<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas 
sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium
omnis bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta
vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura
praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit,
siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur.
Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est,
bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri,
ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. Denique
de qua incipimus, eo usque iam exolevit, ut non eiuratio, sed
moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur,
qui non nimis castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum
saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si
erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior
etiam, si stetisset ut infructuosa quae non apud deum egisset.
Malim nullum bonum quam vanum. Quid prodest esse quod
esse non prodest? Nostrorum bonorum status iam mergitur,
Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit,
et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum
praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento,
et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et
<pb xml:id="v.1.p.792"/>
regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam
edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex
scilicet Maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego
et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. O
edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! Et ubi proponetur
liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis,
sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda
est ubi delinquentia ipsa versabitur. Illic legenda est venia quo
cum spe eius intrabitur. Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia
pronuntiatur, et virgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale
praeconium! Illa, quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit
etiam aurium macula. Non habet quibus hoc repromittat, et si
habuerit, non repromittit, quoniam et terrenum dei templum
<bibl n="Matth. XXI, 13."/> citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum
et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus psychicos titulus,
adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, que
magis hoc mihi in notam levitatis obiectent. Nunquam societatis
repudium delicti praeiudicium est. Quasi non facilius sit errare
<pb xml:id="v.1.p.793"/>

cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non
magis dedecorabit utilis levitas quam ornarit nocens. Non
suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem
me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit.
Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est
et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar,
tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea <bibl n="I Cor. XIII, 11."/>
quae parvuli fuerant evacuavi. Adeo devertit a sententiis pristinis,
nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum
traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur <bibl n="Gal. V, 12."/>
qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti,
qui meram et veram intergritatem carnis obtruncant, amputantes
non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum
moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem
Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque
adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis
potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere
quod vitae anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et
quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis
nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt,
nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quoniam
melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiam <bibl n="I Cor. VII, 9."/>
incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur
ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum
remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia
vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si remedia
<pb xml:id="v.1.p.794"/>

vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia
ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime
quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur,
aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim,
quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti;
quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint,
non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de
modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat,
et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed
cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri
quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima
aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas
quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus,
si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas,
et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate
digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque
et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris,
nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et
miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit,
<bibl n="Ioel. II, 13. Hos. VI, 6."/> non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam,
<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios
<bibl n="Tim. IV, 10. Luc. VI, 36. Eph. IV, 32."/> dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut
<bibl n="Matth. VII, 1sq. Rom. XIV, 4."/> et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino
enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum?
Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia eorum,
<pb xml:id="v.1.p.795"/>

quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis
quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus
repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram constantiam
provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus.
Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, <bibl n="Ps. VII, 12. Deut. XXXII, 39."/>
sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiunaverint, <bibl n="Ier. XIV, 11sq."/>
inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et <bibl n="XI, 14. VII, 15 sq."/>
tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece
et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint
me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem misericordiae
praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo
isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne accesseris
pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam
postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflictationem
suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non <bibl n="Exod. XX, 5. Gal. VI, 7."/>
deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens,
tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid <bibl n="Ies. XLII, 14sq."/>
et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam,
et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et <bibl n="Ps. XCVII, 3. Matth. X, 28."/>
exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens
in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur
ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de <bibl n="Matth. VII, 2."/>
vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus
iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem <bibl n="I Cor. V, 3sq. 12. VI, 1sqq."/>
satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres
non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid
mihi eos qui foris sunt iudicare? Dimittis autem, ut dimittatur
<pb xml:id="v.1.p.796"/>

tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit.
Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur,
sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem
contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec
restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi incertae,
et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem,
haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in
suis terminis stabit sine alterutra oppositione. Et paenitentiae
subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione,
et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione.
Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus
in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum
quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem.
Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia
ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et
quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium
<bibl n="I Ioh. V, 16."/> hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit
fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et
dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile.
Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet,
hoc erit inremissibile. Ita ubi est postulationis vis, illic etiam
remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum
hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio
discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto
scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto
<pb xml:id="v.1.p.797"/>

scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae
et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem
debeant redigi.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad 
eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere.
Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec
in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro
frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia
agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra
agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra
agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius
quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt.
Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur.
Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus
delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum
enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur
veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo
humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere
quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de
notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque
advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam
communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum
seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento,
si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi
vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant.
Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo
plenius adiuvabit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum 
iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab
hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem
<pb xml:id="v.1.p.798"/>

nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam
nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus.
Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae
carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an
viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis
refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium
et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel
in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam
nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id
est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem
iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii
crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et
in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum
omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed
monstra.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum
opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto
est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem
ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati venerationem,
post imperatam in parentes secundam a deo religionem,
(??)ullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit
<bibl n="Exod. XX, 14."/> praeceptum quam, Non moechaberis. Post spiritalem enim castitatem
<pb xml:id="v.1.p.799"/>

sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et hanc
itaque munivit, hostem statim eius probibendo moechiam. Quale
delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinavit.
Nihil secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum
primo quam secundum. Quod fit ex primo, aliud quodammodo
primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae. Nam et idololatria
moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam
sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit
illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens, Non moechaberis,
adiungit, Non occides. Honoravit utique moechiam, quam
homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in
primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione
signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio
meritum cuiusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in
summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam
atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis,
hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices
facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium
eorum quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit.
Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a
cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de
propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae
fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt,
et si qua vox fuerit, reclamabunt, Noster hic cuneus est,
nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur,
illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos
scriptura divina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa
sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae
occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae
aquae ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae
<pb xml:id="v.1.p.800"/>

procuremus. Ego quoque homicidium nonnunquam moechiae
elaboro. Ut tragoedias omittam, sciunt hodie venenarii, sciunt
magi, quot pellicatus ulciscar, quot rivalitates defendam, quot
custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam
obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos
non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi
immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo,
cum inquinatur, occiditur. Igitur aut nec illis aut etiam nobis
paenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur.
Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit
idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus.
Pariter de paenitentiae officio sedent in sacco et cinere inhorrescunt,
eodem fletu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem
genibus exorant, eandem invocant matrem. Quid agis mollissima
et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis
<bibl n="Matth. V, 6."/> (beati enim pacifici), aut si non omnibus, nostra esse. Idololatrea
quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis?
idololatrae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam?
Personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.</p></div></div></body></text></TEI>