<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem
discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus
edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis
<bibl n="Luc. VII, 37 sq."/> sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti
<bibl n="Matth. XXVI, 1 sqq."/> tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae
<bibl n="Ioh. IV, 7 sqq."/> sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam
<pb xml:id="v.1.p.815"/>

quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis
confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset.
Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae
eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris
egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus
etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a
novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id
est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum
ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum,
nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius
disciplinae determinatorem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos 
receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in
apostolis possident, age nunc vel de apostolico instrumento doceant
maculas carnis post baptisma respersae paenitentia. dilui
posse. Non in apostolis quoque veteris legis formam salutamus
circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur
in novitate disciplinarum quam in vetustate. Cum primum
intonuit evangelium et vetera concussit, ut de legis retinendae
necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate
spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi
coeperant. Visum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum <bibl n="Act. XV, 28 sq."/>
amplius vobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est
abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus
<pb xml:id="v.1.p.816"/>


observando recte agitis vectante vos spiritu sancto. Sufficit et
hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter
idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo
magis humani intellegemus. Porro qualia videri volunt apostoli
crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae
sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant,
sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia
qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt.
Cur ergo cervicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia
ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent.
nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? Solverunt
a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione
res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus.
Compensatio autem revocabilis non est, siquidem revocabitur
iteratione, moechiae utique et sanguinis et idololatriae. Tota enim
iam lex sumetur, si veniae condicio solvetur. Sed non leviter
nobiscum pactus est spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo
magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissolvet nisi ingratus.
Iam nec recipiet quae dimisit, nec dimittet quae retinuit. Novissimi
testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio
decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit
veniam eorum quorum custodiam elegit, vindicavit quae non
proinde concessit. Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini
pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos
<pb xml:id="v.1.p.817"/>

excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt,
debebunt probare.</p></div></div></body></text></TEI>