<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas 
sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium
omnis bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta
vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura
praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit,
siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur.
Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est,
bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri,
ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. Denique
de qua incipimus, eo usque iam exolevit, ut non eiuratio, sed
moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur,
qui non nimis castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum
saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si
erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior
etiam, si stetisset ut infructuosa quae non apud deum egisset.
Malim nullum bonum quam vanum. Quid prodest esse quod
esse non prodest? Nostrorum bonorum status iam mergitur,
Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit,
et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum
praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento,
et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et
<pb xml:id="v.1.p.792"/>
regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam
edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex
scilicet Maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego
et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. O
edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! Et ubi proponetur
liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis,
sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda
est ubi delinquentia ipsa versabitur. Illic legenda est venia quo
cum spe eius intrabitur. Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia
pronuntiatur, et virgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale
praeconium! Illa, quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit
etiam aurium macula. Non habet quibus hoc repromittat, et si
habuerit, non repromittit, quoniam et terrenum dei templum
<bibl n="Matth. XXI, 13."/> citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum
et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus psychicos titulus,
adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, que
magis hoc mihi in notam levitatis obiectent. Nunquam societatis
repudium delicti praeiudicium est. Quasi non facilius sit errare
<pb xml:id="v.1.p.793"/>

cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non
magis dedecorabit utilis levitas quam ornarit nocens. Non
suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem
me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit.
Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est
et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar,
tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea <bibl n="I Cor. XIII, 11."/>
quae parvuli fuerant evacuavi. Adeo devertit a sententiis pristinis,
nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum
traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur <bibl n="Gal. V, 12."/>
qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti,
qui meram et veram intergritatem carnis obtruncant, amputantes
non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum
moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem
Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque
adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis
potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere
quod vitae anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et
quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis
nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt,
nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quoniam
melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiam <bibl n="I Cor. VII, 9."/>
incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur
ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum
remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia
vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si remedia
<pb xml:id="v.1.p.794"/>

vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia
ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime
quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur,
aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim,
quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti;
quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint,
non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de
modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat,
et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed
cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri
quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima
aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas
quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus,
si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas,
et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate
digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque
et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris,
nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et
miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit,
<bibl n="Ioel. II, 13. Hos. VI, 6."/> non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam,
<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios
<bibl n="Tim. IV, 10. Luc. VI, 36. Eph. IV, 32."/> dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut
<bibl n="Matth. VII, 1sq. Rom. XIV, 4."/> et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino
enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum?
Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia eorum,
<pb xml:id="v.1.p.795"/>

quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis
quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus
repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram constantiam
provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus.
Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, <bibl n="Ps. VII, 12. Deut. XXXII, 39."/>
sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiunaverint, <bibl n="Ier. XIV, 11sq."/>
inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et <bibl n="XI, 14. VII, 15 sq."/>
tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece
et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint
me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem misericordiae
praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo
isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne accesseris
pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam
postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflictationem
suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non <bibl n="Exod. XX, 5. Gal. VI, 7."/>
deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens,
tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid <bibl n="Ies. XLII, 14sq."/>
et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam,
et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et <bibl n="Ps. XCVII, 3. Matth. X, 28."/>
exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens
in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur
ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de <bibl n="Matth. VII, 2."/>
vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus
iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem <bibl n="I Cor. V, 3sq. 12. VI, 1sqq."/>
satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres
non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid
mihi eos qui foris sunt iudicare? Dimittis autem, ut dimittatur
<pb xml:id="v.1.p.796"/>

tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit.
Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur,
sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem
contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec
restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi incertae,
et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem,
haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in
suis terminis stabit sine alterutra oppositione. Et paenitentiae
subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione,
et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione.
Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus
in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum
quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem.
Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia
ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et
quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium
<bibl n="I Ioh. V, 16."/> hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit
fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et
dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile.
Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet,
hoc erit inremissibile. Ita ubi est postulationis vis, illic etiam
remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum
hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio
discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto
scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto
<pb xml:id="v.1.p.797"/>

scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae
et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem
debeant redigi.</p></div></div></body></text></TEI>