
maranatha, aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo,
ubi apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium
<bibl n="I Cor. IV, 18—21."/> fecit. Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidam.
Veniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non
sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone
est regnum dei, sed in virtute. Et quid vultis? veniam ad
<bibl n="I Cor. V, 1 sq."/> vos in virga, an in spiritu lenitatis? Quid enim suberat? Auditur
in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus,
ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et
non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus
admisit? Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent?
Utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio
eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. Hoc enim non a
deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem
hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam
cadaver, quae capulum esset immunditia inrecuperabili tabiosum,
plenius de ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim
potuit auferri, iudicavit dedendum eiusmodi satanae in interitum
carnis. Maledici enim eam sequebatur quae diabolo proiciebatur,
ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra
ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam apostoli
severitatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum
<pb xml:id="v.1.p.823"/>

virga, in alterum sententia armatum. Virga, quam minabatur,
sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc
statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque
est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse,
damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse. Statim ille
timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios eiusdem
apostoli litterae iterantur, venia fit plane, sed incertum cui,
quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam.
Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei
ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus
est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur
ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur cui devoratio ex maerore
nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens
ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus vero
et culpa et sententia iam devoratus deputabatur, qui non maerere
haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. Si idcirco
ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum
praecavebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecavetur,
sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem
satanae, iam tunc perierat ecclesiae cum tale facinus
admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo vereretur
fr(??)dem pati eius quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere
non potuerat? Postremo, quid iudicem indulgere conveniet,
quod pronuntiatione deciderit, an quod interlocutione suspenderit?
Et utique eum iudicem qui non solet ea quae destruxit reaedificare,
ne transgressor habeatur. Age iam, si non tot personas
prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset,
si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in
pavorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris
et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud
<pb xml:id="v.1.p.824"/>

Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et
maerore iam saucius propterea permittente modulo delicti veniam
postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris?
Hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli
secta a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet
Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et
veritate, vas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum,
tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere quem
mox esset absoluturus, aut temere absolverit quem non temere
damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum
ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem,
quam nec nationibus comparaverat, ne consuetudini
<bibl n="I Cor. V, 1. 3. 4."/> deputaretur, quam absens iudicaret, ne spatium reus lucraretur.
quam advocata etiam domini virtute damnaverat, ne humana sententia
videretur. Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae
angelo et de virtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat
rescidit.</p></div></div></body></text></TEI>