<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Nec diutius de isto, si idem est Paulus qui et alibi haereses 
inter carnalia crimina numerat scribens ad Galatas, et qui Tito <bibl n="Gal. V, 20. Tit. III, 10 sq."/>
suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum,
quod perversus sit eiusmodi et delinquat, ut a semetipso
damnatus. Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis
fugiendis inculcans haereses taxat. Quarum opera sunt adulterae
doctrinae, haereses dictae Graeca voce, ex interpretatione electionis
<pb xml:id="v.2.p.8"/>

qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur.
Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur
sibi elegit. Nobis vere nihil ex nostro arbitrio indulgere licet,
sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos
domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio
quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter
<bibl n="Gal. I, (??)."/> nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis
aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat
iam tunc spiritus sanctus futurum in virgin(??) quadam Philumene
angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cuius
signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit.</p></div></div></body></text></TEI>