<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, Quaerite 
et invenietis; tamen et hic expetit sensus certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa,
ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur.
Sed in primis hoc propono, unum itaque et certum
aliquid institutum esse a Christo quod credere omni modo debeant
nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere.
Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse.
<pb xml:id="v.2.p.12"/>

Quaerendum est, donec invenias, et credendum, ubi inveneris, et
nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper.
credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum,
cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est
qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. De
hoc quidem si qui dubitat, constabit penes nos esse id quod a
Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio,
admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quae crediderunt
id esse quod quaerere debuerunt, ne, Quaerite et invenietis, sine
disciplina rationis interpretentur.</p></div></div></body></text></TEI>